Nos
Paulus Aghatus de dicta civitate Mathere per totum regnum Sicilie citra farum regia auctoritate ad contractus iudex
,
Andreas de Passarellis de dicta civitate … puplicus ubilibet per totum … regnum Sicilie citra farum regia auctoritate notarius
, donnus Donatus de Perro, donnus Donatellus Cicci Fusini, donnus Eustasius Gregorii Caputi,
Iacobus notarii Gulielmi
et donnus Petrus magistri Spiritus, testes … de affata civitate Matere … fatemur … quod …, constitutis Guilielmo Iacobi de Suricis et Gemma Angeli Nicolai de Bacca eius legitima uxore de … civitate Mathere … et Nardo Iohannucii Buccardi de dicta civitate …, prefate … partes …, stante … cum eadem Gemma … Gaspare Angeli de Saniis de Matera
pro suo munduo electo et petito per eam datoque sibi per nos prefatos notarium et testes ac confirmato per supradictum
Paulum Agathum iudicem
per potestatem regiam de confirmandis mundualdis mulieribus legitime carentibus specialiter concessam per sacram regiam maiestatem, prout patet per suum privilegium iudicatus, in defectu sui legitimi mundualdi quo carere se dixit ad presens, sub cuius munduo se esse recognovit, … ad infrascriptum permutationis contractum … devenerunt, videlicet dicti Guiliemus Iacobi de Suricis et Gemma Angeli Nicolai de Bacca … permutaverunt et … dederunt … prefato Nardo Iohannucii Buccardi … griptam unam magnam cum certis membris et cum platea ante ipsam parietibus circumdatam et cum quadam cisterna ab aqua intus // (409v) ipsam griptam ac cum quadam fenestra lustra sive speraculo sistente suptus griptam Petri Castaldi magistri Parisii, quam griptam cum platea, cisterna, speraculo et cum quodam castello sistente intus dictam plateam … sitam … in civitate Matere in Saxo Caveoso in pictagio ecclesie sancti Iohannis de Monterrone, iuxta foveam ad opus retinendi frumentum tantum Iacobi de Rendinello sistentem intus ipsam plateam, prope ianuas ipsius gripte, iuxta lamiam dotalem Pascarelli Angeli Palumbi, pariete versus plateam comuni mediante, iuxta griptam Angeli Andree de Spinaczola
a superiori parte iuxta frontem ipsius gripte, iuxta viam vicinalem …. Et … supradictus Nardus … permutavit et … traddidit … prefatis Guilielmo et Gemme … griptas duas contiguas et coniunctas, unam … magnam et aliam parvam cum cisterna una ab aqua et fovea una intus dictam griptam magnam, cum platea ante ipsam ac cum usu prohiciendi aquam immundam a quodam canale seu gectaturo sistente prope plateam ipsarum griptarum, sitas … in corpore civite civitatis Matere, in pictagio ecclesie sancte Marie de Donneonde, iuxta griptas heredum Ambrosii de Iacubello, iuxta griptas Margarite de Pesco …, iuxta frontes ipsarum griptarum … et ipsam … griptam parvam sub annuo censu sive redditu tareni unius et granorum decem … solvendorum … imperpetuum … cappellano dicte ecclesie sancte Marie de Donandre …. Et pro melioratione, additu et refusio dicte permutationis, … supradicti Guilielmus et Gemma … receperunt … ab eodem Nardo … oncias quatuor et tarenos quinque …. Et voluerunt ambe partes ipse quod de predictis … fiant duo puplica consimilia instrumenta, presens autem factum est ad preces et rogata supradicti Nardi, eius heredum et successorum cautela, quod scripsi ego prefatus
Andreas … notarius
… // (410 v)