Il Fondo Annunziata

date

1466 novembre 22, Ind. XV, Altamura

title

16 (Annunziata, n. 590)

summary

Iaconus Guidonus Nucii Phinno vende a Luca Iacobi de Rufito di Matera una vigna in territorio di Matera in contrata seu loco ubi dicitur lo Puczo de prencepe per sei once.

phyDesc

bibliography

  • FF, c. 305r-v [F]
  • Altra copia in ASM, Monasteri soppressi (Ufficio del Registro di MT) Busta 2, n. 14 [M]
  • Codice diplomatico di Matera, I, Il fondo Annunziata (1237-1493), ed. Francesco Panarelli, Galatina, Congedo, 2008, pp. 83-87
  • Regesto: Pedio, Le pergamene di Matera p. 378
  • Edizione digitale del Codice Diplomatico di Matera - Il Fondo Annunziata

teibody

In nomine domini nostri Iesu Christi nostri redemptoris amen. Anno a nativitate eiusdem domini nostri millesimo quatricentesimo sexagesimo sexto. Regnante inclito illustrissimo et serenissimo domino nostro domino Ferdinando Dei gratia rege Sicilie, Ierusalem et Hungarie, regnorum vero eius regni huius anno nono feliciter amen, mense novembris, die vicesimo secundo eiusdem, quintedecime indictionis, apud Altamuram.

