Karolus etc. Fulconi de Podio Riccardi (Iustitiario Principatus et Terre Beneventane) etc. Pro parte religiosorum virorum Abbatis et conventus Sancte Marie Matrisdomini de Rocca Pimontis ... fuit expositum coram Nobis, quod quondam Fridericus olim Romanorum Imperator ipsum monasterium quodam fusario in loco qui dicitur Fucis, in territorio Sarni, ut asserunt pleno jure spectante[sibi], nequiter spoliavit; unde Nobis... supplicarunt ut predictum fusarium cum juribus suis sibi restitui... mandaremus. Ideoque f. t. mandamus quatenus predictis Abbati et conventui, si de dominio vel proprietate seu possessione nostra fuerit, iamdictum fusarium... restituas, ...jure nostro et cuiscumque alterius... semper salvo. Datum apud Lacumpensulem, XIII junii, IX ind., R. n. a. I. Cui mandato parere... cupientes, cum ad id exequendum nequeamus personaliter interesse, aliis serviciis Curie occupati, de vestra prudentia et legalitate confisi, executionem ipsius vobis duximus fiducialiter committendam, prudencie vestre ex regia... auctoritate mandantes quatenus apud Sarnum vos personaliter conferatis, forma presentis mandati regii diligenter attenta et in omnibus osservata , mandatum ipsum... executioni debite demandetis. Datum apud Lacumpensulem, quarto julii, none indictionis.