
Il Fondo Annunziata
date
1458 novembre 12, Ind. VII, Matera
title
14 (Annunziata, n. 588)
summary
de Cisario di Iohannucii de Lomine
Lucarelli Iohannis de Cisario
Ecatherine Iohannucii de Lomine
dompno Eustasio Viti magistri Lilli de , con la concessione di una serie di beni mobili ed immobili.
phyDesc
bibliography
- FF, cc. 284r-285v [F]
- Altra copia in ASM, Monasteri soppressi (Ufficio del Registro di MT) Busta 2, n. 14 [M]
- Codice diplomatico di Matera, I, Il fondo Annunziata (1237-1493), ed. Francesco Panarelli, Galatina, Congedo, 2008, pp. 74-80
- Regesto: Pedio, Le pergamene di Matera p. 377
- Edizione digitale del Codice Diplomatico di Matera - Il Fondo Annunziata
teibody
┼ In nomine domini nostri Iesu Christi amen. Anno a nativitate eiusdem millesimo quatricentesimo quinquagesimo octavo. Regnante inclito et serenissimo domino domino nostro vero eius anno primo feliciter amen, dominante quoque in principatu illustrissimo et serenissimo domino domino nostro Iohanne Antonio de Baucio de Ursinis, principe
Nos testes subscripti et subsignati, litterati et illitterati, de eadem civitate, ad hoc specialiter vocati et rogati presenti scripto puplico fatemur, notum facimus et testamur quod prefato die ibidem in eadem nostri presentia personaliter constitutis iis quibus supra nomine et pro parte ipsius pupilli et pupillarum ipsarum parte ex una et venerabili viro dompno procuratorio nomine et pro parte agenti parte ex altera. Prefati quidem ut supra patruus et ut supra avunculus ipsius pupilli et pupillarum ipsarum vive vocis oraculo voluntarie palam publice et non occulte asseruerunt pariter coram nobis quod, sicud Domino placuit, legitimis et naturalibus ipsorum iugalium, animadvertentes et considerantes per ipsos Nicolaum et Antonium ut supra, exponentes super salute tam corporum quam animarum ipsarum pupillarum ut honeste, caste, honoranter et salubriter vitam eandem perducant ad optimum finem, habuerunt recursum ad religiosas et venerabiles moniales prefate
et pro oblatis dederunt, tradiderunt et assignarunt ipsas pupillas personaliter et realiter eisdem monialibus ibidem presentibus, recipientibus ipsas pupillascum infrascriptis bonis et rebus; presente ibidem dompno
et sollemniter et legitime stipulante procuratorio nomine et pro parte eiusdem ecclesie et monasterii prelibati oblationem ipsam dictarum pupillarum tam personalem quam realem, videlicet cum bonis et rebus omnibus mobilibus et stabilibus ipsarum pupillarum infrascriptarum ac etiam omnia alia bona, si qua invenientur ubique esse earundem, tam eisdem de iure spectantibus et pertinentibus quoquo modo, tam ex successione paterna quam materna; pacto tamen adiecto solemniter inter dictosNicolaum et Antonium ex una parte et dictum procuratorem ex parte altera quod, si dicte pupille morirentur, aliqua ipsarum premortua fuerit ante legitimum tempus legitime profexionis, secundum statuta et ordinem ipsius ecclesie et monasterii, semper intelligatur quod moriantur seu moriatur cum omnibus bonis ad ipsam ecclesiam et monasterium prelibatum, ita quod bona omnia sint
et esse debeant ipsius ecclesie et monasterii ipsarum pupillarum premortuarum, quia sic fuit et venit in pactis inter partes ipsas solemniter adiecto et solemni stipulatione vallato et per stipulationem legitimam et solemnem promittentes et obligantes se sponte prefate ambe partes ipse, una scilicet, posit in manibus alicuius presentis et solemniter et legitime stipulantis pro se et suis heredibus ac successoribus et altera alicuius presentis similiter et solemniter et legitime stipulantis pro se quo supra nomine et successoribus suis vicissim et e converso prefatus videlicet dompnusEustasius procurator, procuratorio nomine quo supra, de consensu et voluntate ipsarum monialium, videlicet
sororis Antonelle
