Religiosam vitam [eligentibus] apostolicum convenit adesse presidium ne forte cuiuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito [revocet] aut robur quod absit sacre religionis enervari. Ea propter dilecte in Domino filie vestris iustis postulationibus [clementer annuimus et ecclesiam sancte] Dei genitricis virginis Marie et omnium sanctorum [in Accon ] in qua istis divino eloquio mancipato sub beati Petri et nostra proteptione subscipimus et presentis scripti privilegio com // (202r) munimus. In primis si quod [statuentes ut ordo canonicus qui secundum] Deum et beati Agustini regulam in eadem ecclesia institutus esse dignoscitur perpetuis ibidem temporalibus inviolabiliter observetur. Preterea quascumque possessiones quecumque bona eadem ecclesia in presentiarum iusto titulo … possidet aut in futurum concessione pontificum largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis iustis modis prestante Domino poterit adypissi, firma vobis et eos in vobis lucesserint et illibata permaneant [in quibus hec] propriis duximus vocabulis exprimenda: locum ipsum in quo prefata ecclesia sita est cum omnibus pertinentiis suis; fundum positum in civitate [Paphensi] cum cisterna orto et omnibus pertinentiis suis a carissima in Christo filia nostra A. illustri regina Cipri [pia] vobis liberalitate collatum, in quo ecclesia ad honorem sancte Maria Egiptiace bone memorie Paphensis episcopi et capituli sui accedente consensu constituere incepistis; sancti Nicolai in Nicoscia; sancte Marie nove in fovealibus Matere
; sancte Marie balneolis in Canpestribus inter Gravinam
>et Materam et sancte Trinitatis in Brugundio
; ecclesias cum omnibus iuribus et pertinentiis suis in quo vestri ordinis debet esse conventus; villas et casalia cum omnibus [domibus, curtibus] terris, cultis et incultis, planis et montanis, vineis, ortis, iardinis, censibus, redditibus, villanis, capitagiis, angariis, libertatibus, inmunitatibus, aqueis, puteis, cisternas, lacubus, viulis, nemoribus, consuetudinibus approbatis et omnibus iuribus et pertinentiis suis; domum quam habetis in suburbio [Ioppensi] prope portam per quam itur ad [Ierusalem]; domum quam habetis in civitate Nicosiensi ex dono nobilis viri Baliani domini Sidoniensis; domos et curtes sitas in civitate Sidoniensi apud Acconem ex dono condam [Garnerii] Alamanni; annum redditum viginti modiorum frumenti; domos quas habetis in civitate Tripolitana ex dono prefate regine Cypri et consensu carissimi in Christo filii nostri et illustris regis Cypri [nati] sui; annuum redditum trecentorum // (202v) quatragintra duorum modiorum frumenti, [vini] quoque metretarum duecentarum sexaginta sex, [casei rotarum du] centarum sexaginta sex [leguminum] modiorum octoginta minus [quatuor], risi modiorum decem et novem, olei [rotarum] centum minus quartum, czuccari [rotarum] triginta octo, candelarum [rotarum] duodecim, saponis [rotarum] quinquaginta duorum, lignorum sulmarum [ducentorum] et octo, bisanciorum alborum mille et nonaginta duorum, percipiendorum in redditibus civitatis Paphensis et territorio eius, prout in licteris ipsius regis inde confectis plenius dicitur contineri; in territorio Matere ex dono quondam Thomasii dicti Masamichi
et Accibardi, nepotis sui, terras sitas apud Montem Aratoris
et ad Patraria sancte Eugenie; in civitate Gravine et griptas duas cum duabus partibus unius cisterne que est ante dictas criptas et cum duabus partibus unius orti siti super ipsis criptis et cum omnibus iuribus et pertinentiis suis, quas habetis ex oblatione Alamanne sororis vestre; et alias possessiones vestras cum pratis, vineis, ortis, terris, nemoribus, usuagiis et pascuis in bosco et plano, in aquis et molendinis, in viis et semitis et ominibus aliis libertatibus et immunitatibus suis. Sane novalium vestrorum, que propriis sumptibus colitis, de quibus aliquos hactenus non perceperit, sive de vestrorum animalium nutrimentis, nullus a vobis decimas exigere vel extorquere presumat. Liceatque vobis personas liberas et absolutas a seculo fugientes ad conversionem recipere et eos absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper ut nulli sororum vestrarum, post factam in ecclesia vestra professionem, fas sit absque sui licentia nisi [arctioris] religionis obtentu de eodem loco discedere, descendentem vero absque communium licterarum vestrarum cautione [nullus audeat] retinere. Cum autem generale interdictum terre fuerit, liceat vobis, clausis ianuis, exclusis excommunicatis