Cum sint mundana omnia transitoria et caduca, curare debet quilibet tam cum persona sua, quam cum huiusmodi mundi rebus vilissimis, que nunquam statum detinent firmitatis, quo possit bona celestia, que nunquam deficiunt, adipisci: felix namque commercium et commutatio frutuosa censetur, dum pro terrenis celestia et pro transitoriis sussipiuntur eterna. Idcirco nos Rao de notario Alexandro et Elma, mulier, filia olim Nicolai de Sancto Herasmo, cives Matere, vir et uxor, pariter declaramus quod, cum senectutis moles nimia nos gravaret et optata prolis votiva dulcedine careremus, meditatione ducti salvifica, providimus ut de bonis nostris tam stabilibus, quam mobilibus, quibus nos divina munificentia sua largitione ditavit, pro nostrarum animarum remedio profectum laudabilem consequi deberemus et comodum salutare. Tandem inter nos, diligenti provvisione prehabita cum quibusdam nostris dilectis consanguineis et amicis, placuit nobis, ut tam personas nostras, quam bona omnia que habemus deberemus offerre in ecclesia monasterii Sancte Lucie, de eadem terra nostra, ubi sancte, honeste et religiose persone morantur, que die noctuque devotis orationibus domino Iesu Christo iugiter famulantur. Et sic, convocatis et rogatis dominis
Petro
et
Iohannocaro,
principalibus Matere iudicibus,
Mauriliano
, puplico eiusdem terre notario, magistro Heustasio de Alexandro,
notario Iacobo iudicis Francisci
, Nicolao Riccardi de Electo, Iohanne Mathei de Conto, testibus subnotatis ac personis de eadem terra, quas ad hoc huiusmodi negotii oportunitas postulabat, nos una cum eis contulimus ad monasterium supradictum et in ipsorum presentia, Dei nomine invocato, obtulimus primitus personas nostras et deinde omnia bona nostra, tam mobilia, quam stabilia, ubicumque sunt et inveniri possunt, tam intus in Matera, quam extra et specialiter bona et res subscriptas, videlicet criptam unam magnam cum molendino uno intus in ea et criptam aliam parvam, mediante cripta dotale Vincentii de Leone Greco, generi Damiani de Monte; domum unam discohopertam cum orto uno ante ipsas criptas cum arbore una ficulnearum, cum platea ante ipsas, cum cisterna una magna et fovea una in capite eiusdem platee, cum introytibus et exitibus suis et cum omnibus iuribus et utilitatibus suis infra se habitis et contentis, intus in corpore civitatis Matere, prope criptam Bartholomei sire Angeli de sire Argintio
, prope criptam olim magistri Formosii, clavica mediante et si qui alii sunt confines; casile unum desuper frontiles ipsarum criptarum, cum fovea una intus in eo; casile aliud desuper criptam parvam predictam et predictam criptam predicti olim magistri Formosii in capite predicte clavice, prope viam puplicam que dessendit ab ecclesia Sancte Dominice et si qui alii sunt confines, cum fovea una intus in eo; pecciam unam vinearum in Lama de Camarda, in tenimento Matere
, cum vitibus et arboribus intus in eis, iuxta vineas eiusdem monasterii predicte ecclesie Sancte Lucie, iuxta vineam dotalem Martini de Bonellis, iuxta vineam Iohannis de sire Tancredo, iuxta vineas Nicolai sire Iohannis Stephani et iuxta vineas
notarii Magnarii
et fratrum suorum, strectula mediante, per quam strectulam itur ad predictas vineas nostras oblatas, cum medietate palmenti et pile in eodem loco existentium in vineis Robberti de dopno Santoro, cum omnibus iuribus suis et cum potestate vindemiandi [in pal]mento ipso; boves domitos quatuor de diversis pilaturis, asinum unum de pilo ispano, sata tam frumenti, quam ordei in macina Matere, in diversis locis eiusdem, novalia huius presentis anni, que omnia habemus pro indiviso cum Grisanto dompne Sore, de eadem terra, cultram unam et plumacium unum de … cum pennis, mataracium unum, par unum de linciolis, cultram unam de … et quosdam alios pannos subtiles et minutos penes nos retentos ad usum nostrum; vegetes vinarias inter magnas et parvas quatuor, mantum unum, suppedaneos duos et alia suppellectilia et regimina minuta domus que ad presens tenemus et iusto titulo possidemus, in manibus reverende mulieris sororis Mabilie, filie olim iudicis Iacobi de eadem terra Matere
, in abbatissa per conventum ipsius monasterii, legitime facto scrutinio infra tempus debitum et canonico iure permissum, nuper electe, post felicem exitum sororis Milane ipsius monasterii venerabilis abbatisse nuper defunte, memorie recolende, recipientis nos, videlicet, pro parte totius conventus in earum sancto consortio velut fratrem etiam et sororem, stante et auctorante in hoc mihi predicte Elne mulieri sire Argintio, de eadem terra, mundualdo per curiam mihi dato, in absentia mei legitimi mundualdi, sicut dictis iudicibus, notario et testibus constitit evidenter, stante etiam et auctorante cum eadem electa in oblatione nostra predicta Iohanne de iudice Iacobo, yconomo, procuratore seu advocato monasterii supradicti ibidem statuto causa ecclesiastice dignitatis pacto inter nos et ipsam venerabilem electam et totum conventum monasterii supradicti nominatim habito, ut ipsum monasterium anno quolibet, donec nos ambo iugales vixerimus vel si unus nostrum decesserit et alter in presenti seculo supereret, tribuat et concedat omnia nobis necessaria, in victu, videlicet et vestitu honorifice et decenter, ac restituat, det et solvat omnia nostra debita, si qua per nos hactenus obligata sunt sollempniter et contracta et ab omni honere debitorum ipsorum nos eximet et ab ipsis penitus servet indepnes, cum sit iustum et obsonum rationi, ut qui nichil habet in bonis, nichil alicui de iure solvere teneatur; et quod eadem electa cum suo predicto conventu Dominice, puelle, servitrici nostre, quam in anima nostra sussepimus et ei promisimus ut, si ad maritale coniugium venerit, lectum unum ordinatum et unciam auri unam sibi daremus, exhibere pro parte nostra et adimplere debeat totum predictum nostrum promissum. Predicta vero venerabilis electa, tam pro se, quam pro parte totius conventus predicti … recepit nos in suis manibus et concessit nobis beneficium societatis earum, fraternam dilectionem et sanctum collegium unionis ipsarum ac participes nos fecit sanctarum orationum que tam per ipsam, quam per sorores alias conventus eiusdem effunduntur Domino iugiter salvatori ac obligavit se ipsa electa per vadiam … dare … toto tempore vite amborum nostrum vel alterius cuiuslibet nostrum in hac vita restantis post exitum alterius transmigantis omnia nostra necessaria, tam in victu, quam in vestitu, que personarium probarum decentia et honorifice postulat elargiri … vadia et sollempni stipulacione exhibitis … se … obligavit, posito proinde fideiussore predicto Iohanne de iudice, Iacobo et Bisanctio de sire Eustasio, sub pena unciarum auri quatuor medietatem, videlicet, nobis et medietatem curie Romane.