Karolus etc., Universis abbatibus, prioribus et conventibus, tam Cisterciensibus et Sancti Benedicti, quam aliorum ordinum per Regnum Sicilie constitutis, salutem et sinceram in Domino caritatem. Comes honoris onus grave reddit fastigium dignitatis, nam et si aliquid est in honore quod allevet, est et in illo quod premit. Annexe quidem sunt dignitatibus cure, ac ex novi susceptione dominii nove cogitationes insurgunt et sollicitudines innumere valideque succrescunt; ita quod sicut hiis qui auctoritate presument alii per obedientiam servitores existunt, sic et ipsi sunt illis pro custodia et vigilantia debitores. Quanto autem maior et excelsior status dignitatis existit, tanta ei propensior et perplexior subest cura, et quo eminentiori quis culmine sublevatur honoris, eo pluribus considerationum involvitur nexibus et curis amplioribus pergravatur. Nos igitur, quos ad regale Regni Sicilie solium Providentia divina provexit, premissa diligentius advertentes, ac recognoscentes Nos nequaquam sufficere per Nos ipsos ad regendum salubriter populum Domini et commissum Nobis adeo subiectorum nostrorum regimen utiliter exequendum, nisi celestis benedictionis gratia Nos preveniat et sequatur, ad sinceram devotionem vestram confidenter recurrimus vestraque suffragia fiducialiter postulamus, rogantes vos et attentius exorantes quatenus sedula Nos apud Deum intercessione unietis, solventes linguas in preces et in ... pro Nobis orationes labia exercentes. Ex intimis quidem affectibus supplicationes ad Celum dirigite ac sine intermissione Nos Deo vestris sacris intercessionibus commendate. Crebra ob hoc sibi munera et sacrificia offerentes, ut super Nos imbrem gratie sue pluat et rorem solite benignitatis infundat, quod Nos actus nostros dirigentes ad ipsum de diversarum nationum gentibus, quas Nobis committere voluit, ac de universo populo gubernationi nostre credito, curam gerere debitam iuxta suum beneplacitum valeamus. Nam, cum sitis de curis secularibus eruti et de mundi retibus expediti, comodius et frequentius orationi potestis intendere, ad colloquendum Deo latius et expeditius elevari. Oretis insuper ut Conditor orbis et Dominus inimicorum Ecclesie ac nostrorum cervices incurvet, pravos illorum conatus infringat, detque Nobis tranquilla tempora et ad laudem sui nominis copiosa. Nos vero, qui sincera vos in Domino caritate diligimus, firmiter in animo gerimusvos regia confovere benevolentia et statum vestrum et monasteriorum vestrorum regalibus roborare favoribus ac assidue de bono in melius auctore Domino conservare.
Datum Neapoli per manum R(oberti de Baro etc. )XI decembris etc.