octobris M

Nos Angelus de Guilielmo de Altamura reginalis ad vitam ad contractus iudex , Georgius Robertus Antonii de Iannello de eadem terra Altamure puplicus ubilibet per totum regnum Sicilie citra et ultra farum regia auctoritate notarius , notarius Marianus iudicis Angeli , Geronimus eius frater, Antonius de Filo, Madius de Leone et Iohannes Nicolai de xxx testes litterati de eadem terra Altamure ad hoc specialiter vocati atque rogati, presenti publico scripto fatemur, notum facimus et testamur quod rescripto die ibidem in nostri presentia constitutis venerabili et honesti viro dompno Luca Iacobi de Rufito de civitate Mathere, agente ut dixit pro se et suis heredibus et successoribus universalibus et singularibus ex una parte, et iacono Guidono Nucii Phinno de eadem civitate Mathere, agente similiter pro se et eius heredibus et successoribus universalibus et singularibus ex parte altera, prefatus itaque iaconus Guidonus sponte asseruit coram nobis et legitime recognovit presente ibidem mediante et intelligente dicto domino Luca se habere tenere dominari et possidere in potestate et bona fide tanquam verus dominus et patronus vineam unam suis finibus circumdatam, sitam et positam intus territorium dicte civitatis Matere, in contrata seu loco ubi dicitur lo Puczo de Prencepe, iuxta vineam Cicci de Schinto, sepe mediante, iuxta vineam dompni Francisci de Tutio, iuxta vinem Antonii Petri magistri Petri, rasulenis mediantibus, iuxta viam puplicam vicinalem et alios si qui sunt confines francam liberam quidem et exemptam ab omni onere proventus seu prestatione quacumque nemini alteri venditori, donatori alienatam, ypothecatam prius in totum vel in partem iure universali vel singulari perpetuo vel ad tempus. Qua assertione sic predicta facta, prefatus iaconus Guidonus stans cum advocato suo causa honoris et ecclesiastice dignitatis et consentiens prius in nos iudicem notarium et testes tanquam in suos sciret ex certa eius scientia nos non esse suos nec se fore nostre iurisdictioni subiectum iurisdictionem ipsam in se quo ad hoc puplicam iustam voluntarie prorogando, mere, secure et libere nulla impressione aut suasione inductus vel aliter circumventus pro eius negotiis et causis propriis occurrentibus gratuita et spontanea voluntate sua in nostrum qui supra iudicis et notarii et testium presentiam absolvit et ubique vitio seu fraude seu occasione alicuius conludii vel fraudis ut dicit iure propri et in perpetuum vendidit et alienavit ac titulo et causa pure venditionis et alienationis per fustem ut moris est dedit, tradidit et assignavit predictam vineam superius loco et finibus designationem cum omnibus que intra, extra et infra dictas fines continuit et continet prefato dompno Luce ibidem presenti, ementi et pro se et eius heredes et successores in perpetuum sollemniter et legitime recipienti et stipulanti, liberam et exemptam ab omni onere servitutis et ab omni humani persona. Pro cuius vinee venditione, traditione et assignatione prefatus iaconus Guidonus venditor cum solemnitate predicta sponte confessus fuit coram nobis se recepisse et manualiter habuisse a dicto dompno Luca emptore de propria ipsius pecunia pretium inter eos conventum finitum pariter et constitutum, scilicet uncias sex de carolenis argenti sexaginti per unciam et duobus pro tarenis quolibet computatis ponderis generalis pretium scilicet equum et conpetens conventum pariter et inter eos diffinitum ut dixit sic quod nulla deceptio intervenit et de ipsis uncis sex carlenis argenti ut dixit venditor ipse cum sollemnitate predictorum coram nobis reputavit, tenuit et vocavit se bene factum contentum et pagatum, integraliter satisfactum a supradicto domino Luca emptore ipsumque emptorem in vacuam et corporalem possessionem dicte vinee cum omnibus utilitatibus, iustis finibus et pertinentiis suis ingressibus et egressibus suis usque ad vias publicas ac cum omnibus infra se habitis et contentis per fustem induxit eumque possessionem constituit, nullis in eadem ei vel suis heredibus et successoribus seu alicui alii iuris porcione vel petitione servatis, ita quod amodo in antea semper et omni futuro tempore predicta vinea cum omnibus iuribus suis predictis sint et ipse debeant in pleno dominio et potestate emptoris predicti et eius heredum et successorum ad semper habendum, tenendum, dominandum et possidendum, donandum, testamentandum, legendum, permutandum, in dotibus dandum, utifruendum seu quoquomodo alienandum ac deinceps faciendum de eis et in eis quicquid dicto domino Luce emptori et suis heredibus et successoribus de certo placuerit et melius visum erit sine conditionis uniuscumque tamquam de re propria ipsius domini Luce emptori; ipse autem venditor vel eius heredes et successores nullum eidem emptori vel eius heredibus et successoribus contrarium vel molestiam inferant tam de proprietate quam de possessione quam quidem possessionem et tenutam liceat et licitum sit eidem domino Luce emptori et dictis suis heredibus et successoribus