I registri della cancelleria angioina

date

1266-02-26

title

Lettera a papa Clemente IV con il resoconto della battaglia di Benevento.

summary

bibliography

  • I Registrum Karoli I none indictionis (1265-1266)
  • Arch. Vaticano
  • Tutini, Discorsi dei sette officii Ovvero dei sette grandi del regno di Napoli, p. 94 (trascriz.).
  • Lunig, Codex Italiae, IV, pp. 969-972 (trascriz.).
  • Capasso, Historia diplomatica Regni Siciliae, in Atti R. Accad., VI, p. 310 sg. (trans).
  • I registri della Cancelleria angioina, vol. 1 , a cura di Riccardo Filangieri, Napoli 1950, pp. 17-18, nr. 43.

teibody

Sanctissimo in Christo patri et dom. suo Clementi, divina providentia sacrosancte Romane Ecclesie summo Pontifici, Karolus D. g. Rex Sicilie etc. cum omni reverentia et honore, devota pedum oscula beatorum. Multum meis reputans successibus adiici, si Romana Mater Ecclesia de felicibus filii processibus, in quibus sua causa provehitur, certa fuit. Ecce significo vobis ad gaudium quod postquam Manfredus, publicus hostis, victus apud Sanctum Germanum, a Capua quoque, ubi se iactabat velle resistere, confusus abcessit. Accepi quod idem hostis, cum suarum reliquiis virium, que de Sancto Germano per fugam evaserant, profugus per Terram Laboris, se transtulit Beneventum. Ego autem, meas continuando dietas, per Aliphanos et Telesinos campos contra ipsum hostes duxi...Sicque factum est quod die Veneris XXVI mensis februarii... viarum et passuum difficultatibus...superatis, ad quendam montem perveni, unde subiectus et admodum patens campus ordinatas iam hostium acies ostendebat. Propter quod ego, licet equos commilitonum meorum pro malitia et magnitudine itineris cognoscerem plurimum fatigatos, ...instructis tamen meis...copiis, ex adverso ad pugnam processi.Et quamvis per magnam horam fuerit utrumque decertatum, cedentibus tamen, divine potentie non meis viribus duabus prioribus hostium aciebus, omnes alie, cum non confiderent aggredientium impetum sustinere, se fuge remedio commisere. Facta est itaque in ipso campo tanta strages, quod celant campum oculis superiacentia corpora occisorum. Nec tamen omnes fugientes fuge remedium salvos fecit, quia maior pars fugientium in gladio nostrorum...eo copiosius ceciderit, quo dispersius fugiendo nec unus tuebatur alterum, nec eis loca ad que confugerent apparebant. Magnum ergo numerum captivorum ad carcerem nostrum huiusmodi bellicus eventus adduxit, inter quos Iordanus et Bartholomeus dictus Simplex, qui nomen sibi Comitum hactenus usurparunt, eorumque fratres, nec non Pierasinus de Florentia, perfidissimus Gibellino factionis auctor, in vinculis detinentur.De his autem, qui de prioribus partis adverse in prelio corruerunt, certam non habens notitiam, nichil vobis exprimere potui propter festinam presentium missionem, licet Galvanus et Herrigectus, dicti Comites, michi a pluribus asserantur in eodem prelio corruisse. De Manfredo autem, utrum ceciderit in conflictu, vel captus fuerit, aut evaserit, certum adhuc aliquid non habetur; destrarius autem, cui insedisse dicitur et quem habemus, casus affert non modicum argumentum.Hec igitur...Beatitudini vestre denuntio, ut omnipotenti Deo...devotas pro tanto triumpho gratias referatis.Certam spem et fiduciam teneatis quod, eradicatis de Regno Sicilie scandalis..., illud ad antiquam et consuetam devotionem Ecciesie Romane plene reducam...

Datum Beneventi, XXVI februarii, ind. IX, R. n. a. I.

notes alpha

    notes int