Nos
Angelus Nicolai iudicis Angeli, annalis Matere iudex
,
Tucius de Rahone
, de eadem terra, puplicus per provincias terre Ydronti, terre Bari, Basilicate et Capitinate reginali auctoritate notarius et testes subscripti … de eadem terrra … notumfacimus … quod … accersitis nobis … ad petitionem … sororis Clare … abbatisse, sororis Roselle, priorisse et monialium aliarum … monasterii Sancte Lucie de Matera
, in domo habitationis ipsarum … sita intus in dicta terra Matere, in Saxo Cavioso, suptus menia civitatis ipsius … ubi invenimus prefatas sororem Claram … sororem Rosellam … et moniales alias … que … in nostri presentia constitute asseruerunt … quod cum … haberent … intus in civitate Monopuli et eius territorio certa bona stabilia … de quibus … iam sunt anni quamplures elapsi quod propter guerrarum incursus fructum … recipere minime potuerunt … set ignorant penitus in quorum manibus et gubernatione predicta bona consistunt. Et quia moniales ipse propter emulorum timorem ad petendum, recuperandum et retinendum bona ipsa nec non proventus et reditus ex ipsis bonis huc usque perceptis personaliter accedere non possunt, propterea confise … de fide, predentia et legalitate Tyoli iudicis Stefani, de Matera, ipsum … stante … cum eis … Antonio de Auro pro memontanio advocato earum causa honoris ecclesiastice dignitatis, facerunt … suum … generalem … procuratorem … ad conferendum se … ad dictam civitatem Monopolis et bona ipsius monasterii … capiendi, locandi et dislocandi et pretium locationis ipsius accipiendi, tam de preterito tempore, quam futuro et omnibus et singulus a quibus receperit pecuniam seu res alias locationis ipsius cautelas et apodixas puplicas vel privatas faciendi …