Karolus etc. Religioso et ven. viro fratri Egidio, Abbati monasterii Sancti Salvatoris maioris Reatinensis. Ea que in Regno nostro etc. Ex parte siquidem vestra fuit propositum coram Nobis quod, cum vos ad Iacobum de Collemedio, tunc Iustitiarium Aprutii, primo, et demum, ipso a Iustitiariatus officio remoto, ad Guillelmum de Sancto Juliano ... , ipsius Iacobi ... successorem, nostras super restitutione castri Capradorsi, ad predictum monasterium ... pertinentis, quod Filippus de Marerioob favorem quondam Manfredi olim Principis Tarentini ... occupatum dicebatis tenere, a Nobis obtinuissetis licteras, idem Guillelmus partibus in sua presentia convocatis et cognitis cause meritis ac juris ordine observato, pronunciavit sententialiter te Abbatem, nomine ipsius monasterii et ... monasterium inducendos esse in possessione dicti castri et inductos etiam defendendos. Sed procurator dicti Philippi, ab ipsa, quam nullam asseruit, appellante et huiusmodi causa ad examen Magne Curie nostre deducta, Barrallus de Baucio, Regni Sicilie Magister Iusticiarius, una cum Magne Curie Regie jndicibus, legitime de sententia ipsa cognoscens, habito ... magnorum virorum de Curia nostra consilio, sententiam predicti Guillelmi Iusticiarii pronunciavit sententialiter fore juste probatam et etiam executioni mandandam, teque Abbatem ... nomine dicti monasterii in corporalem possessionem predicti castri Capradorsi ... inducendum et etiam inductum defendendum, prout in instrumento publico super eiusdem magistri Iustitiarii pronunciatione confecto plenius continetur. Nos igitur ... quod per eundem Mag. Iustitiarium iuste factum est ... confirmamus ac presentis scripti patrocinio communimus. Nulla igitur persona, alta vel humilis, ecclesiastica vel mundana, hanc confirmationem nostram infringere ... presumat. Quicumque autem secus presumpserit, triginta libras auri Camere nostre componat et nichilominus indignationem nostri Culminis se noverit incursurum.
Datum Capue, per manum R. etc., anno Dom. MCCLXVII, mense februarii, die XVII etc.