quandocumque sibi de cetero placuerit se vel per alium seu alios eius nomine et pro parte auctoritate propria et solo presentis instrumenti vigore corporalem possessionem intrare capere et adipisci et demum capta retinere nullo lapso vel intervallo temporis aliquatenus obstaturis et eorumque prefatus venditor cum solemnitate predicta constituit se illam precario nomine tenere et possidere pro dicto domino Luca emptore, heredibus et successoribus suis, quam quidem investituram per fustem ac precarii constitutionem predictus venditor voluit virtute et efficacia vere et realis habitationis et assignationis corporalis possessionis quod precariam liceat et licitum sit eidem emptori vel suis heredibus et successoribus quandocumque sibi de cetero placuerit auctoritate propria revocare sine licentia et scientia vel saputa prefati venditoris heredum et successorum suorum, cedens propterea et transferens dictus venditor cum voluntate predicta eciam emptori ibidem presenti recipienti et stipulanti pro se et heredibus et successoribus suis omne ius omnemque actionem realem et personalem, utilem, directam, anomalam, ypothecariam, conditionalem, mistam, iure scriptam et omnem aliam eidem venditori heredibus et successoribus suis competens, competiturum, competentem et competituram in et supra dicta vinea ut supra vendita et iuribus suis omnibus antedictis itaque a predicto die in antea remanet in dominio potestate et possessione ipsius emptoris heredum et successorum suorum scilicet semper et omni futuro tempore omnia et singula predicta et subscripta et contenta in presenti instrumento perpetuum ratas gratas et francas ac rata, grata et franca gerere, habere, tenere et inviolabiliter observare et contra ea non facere vel venire aliqua ratione vel causa nec contra litem per controversiam sibi movere vel inferre vel inferri facere aut moventi vel inferenti adsistere vel consentire per se vel per alium, de iure vel de facto, in iudicio vel extra iudicium, agendo vel exponendo quoquomodo directe vel per obliquum aut alio quovis modo sed libere permittere et sinere eundem emptorem heredes et successores suos pacifice et quiete absque lite vel molestia aliqua habere, tenere, possidere dictam vineam venditam ut supra et per omnia dolum malum obesse nullasque litteras rescripta cedulas impetrare et petitiones offerre vel dare regie auctoritati seu dominis aliis quibusqcumque quo ad inpingendum vel irritandum infringi vel irritari faciendum predicta et subscripta in totum vel in partem quoquomodo sed eam teneat venditor ipse defendere auctorizare disbrigare excalumpniare sibi et eius heredibus et successoribus ab omni suo debito et obligatione quacumque et ab omni humana persona ac de vicio omni et evitione ex parte teneri tam de proprietate quam de possessione omnibusque partibus universitatis collegio et personis semplicis vel privatis in et supra dicta vinea ut supra vendita precedentibus et allegantibus quomodolibet ius habere eum exinde querere, inquirere vel molestare modo quolibet vel ingenio omnemque litem, controversiam, molestiam vel questionem eidem emptori suisque heredibus et successoribus moveantur vel mote fuerint per quamcumque personam secularem collegium vel universitatem in et supra dicta vinea et possessione eiusdem teneat et debeat dictus venditor eiusque heredes et successores ad omnem eundem emptoris vel eius heredum et successorum requisitionem victore et pociore facere in causa predicta cumque servare indemnem quia sic inter eos expresse convenit et ex pacto solemni stipulatione vallato specialiter stetit **** venditor predictus ex certa eius licentia voluntarie et expresse exemptioni doli, mali, vis, metus et infractionis rei alio modo geste quam scriptum est presentis, non sit celebrati contractus, exemptioni vero sic facte venditionis predicti pretii non recepti, non habiti ad plenum et integre pro venditione iam dicta prout superius continetur, privilegio fori et speciali beneficio legis et ipsi legi si convenerint iuri scripto et non scripto, edito vel edendo, canonico, consuetudinario, constitutionario et capitulorum regni civili, et longobardo et specialiter et expresse beneficio legis illius rem minoris pretii per quam deceptis in venditionibus ultra dimidium iusti pretii subventioni et ipsius legis beneficium ad rescindendum predictam venditionem vel supplendum iustum pretium aliquo futuro tempore non opponat, notificato ei prius ipsius legis beneficiis per me prefatum iudicem et post modum ex certa eius scientia renunciatio eidem Guidono dedit. Dictus venditor cum solemnitate predicta predicto emptori et sibi stipulanti promisit quod ipse et eius heredes semper maneant et stent in venditione predicta et numquam contravenient, sed defendant eam eidem emptori et eius heredibus et successoribus ut dictum est et pro predictis omnibus et simpliciter adimplendi et inviolabiliter observandi iuxta eorum continentiam et tenorem et contra ea vel ipsorum aliquid non facere vel venire, seu dicere vel