et interdictis et non pulsatis canpanis, suppressa voce, divina officia celebrare, dum modo causam non dederitis interdicto. Crisma vero, oleum sanctum, consecrationem altarium seu basilicarum benedictio // (203r) nes corporalium et ordinationes clericorum vestrorum qui [ad ordines] fuerint [promovendi] a dyocesano subscipietis episcopo, siquidem catholicus fuerit et gratiam et communionem a sacrosante romane sedis habuerit et ea vobis voluerit sine pravitate aliqua exibere. Prohibemus insuper ut infra [fines] parocchie vestre, nullus sine assensu antefati episcopi et vestro cappellam seu oratorium de novo costruere audeat salvis privilegiis pontificum Romanorum. Ad [hec] novas et indebitas exactiones ab archiepiscopis, episcopis, archydiaconis seu decanis aliisque omnibus ecclesiasticis secularibusve personis vobis omnino fieri prohibemus. Sepulturamque ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum devotionem et extreme voluntati, qui illic se sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, aut puplice usurarii, nullus obsistat salva tamen iustitia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora [assumuntur]. Decimas preteritas, [et] possessiones ad ius ecclesiarum vestrarum spectantes que [a laicis detinentur] reddimendi et legitime liberandi de manibus eorumdem, ad ecclesias ad quas pertinent, revocandi libera sit vobis de nostra auctoritate facultas. Obeunte vero te aut eiusdem loci priorissa, vel aliqua earum, que tibi successerit, nulla ibi qualibet subiectionis astutia seu violentia [preponatur], nisi quam sorores comuni consensu vel ipsarum maior pars consilii saniorum secundum Domini et beati Agustini regulam providerint eligendam. Pace quoque et tranquillitate vestre paterna in posterum sollicitudine providere volentes, auctoritate apostolica prohibemus ut iuxta clausuras locorum seu grangiarum vestrarum nullus rapinam seu furtum facere, ignem apponere, sanguinem fundere, [hominem temere capere] vel interficere seu violentiam audeat exercere. Preterea omnes libertates et immunitates a predecessoribus nostris Romanis pontificibus ecclesie vestre concessas nec non libertates et exemptiones secularium exactionum a regibus et principibus vel aliis fidelibus rationabiliter vobis indultas auctoritate apostolica confirmamus // (203v) et presenti scripti privilegio communimus. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatam ecclesiam temere perturbare aut eius possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare, set omnia integre conserventur eorum; pro quarum gubernatione et substentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolice aucoritate et dyocesanorum episcoporum canonica iusta parte. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam [sciens] contra [eam temere] venire tentaverit, secundo tertiove canonica nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit potestatis honorisque sui careat dignitate causamque de se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et domini nostri Redemptoris Iehsu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte subiaceat ultioni. Cunctis autem eodem loco sua iura servantibus sit pax domini nostri Iesu Christi quatenus [et] hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inveniant amen.
Così F per enervet
Così F per estis
Così F per obsequio;
D officio
Così F per mancipate
Così F per siquidem
D dominicus
D iuste ac
Così F per adipisci
Così F per eis que vobis successerint
fundum positum ... pertinentiis suis manca in D e in U
Così F per construere
Così F per Brundusio; D Burgundia
Manca la parte del testo relativa alla dipendenza di S. Maria Trium umbrarum: monasterium quoque Sancte Marie Trium Umbrarum, situm in episcopatu Liddensi, prope civitatem Ramatensem, cum omnibus iuribus et pertinentiis suis, in quo vestri conventus ordinis debet esse
Così F per cisternis
Così F per rivis
D per suburbis
Così F per annuum
L’elenco delle rendite differisce notevolmente da quello trasmesso da R; cf. Prefazione.
D de assensu
domos quas – nati sui manca in R
Così F
Così F
D Malabucchi
D Aratori
in civitate Gravine – sororis vestre manca in R
Così F per aliquis
Così F
Così F
D e
Così F
Così F per priorisse sue
Così F
Così F per diocesani
Così F per devotioni
D publici
Così F per preterea
Così F per nunc
Così F per subreptionis
D sanioris
Così F
Così F
Così F per infra
D molestiam
D indultis
Così F per presentis
D integra
D earum
Manca in D
Così F per commonità
Così F per reamque
D eidem