, priorisse, sororis Muselle , sororis Donate , sororis Meucie , sororis Lithe et ceterarum monialium eiusdem ecclesie, ibidem presentium, volentium et acceptantium et consentientium in huiusmodi causa prelibata, consentiens penes nos prefatos iudicem et notarium tanquam in suos cum scirent ex certa sui scientia nos iudicem et notarium suos non esse, nec se fore nostre iurisdictionis subiectum, iurisdictionem ipsam in hac parte prorogando et nostre iurisdictioni summittendo, prefatam oblationem et receptionem ipsarum pupillarum et bonorum omnia ipsarum personalem et realem ut supra dictum est cum pactis et conditionibus prenominatis ac omnia et singula super et infrascripta in presenti istrumento contenta omni futuro tempore ratas, gratas et firmas seu rata, grata et firma habere, tenere et inviolabiliter observare et in nulla contrafacere vel venire per se et heredes, quam eorum ac successores quo supra nomine alium vel alios earum nomine et pro parte aliqua ratione vel causa sive ingenio, de iure vel de facto, in iudicio sive extra iudicium, publice vel occulte, litem vel controversiam alteram alteri propterea non infestare nec infestari consentire per prefatam oblationem et receptionem ipsarum pupillarum et bonorum omnium ipsarum personalem et realem ut predicitur et declaratur, cum pactis et conditionibus, ut supra adnotatis, tam in proprietate quam in possessione, ab omni homine seu universitate, persona ecclesiastica puplica vel privata, quotiens opus erit et coram quocumque iudice ecclesiastico vel delegato, ipsam oblacionem et receptionem ipsarum pupillarum personalem et realem ab omni *** obligationis et debiti, cuiuscumque omni demum actionis necessitate ad invicem remissa legitime defendere, autorizare, disbrigare, discalunniare et guarantire, tam in iudicio quam extra, et teneri de emptione, si casus evictionis acciderit, ad penam et sub pena unciarum auri quinque et totidem parti observanti premissa papali, regia curia seu principali curia vel alteri curia ubi de premissis primitus reclamatio facta fuerit et pacti servanti premissa adplicanda ut inter eos, si secus inde fecerit equaliter dividenda cum expressa obligatione omnium bonorum suorum mobilium et stabilium, habitorum et habendorum, presentium et futurorum, ubicumque et penes quoscumque sistentium nec non ad omnia dapna, expensas, interesse litis et extra litem quos et quas et que pars non contraveniens ab culpa partis contravenientis fuerit comodo libet incursus a me prefato
notario Antonello
, tanquam persona puplica, una cum prefato iudice, ipsam penam pro parte dicte curie et presentis firme manentis penam et obligationem eandem solemniter et legitime stipulantibus quibus quidem personis expensis, dapnis et interessis, solitis vel non solitis, aut graciose remissis presens tamen instrumentum cum omnibus que in se continet in sua semper maneat firmitate, cum eadem adiectioni penali et dicta pena totiens committaur, exigatur quotiens contra predicta vel aliqua predictorum reatum factum fuerit vel veniri facere obtentatum, dantes et concedentes ambe partes ipse, ut supra, nomine quo supra ad invicem una scilicet pars in manibus alterius et altera alterius vicissim et e contrario ibidem presentibus et solemniter stipulantibus per se et earum heredibus ac successoribus ut supra nomine quo recipienti liberam licentiam et plenariam potestatem eorum auctoritate propria pignorandi se eorumque heredes ac successores per omnia eorum bona pignora licita et inlicita ad pignorandum iure vetita vel permissa sine iussu iudicis vel pretoris licentia reservata sine calumpnia et appellatione aliqua predicta omnia et singula per ordinem compleantur et teneantur observare. Et certificate dicte ambe partes ipse per me prefatum iudicem et notarium de consilio sapientis de infrascriptis exemptionibus et oppositionibus iuris legum auxiliis ac beneficiis voluntaria per se, heredes et successores suos pro hiis omnibus voluntarie renuntiaverunt tacite et expresse in manibus quibus supra in presenti contractu huiusmodi oblationis et receptionis ipsarum pupillarum ex certa earum scientia per se heredesque et successores earum, que hiis omnibus ut supra exemptioni et oppositioni doli, mali, vis metus, fraudis et in factum generalis et specialis erroris exemptioni non sit celebrati contractus rei predicto modo non sit geste vel aliter geste, quam sit scriptum beneficio