opponere, de iure vel de facto, in iudicio vel extra predictis, venditor per stipulacionem legitimam et solemnem sponte et voluntarie promisit et convenit ac solemniter legitime obligavit predicto emptori presenti et stipulanti pro se et suis heredibus et successoribus, se suosque heredes et successores ac bona omnia mobilia et stabilia seseque moventia, licita et inlicita, presenti et futura, ubicumque et penes quoscumque sistentia, et ea specialia que in generali obligatione non venerint obligata iura, pactiones, boves, annonas et animalia ad curriculum deputata et omnia instrumenta ad agri culturam spectantia et pertinentia et illa precipue que sine speciali pacto obligari non possunt. Et obligavit se venditor predictus cum solemnitate predicta emptori prefate presenti et stipulanti ut supra ad restitutionem omnium expensarum et emendationem damni quis et quod proinde in iudicio vel extra iudicium pati vel facere posset dictus emptor vel eius heredes et successores, quibus solutis et restitutis predicta nihilominus stabili firmitate mittantur, de quibus expensis dictus venditor voluit stare atque credi simplici dicto prefati emptoris eiusque heredum et successorum omni alia extrinseca probatione exclusa quia sic inter eos ex pacto sollemni stipulatione vallato specialiter stetit, renuncians etiam dictus venditor litteris, cedulis, privilegiis, rescriptis, gratiis, monitoriis et delatoriis et aliis quibuscumque impetratis vel impetrandis ac concessis et concedendis proprio motu vel aliter domini regis et aliorum dictorum quorumcumque vel quacumque forma vel expressione verborum vel alio quovis modo legi seu exceptioni quibus confexis infra biennium subvenitur et generaliter omnibus aliis legibus iuribus canonicis et civilibus et longobardis quibus vel per quod contra premissa vel premissorum aliquod iri vel fieri posset vel ab ipsorum observantia se tueri iuri quoque dicenti generalem renunciationem non valere itaque presens generalis renunciatio valeat et teneat tam ad specificata quam ad non specificata et non specificata pro specificatis habentur. Et pro predictis omnibus et singulis ad implendis et inviolabiliter observandis et non contraveniendo in ipsis vel in aliquo ipsorum ut conventum et promissum superius et inferius est ut non contrafiat quoquomodo predictorum omnia et eorum singula vera sunt, non finta nec simulata, dictus venditor cum solemnitate predicta ad sancta Dei evangelia per eum corporaliter tacta in manibus dicti emptoris deferentis eidem prestitit corporale sacramentum; licentiam queque dedit venditor predictus emptori prefato presenti et stipulanti ut supra pignorandi se suosque heredes et bona per omnia pignora sua licita et inlicita habita et habenda sine calumpnia et appellatione ac ea capere et apprehendere auctoritate propria absque iuxu vel licentia iudicis seu pretoris etiam sine decreto curie de bonis quibuscumque mobilibus et stabilibus supradicti venditoris eiusque heredum et successorum etiam armata manu si expedivit illa apta vendere et alienare vel in solutum, si maluerit penes se retinere, pro iusto pretio quod iustum pretium licitum sit eidem emptori declarare, cuius declarationi stari debeat, quia sic convenit ac stetit in pactis sollemniter et expresse certis ratus prius dictus venditor, ut dixit per iurisperitum virum de vi et potestate legum iurium et exceptionem predictarum acta inter partes ipsas sollemni stipulatione, legitime interveniente quod de venditione predicta possit et valeat ad ipsius domini Luce emptoris eiusque heredum et successorum requisitionem simplicem vel sollemnem per nos prefatos iudicem notarium et testes fieri unum vel plura puplica et similia instrumenta quod instrumentum si forsitan in illo seu in illis defectus aliquis qualiscumque reperiretur in posterum per aliquam solemnitatem iuris vel facti obmissam aut aliam causam quamcumque qui defectus ipsos emendari corrigi et refici valeat ad consilium sapientis veritatis, tamen substantia non mutata semel bis et ter ac quociens esset opportunum pro munimine ac robore omnium predictorum non obstante quod dictum instrumentum fuerit parte prius in iudicio presentatum. Unde ad futuram rei memoriam et dicti emptoris et eius heredum et successorum cautelam, factum est exinde presens puplicum instrumentum, quod quidem scripsi ego qui supra Georgius Robertus puplicus ut supra regia auctoritate notarius qui predictis omnibus presentialiter vocatus atque rogatus interfui ipsumque meo solito signo signavi subscriptione mei qui supra iudicis et nostrum predictorum qui interfuimus testium subscriptionibus propriis roboratum.

bruno M Rusito M Mucii M de chinno M Quod scripsi ego cancellato in F

┼ Ego Angelus de Guilielmo de Altamura reginalis ad contractus iudex qui supra // (303v)

┼ Notarius Marianus iudicis Angeli de Altamura testis qui supra interfuit

┼ Ego Antonius de Filo de Altamura testis qui supra

┼ Ego Geronimus iudicis Angeli de Altamura testis qui supra

notes alpha

    notes int