Tuorum servitiorum merita et eorum precipue per te nobis gratanter in partibus Ungarie cum multis laboribus et expensarum oneribus prestitorum nos libenter inducunt, ut tibi reddamus gratias liberales. Hac igitur consideratione commoti, tibi quod possis conducere et locare a venerabile viro abbate monasterii Vultuensis
et abbatissa monasterii Aquetecte
territorium eorum baronie Castelli, situm in pertinentiis terrarum nostrarum Minerbini et Spinaciole, consuetum concedi et locari per abbatem et abbatissam ipsos continue nostre curie usque ad quinquennium, duximus tenore presentium de certa nostra scientia et speciali gratia concedendum, ita tamen quod tenearis et debeas solvere plus, anno quolibet, pro dicto territorio eisdem abbati et abbatisse, quam non locatum est hactenus, uncias duas de carlinis argenti et tantam pecuniam locationis ipsius tenimenti semper pro uno anno ******** solvere tenearis pro aumento et comodo monasterii ipsorum; mandantes litterarum serie de ipsa certa nostra scientia generali vicario nec non iustitiariis et vicariis terrarum nostrarum Apulie ac capitaneis, baiulis, cabellotis seu credenceriis ipsius civitatis nostre Minerbini, presentibus et futuris, quod tibi seu procuratori tuo circa conductionem et locationem tenimenti ipsius in omnibus que oportuna fuerint faveant et assistant, pro ut ipsos duxeris requirendos et non permictant ullo modo quod tenimentum ipsum per dictos abbatem et abbatissam locetur usque ad quinquennium supradictum, nisi tibi; et si forte contrarium fieret, ipsa locatio nullius censeatur roboris vel vigoris et nihilominus requirimus prefatos abbatem et abbatissam litterarum presentium serie quod territorium ipsum nulli persone, cuiuscumque status et conditionis existant, ex nunc in antea locare et conducere et debeant, nisi tibi, locatione et condutione facta de tenimento ipso Padano de Rubea, de Neapoli, cambellano et familiari nostro et quibuscumque aliis non ostantibus in adversum, cum volumus omnino quod dictum tenimentum per te ex nunc locetur sine impedimento quocumque, ut superius est expressum. Quod tenimentum, postquam locatum et conductum habueris, ipsum per te vel alium tuo nomine vendere, alienare, locare et concedere possis et valeas usque ad quinquennium supradictum et pecuniam percipiendam per te ex locatione huiusmodi tuis comoditatibus applicandam. Facturus fieri de locatione ipsa duo puplica consimilia instrumenta, quorum uno dictis abbati et abbatisse pro cautela tradito, reliquum penes te studeas conservare, ut si casus fuerit, illud possis in nostra curia producere pro cautela.
Monastero di S. Angelo o S. Michele sul Vulture o di Monticchio; cf. Introduzione testo corr. a nota 63.