Karolus etc. Circa reformationem et incrementum continuum Studii Generalis, quod in civitate nostra Neapolis providit nostra Serenitas reformandum, eo libenter intendimus et nostrum ad hoc presidium impartimur, quo per effectum subsequentem et fructum eiusdem Studii, Regni nostri decus extollitur et subiectorum procuratur utilitas, et gloria nostri nominis propagata diffunditur ad remotas partes et exteras nationes. Quapropter presentis privilegii serie notum fieri volumus universis ... quod Nos, actendentes diligenter et solicite circa statum doctorum et scholarium omnium in tranquillitate placida confovendum, qui sub regiminis nostri preceptione precipue in dicta civitate Neapolis scholastice sunt militie deputandi, volumus decernimus et mandamus quod in omnibus questionibus tam civilibus quam criminalibus coram Iustitiario suo, sive conveniantur sive conveniant alios, vel scholares vel cives, tam doctores quam scholares et scriptores eorum, apothecarii ac ceteri qui ibidem ratione scholarium morantur, audiri et trahi debeant, et eorum cause quelibet coram eo ... terminentur. Reservata tamen optione scholaribus ipsis, iuxta legitimas sanctiones, si causam ipsam maluerint coram Archiepiscopo civitatis ipsius vel suo doctore potius ventilari. Qui siquidem Iustitiarius, creandus ... per Nos, si Neapolitanus civis fuerit XX, si vero extraneus XXX uncias auri scholarium de officii sui proventibus annuatim habebit; tribus sibi in ministranda iustitia communiter assessoribus adhibendis, uno ultramontano videlicet, quem scholares illarum partium elegerint, altero Italico, eligendoper scholares Italie, et tertio regnicola, per scholares adhibendo regnicolas; qui de tribus in tribus mensibus iugiter mutabuntur. Et quia circa forum rerum venalium studentium status et studii conservatio in magna parte subsistit, ordinamus ... quod per eundem Iustitiarium, cum assessorum consilio et doctorum ac magistrorum scholarium, in rebus victualibus certa constituatur assisia, que inter fines modestie constituta nec empitoribus nec venditoribus sit iniqua, et inviolabiliter observetur; certa et competenti pena ipsius transgressoribus imponenda; que exacta et extorta ... ab iis qui in eam inciderint, nostri fisci commodis applicetur; deducto tamen ex his aliisque proventibus officii predicti Iustitiarii salario ipsi Iustitiario constituto. Constituantur etiam per eundem Iustitiarium et doctores, cum assensu scholarium probi viri ad taxandum hospitiorum loeria a scholaribus conducenda; ad quam taxationem faciendam tres scholares et tres cives ... ordinentur, qui taxent hospitia quelibet, que scholares voluerint, mansione ipsarum dominis congrua reservata, ita quod nullum hospitium ultra duas uncias taxetur per annum, set citra quantitatem ipsam quantitates ipse, prout uniuscuiusque qualitati et conditioni conveniet, estimentur. Et ut Philosophie studio ad quam laboratur, in otio liberius et quietius dicti scholares intendant, ... mandamus quod nullus officialis Curie nostre vel civis ... et stationarii [doctores, scholares] ac scriptores eorum ... trahat ad angariam vel ad exactionem aliquam seu servitium personale ... , nec de rebus aut mercibus que transmittuntur per nuncios vel venduntur scholaribus ... ius aliquod pedagii fundici et dohane solvatur; baiulis et officialibus civitatis ipsius nullam iurisdictionem habentibus super scholaribus et ... ... personis aliis propter scholas ibidem morantibus ... Et, ut ad idem Studium, ad quod gratanter invitemus universos scholares de partibus universis, exceptis Romane Ecclesie ac nostris hostibus, securus accessus et liber habeatur recessus, fertile Regni gremium et tranquillum ... scholaribus et accedentibus omnibus cum rebus pecunia et suppellectilibus ... ex omnibus ingressibus ... liberaliter aperimus, favoris et protectionis nostre presidium pollicentes eisdem. Presentis igitur privilegii etc. Ut autem predicta omnia etc.
Datum in castro Nucerie Christianorum per manus Roberti de Baro, Regni Sicilie Prothonotarii, XXIIII octobris, X ind.