Sedente me
Matheo de sire Heustasio, regali Matere iudice
, in regia curia eiusdem terre pro questionibus litigantium finiendis, consedentibus mecum Nicolao de Iohannocto, baiulo Matere
,
Iacobo, puplico eiusdem terre notario
, Iohanne de iudice Iacobo,
notario Symeone
, Petro de Berardo,
notario Mannario
et aliis eiusdem terre civibus, veniens in nostrum et predictorum presentia Maiora, mulier, relicta quondam Guillelmi de Pascarosa, de eadem terra, una cum Symeone de Mathia a se mundualdo electo et a me predicto iudice confirmato, in abscentia sui legitimi mundualdi, exposuit quod quidam contractus matrimonii habiti inter ipsam ex parte una, et dictum Guillelmum, ex altera, celebratus fuit coram
notario Iohannotto, tunc temporis publici Matere notarii
, et quod idem Guillelmus vir suus constituit eidem uxori sue et dedit ei in dodarium medietatem omnium bonorum eiusdem viri sui … Et licet idem notarius de predicto contractu dodarii de communi partium voluntate scripsisset abreviaturam, tamen priusquam exinde instrumentum puplicum inscripsisset, ab hac vita subtractus est. Unde eadem mulier rogavit nos ut in scriptis actis eiusdem
notarii Iohannocti
et abreviatura de predicto contractu … scripta de manu sua, iuxta tenorem ipsius imbreviature in modum reconciliationis scriptum sibi puplicum fieri faceremus, ut ius dicte mulieris pro morte ipsius notarii non periret, eo modo et forma et omni sollempnitate et auctoritate interpositis, sicut hodie fit et olim fieri consuevit in huiusmodi contractibus per alios notarios in Matera et ut idem
notarius Iohannoctus
facere tenebatur. Nos autem videntes preces eius iustitie consonare et abreviatura ipsa que sita in actis eiusdem
notarii Iohannocti
et per nos inventa, quam legimus et cognovimus quod scripta erat per manus eiusdem
notarii Iohannocti
et non erat abolita, non abrasa, non cancellata nec parte sui aliqua vitiata, set in prima sui figura existens carens curruptione aliqua et litura, cognito etiam quod dictus
notarius Iohannoctus
probus et legalis homo fuit dum vixit et numquam in eo falsitatis causa seu suspectionis nota aliqua fuit inventa; interveniente etiam et examinato
iudice Grisanto
et
notario Francisco
, qui in eodem contractu pro iudice et testibus interfuerunt, super tenorem ipsius abbreviature, qui coram nobis etiam corporale ad sancta Dei evangelia sacramentum prestiterunt, et invento quod rei veritas sic se habuit, sicut eadem abreviatura dicit et ut eadem mulier exposuit coram nobis, auctoritate regie curie Matere mandavimus predicto
Iacobo
, qui una nobiscum et predictis aliis presens erat, ut de eodem contractu dodarii in predicta abreviatura contenti … in novum reconciliationis ad eiusdem mulieris cautelam scribere instrumentum eo modo et forma et omni sollepnitate et auctoritate interpositis, sicut hodie fit et olim fieri consuevit in huiusmodi contractibus per alios notarios in Matera et ut idem
notarius Iohannoctus
facere tenebatur. Sic ego predictus
Iacobus
… de eodem contractu … curavi fideliter scribere instrumentum:
In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno dominice incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo sexagesimo quinto. Regnante domino nostro Maynfredo, Dei gratia eccellentissimo rege Sicilie, anno regni eius octavo, die sabati, vicesimo quinto aprelis indictionis octave. Ego Guillelmus cognomine de Pascarosa, civis Matere, in presentia
Grisantis regalis Matere iudicis
,
notarii Francisci
et aliorum proborum virorum civitatis eiusdem declaro quoniam dum in Dei omnipotentis nomine te quidem mulierem nomine Maioram, filiam quondam Leonis Musse
, in meo legitimo sociarem coniugio, secundum quod inter nos stetit osten [do ac] trado tibi hoc presens scriptum, videlicet dodarium, continens medietatem omnium verum mearum stabilium et mobilium seseque moventium, tam quas nunc habeo, quam et quas in antea acquirere potuero cunctis diebus vite tue: ea, videlicet, ratione, ut ipsa medietas bonorum ipsorum in tuo et tuorum heredum sit dominio et potestate ad faciendum de ea et in ea quicquid tibi, tuisque heredibus placuerit sine mea meorumque heredum ac omnium hominum molestia et requisitione. Et hoc dodarium scriptum prescripta ratione firmum semper persistat.