I registri della cancelleria angioina

date

1267-01-22

title

Ratifica di una convezione tra Rebaldino de Riolfo, genovese, e Guglielmo Lancia, sua moglie e suo figlio, relativa alla garanzia prestata per un mutuo.

summary

bibliography

  • Reg. 29, 11
  • Scandone, Notizie biografiche di rimatatori siciliani, p. 265.
  • I registri della Cancelleria angioina, vol. 1, a cura di Riccardo Filangieri, Napoli 1950, pp. 58-59, nr. 132.
  • II Registrum Cancellarie factum anno X indictionis, XXIIII octobris, tempore Goffridi de Bellomonte [24 Ottobre 1266-15 Aprile 1267] - Extravagantes (1266-1267)

teibody

Rebaldini de Riolfo, pro Guillelmo Lanzea et Philippa eius uxore et eorum filio p.Karolus etc. Per presens scriptum notum facimus universis ... quod Rybaldinus de Riolfo ... Nobis ... supplicavit ut quandam conventionem ... inter Guillelmum Lanceam, civem Messane, et Johannam uxorem et Iacobellum eorum filium, ex parte una, et dictum Rybaldinum ex altera, ... contentam in instrumento puplico ... confirmare ... dignaremur. Tenor autem pred. instrumenti talis est: «In nom. dom. am. Anno dom. incarnat. MCCLXV, die XXIII martii, IX ind., regnante ... Karolo d. g. Rege Sicilie etc. ... anno I fel. amen. Coram nobis Alemanno Cepulla, iudice Messane, Henrico Pipere, regio pupl. eiusdem civitatis notario et testibus ... , nob. vir dom. Guillelmus Lancea et dom. Iohanna, iugales, cives Messane, una cum filio eorum Iacobello, confessi sunt se ... recepisse ... mutuo ... a Rybaldino Bollerato de Riolfo, cive Ianue, de vivo capitali eiusdem ... uncias auri octuaginta p. g ... .renunciando exceptioni etc. ... , quas uncias ... iidem iugales ... promiserunt ... restituere eidem creditori ... per totum mensem aprilis proxime venturi ... IX ind ... .; et alioquin, si de premissis contra fecerint obligaverunt se pro pena dupla ... et teneri sibi ad omne dampnum expensam et interesse ... , obligando ei ... pignori ... omnia bona eorum ... et specialiter ... quoddam feudum ... , quod dicunt se habere in plano Melacii, in tenimento Centeneti, ... cum omnibus que habent in feudo memorato, ab eo exempto a nob. viro Guillelmo de Altavilla, prout plene vidimus contineri in instrumento publico ... manu Bonevite de Perfecto, regii puplici Messane notarii et subacripto per Nicolaum Taillam, Straticotum Messane, per Guidonem de Columpnis, per Franciscum Longobardum, Santorum de Salvo et Simonem de Burgundo, iudices Messane, salvis tamen iuribus Curie ... ; et dicti feudi possessionem nomine pignoris eidem creditori se tradidisse confessi sunt etc. ... , et tali pacto quod liceat eidem creditori.. vendere bona ipsorum etc. ... non obstante consuetudine Messane per quam necesse habet creditor rem sibi pignori obbligatam tenere per annum mensem ebdomadam et diem etc. ... Deinde ad ... dicti Rybaldini ... cautelam presens ... instrumentum ... factum est etc. ...

Actum Messane anno mense die et indictione premissis.-Ego Alemannus Cepulla, Messane iudex.-Ego Ansaldus de Auria testor.-Ego Iugo Saquetus rogatus testor.-Ego Iohannes de Mari testor.-Ego Ranaldus Catichia testor.- ... . filius Iohannis Rogadei testis sum.-Ego Henricus Piper, regius puplicus Messane notarius hiis interfui et rogatus subscripsi».-Nos igitur, actendentes..devotionem.., quam dictus Rebaldinus ad Ecellentiam nostram habet, obtentu quoque Philippi de Monteforte ... consanguinei nostri, qui nostram pro eo gratiam imploravit, ... conventionem seu pactum predictum ... confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus.

Datum Capue, a. D. MCCLX sexto, XXII januarii.

notes alpha

    notes int