restitutionis in integrum privilegio fori iuri consulti Velleiani, per quod mulieris in contractibus servato in lege iuri per quod deceptis in contractibus subvenitur iuri dicenti dictam oblacionem et receptionem ipsarum pupillarum non rite et legitime factam, iuri scripto et non scripto, iuri seu legum dicenti penam in contractibus non apponi et appositam non exigi nec deberi iuri dicenti unam penam propter aliam tolli non debere, iuri dicenti generalem renuntiationem non valere, ita quod presens generalis remuneratis valeat tam ad specificata quam ad non specificata et specificata pro non specificatis habeantur ac si omnes casus legum essent in presenti instrumento specialiter numerati et expresse subintellecti iuri consuetudinario, iuri canonico, civili ac etiam longobardo, constitutionibus et capitulis imperialibus et regalibus factis et faciendis et generaliter ac specialiter omni alii iuris legum auxiliis et beneficiis in communi vel speciali privilegiis rescriptis, impetratis vel forte impetrandis omnique legum per quod seu que aliqua ipsarum partium posset se iuvare in aliquo vel tueri ad infringenda premissa vel aliqua premissorum insuper, prefati Nicolaus et Antonius pro hiis omnibus voluntarie palam puplice promiserunt eisdem monialibus et procuratori ibidem presenti, recipienti et sollemniter et legitime stipulanti procuratorio nomine ipius et alicuius ipsarum monialium et monasterii eiusdem, se facturos et curaturos omni exemptione et occasione remota, quod prefate pupille oblate ut supra cum fuerint etatis legitime infra menses tres per quem vis continentia omnium premissorum denuntiata fuerit dicte oblationi ipsarum pupillarum personali et reali consentirent ad eandem oblationem realem et personalem ipsarum, et omnia et singula suprascripta et infrascripta ratificent et approbent; et sic similiter ut dictum est de ipsis pupillis in hac ultima clausola inter obligationes esse dictum et positum de adiutorio fratris ipsarum pupillarum, qui ratificet et approbat omnia predicta cum fuerit etatis legitime et ad legitimum ipsius oblationis ipsarum pupillarum realis et personalis cum omnibus iuribus conditionibus et pactis predictis defentionem et in manibus et per omnia ut facerent prelibati Nicolaus et Antonius patruus et avunculus ipsarum pupillarum quam dicti Antonii pupilli et per omnia bona deinde solemniter et legitime obligaverunt prefate pupille et pupillus et hiis omnibus sollemni promissione et obligatione legitima cum penarum earundem et corporali iuramento prestante more minorum faciant ad sensum et consilium superioris et si contrafecerint prefati Nicolaus et Antonius eorumque heredes et successores vel alius ipsorum teneantur ac teneatur ad premissam penam et ad omnia dampna expensas et interesse in quibus ut supra ipsi Nicolaus et Antonius sunt legitime obligati et pro premissis omnibus et eorum singulis observandis et inviolabiliter obtinendi et in nullo contraveniendo, una scilicet pars in manibus alienis et altera alterius vicissim et e converso voluntarie per se eorumque heredes ac successores ipse videlicet procuratorio nomine qui supra ad sancta Dei evangelia tacto libro corporaliter per ipsas tacta predicta omnia et singula vera esse ipsaque adimplere et inviolabiliter observare et in nullo contrafacere vel venire vel aliqua ratione vel causa de iure vel de facto. Intra domos et in claustrum sancte Marie Nove in monasterio eiusdem sancte ecclesie posita intus corpore civitatis Mathere , in pittagio ecclesie santi Eustachii, iuxta viam publicam, iuxta domum notarii
Falcianti
