Il Fondo Annunziata

date

1431 aprile 3, Roma apud S. Petrum

title

10 (inserto in n. 12)

summary

Papa Eugenio IV conferma una precedente lettera (cf. n. 8) di papa Martino V a favore dell’Ordine dei Gerosolomitani

phyDesc

bibliography

  • Codice diplomatico di Matera, I, Il fondo Annunziata (1237-1493), ed. Francesco Panarelli, Galatina, Congedo, 2008, p. 65
  • Edizione digitale del Codice Diplomatico di Matera - Il Fondo Annunziata

teibody

Eugenius episcopus servus servorum Dei, ad futuram rei memoriam.

Dudum felicis recordationis Martinus papa quintus , predecessor noster, dilectis filiis magistro et conventui Hospitalis sancti Iohannis Ierosolimitani certas literas gratiose concessit, quas et in eis contenta nos considerantes concessionem huiusmodi rationabilem et honestam pro conservatione religionis et fidei christiane auctoritate apostolica ex certa scientia harum serie approbamus et confirmamus earumque tenorem de verbo ad verbum presentibus inseri fecimus, prout inferius continetur cf. n. 8 Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre approbationis // (217v) et confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc actemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum.

Datum Rome apud sanctum Petrum anno incarnationis dominice millesimo quadrigentesimo tricesimo primo tertio nonas aprelis, pontificatus nostri anno primo.

notes alpha

    notes int