Iniunctum nobis desuper apostolice // (217r) servitutis officium tunc etiam digne prosequi non ambiguus, si hospitalibus et aliis piis locis, illis presertim que fortissima catholice fidei propugnacula in partibus ultramarinis contra Christiani nominis inimicos se et sua pro eiusdem fidei tuitione frequenter exponunt, earumque personis de salutaris provisionibus auxilio succurramus. Sane petitio pro parte vestra nobis nuper exibita continebat quod vos in castris, terris et aliis locis, eorumque incolis in insula Rodi consistentibus et vobis pleno iure subiectis plerumque Sarracenorum, Turcorum et aliorum infedelium formidam insultus et ad rescistendum eis quamplurimos diversarum nationum pugnatores ad stipendia conducendi et alias opem atque suffragium fidelium tam clericorum, quam laycorum illarum et viciniarum partium pro manutentione et defentione castrorum, terrarum et locorum predictorum invocandi non mediocris vobis incumbit necessitas. Et sicut eadem petitio subiungebat, si vobis liceret in partibus illis et alibi deputare confexorem ydoneum, qui, omnium et singulorum Christi fidelium confexionibus diligenter auditis, eos a quibuscumque peccatis et reatibus specialiter ad ulteriorum et contra naturam aliorumque libidinosorum actuum et vitiorum cum quibuscumque personis ubilibet et quandocumque commissorum, nec non iniectionum manuum violentarum in clericos, citra tamen sanguinis effusionem, nec non ecclesiarum et aliorum sacrorum et non sacrorum locorum incendiorum et homicidiorum quorumlibet in laycos perpetratorum, clericos quoque et laycos etiam maiori excomunicatione quavis causa excomunicatos absolvere et penitentiam eis iniungere salutarem ac cum clericis super inregularitatem quam dicta sententia ligati divina celebrando, vel se illis immiscendo contrasserunt ac ammissione divinorum officiorum et a votis // (217v) ingressus religionis a quibusvis personis quomodo libet emissis dispensare valent, ex hoc plures pro vestra tutela pugnatores ad stipendia huiusmodi facilius allicere et invenire, castraque, terras et loca predicta ab insultibus huiusmodi defendi, vestramque religionem exinde felicius propagare speraretis. Quare pro parte vestra fuit nobis humiliter supplicatum ut vobis confexorem huiusmodi, quotiens fuerit oportunum et vobis interim videbitur, deputandi facultatem concedere de benignitate apostolica dignaremur. Nos itaque huiusmodi supplicationibus inclinati, vobis per vos vel procuratores seu nuncios vestros confexorem ipsum probum et ydoneum, qui quarumcumque personarum ei confiteri volentium confexiones audire, ipsarumque confexionibus diligenter auditis eis in forma ecclesie consueta pro commissis etiam in casibus supradictis, nec non personis eisdem ecclesiasticis et mundanis ab huiusmodi excomunicationum sententiis, etiam si maioris ex supradictis causis aut a iure vel ab homine late et promulgate fuerint, absolutionem debitam impendere et penitentiam salutarem iniungere. Nec non cum clericis, qui huiusmodi sententiis aut earum aliquam sint ligati, missas et divina officia celebrarunt aut se illis immiscuerunt super omissione quoque divinorum officiorum. Nec non votis aliisque casibus supradictis, auctoritate nostra dispensare valeat auctoritate simili eligendi et deputandi plenam et liberam concedimus tenore presentium facultatem. Volumus autem quod idem confexor de hiis de quibus fuerit aliis per eosdem confitentes satisfatio inpendenda, eam per eos faciendam iniungat competentem; presentibus post quinquennium nunc valituris.
Così F