et iuxta domum Leonis de Mustis et alios suos fines si quos habet, ubi presens contractus extitit sollemniter celebratus. Que predicta omnia et eorum singula suprascripta et infrascripta nos qui supra prenominati dopnus Eustasius procurator ut supra, procuratorio nomine quo supra, et Nicolaus et Antonius ut supra testimonio nostro fatemur atque testamur vera esse sic acta, dicta, gesta, celebrata obligata, oblata, recepta, permissa, renuntiata et stipulata et iurata fuisse per nos sollemniter coram supradictis iudice notario et testibus ut superius particulariter et inferius sunt expressa et presens puplicum continet instrumentum unde ad futuram rei memoriam et predictarum ambarum partium petitionem instantiam pariterque cautelam me super hoc nobile officium implorando. Et voluerunt ambe partes inde fieri unum vel duo consimilia instrumenta ad cautelam partium ipsarum earumque heredum ac successores; presens autem instrumentum factum est ad preces, requisitiones et rogata ac cautelam dicti procuratoris ipsius ecclesie et monialium eiusdem et successorum earundem. Et voluerunt etiam ambe partes ipse quod, si in presenti instrumento aliquis inveniretur defectus ratione sollenitatis **** vel aliqua alia quavis causa, quod defectus ipse possit corrigi et emendari, et instrumentum ipsum de novo refici posset bis et quotiens opus erit ad consilium sapientis eligendi per ipsam ecclesiam et monialium eiusdem, veritatis tamen substantia et facti non mutata, non obstante quod instrumentum ipsum extitit parti redditum et alibi in cuius presentiam partibus presentibus vel absentibus aut contradicentibus quoquo modo. Bona vero sunt ista, videlicet: in primis mataracium unum de catarometa facie listatum, butam ad telas tres plene lana decenti,
itemmandilia magna laborata cum seta quatuor,
itemcambisias femineas albas quatuor,
itemthobalias pro tabula quatuor,
itemcorigiam unam de argento deaurato cum cincto sanguineo, buccula et mordente,
itemfaczoles laboratas cum seta tres,
itemcervicalia de czinczato viridi et rubeo duo vacui,
itemimbisticium unum latum,
itemmandilia alba tres,
itembombicellum latum unum,
itemcervicalia duo alia alba,
itemcervicalia alba non completi vacui tres,
itempar unum de auricularibus de argento deaurato,
itemannuli de argento tres,
itemde campanellis de argento albo ponderis uncie unius,
itemsertam unam de paternoster de calamita cum aliquibus de argento ponderis uncie unius,
itemde pumettis et malleis de argento deaurato ponderis uncie unius,
itemvitam unam de perolis,
itemplumellas de lana picta diversorum colorum non plenas tres,
itempar unum de lenczolis ad telas tres,
itemtunicam unam de panno virdi usitatam,
itemcultram unam ad vellas ad telas tres,
itemcopertam unam de lana rubea pro lecto,
itemde filato de lino tecto rotulum unum,
itemde lino in covinis rotula duas et medium,
itemmandilia de lino duo,
itemmantellum de pagno bleu brunese,
itemde frumento tumulos quindecim,
itemcaldariam unam de here,
itemsartaginem unam de here,
itempar unum de catenis ferreis,
itemfaczatoram unam,
itemparmulam unam,
itemlignum lecti cum apparatu suo,
itemplanciam unam pro anctelectum,
itemvegetem unam vinariam,
itembacos setas duas,
itemannulum unum,
itemtelam unam ante // (285v) lectum,
itempetiam unam vinearum vituum cum arboribus sitam
et positamin tenimento
et alios suos fines si quos habet veriores francam liberam et exemptam ab omni onere servitutis, prestationis, servicii redditus sive census seu iuris alterius cuiuscumque ad semper habendum, tenendum et possidendum, usufruendum et nota quod in presenti instrumento in aliquibus partibus videbatur ab rasura actatum et correctum hinc. Inde ego idem notarius abrasi corressi et emendavi non vitio aliquo sed in errore quia erraverim casualiter in scribendo, quia manus erat prolixa et fastidiosa ad scribendum non currente. Quod instrumentum scripsi ego prefatus
Antonellus puplicus et supra notarius
, qui predictis omnibus et singulis vocatis et rogatis interfui et meo solito signo signavi subscriptione mei qui supra iudicis et nostrum predictorum subscriptorum et subsignatorum testium qui similiter premissis omnibus et singulis vocati et rogati interfuimus subscriptionibus et subsignationibus roboratum.
F
M
F anche se probabilmente si tratta di una cattiva lettura perLeonus Mucii (de Alemo)
che sottoscrive
M
M
M
M
M
F
M
F
Fe
M
M
M
F
F
F
F
M
F
F
F
F
M
F
F
M
F
M
F
F
M
F
F
F
F
F
M
M
manca in M
┼Ego
┼Ego
┼Signum crucis proprie manus
┼Signum crucis proprie manus
┼Signum crucis proprie manus
┼Ego diaconus
┼Ego Leonus Mucii de Alemo qui supra testis me subscripsi
F
M
M
notes alpha
notes int