Notum facimus universitati vestre quod Nos, volentes infrascriptos mercatores Romanos in omnibus que pro mutuo facto nuper magistris Claudio, domini Pape capellano, ac Berangario de Sancto Caule, eiusdem domini Pape clerico, nomine Romane Ecclesie, sibi obligata sunt nullatenus defraudari, promittimus tenore presentium quod tam eos, qui iam fecerunt mutuum supradictum, quam eos, qui decetero pro eodem negotio suam pecuniam mutuabunt, in possidendis et fruendis rebus sibi obligatis et obligandis... manutenebimus et defendemus, nec patiemur posse nostro quod in huiusmodi rebus molestiam vel iniuriam patiantur. Nomina autem mercatorum sunt hec: Leonardus Iacobi de Arenula, Iacobus Nicolai Iacobi, Paulus frater eius, Petrus Stephani dictus Malignus, Leonardus filius dicti Stephani, Iohannes de Viola, Blasius Nicolai Iohannis, ... Thomas Iacobi de Arenula, Deusdatus Romani, Odonus Romani, Petrus filius Nicolai Muti, Petrus de Papa, Thomas Iohannis Peregrinus, Stephanus frater eius, Bartholomeus Velletranus, Andreas et Simon frater eius, Andreas Tortus, Iohannes frater eius, Iohannes Calisti, Egidius frater eius, Chinchius Petri Chinchii, Octobianus frater eius, Egidius Angeli Fulconis de Berta, Angelus Iohannis Fasconi de Berta. Et ut hoc efficacius impleatur, Iohannem de Viola, Petrum de Papa, Thomam Peregrinum, Iacobum Petri Iacobi e Egidium Angeli Fasconi de [Betra] predictos constituimus et ordinamus nostros vicarios super hiis, qui hec omnia auctoritate nostra commodius exequantur.