Karolus etc. Comitibus, Iustitiariis, Baronibus, Secretis,
Castellanis, Baiulis, Iudicibus et universis citra Portam Roseti
usque ad fines Regni constitutis etc. Cum nuper diligenti deliberatione prehabita, in
recognitione nostri dominii, nuper duximus providendum ut de auro quod in Regno expenditur
fieri debeat et expendi moneta aurea in forma et specie, que contineat nomen nostrum, et
quod per Regum predictum ... augustales, medii augustales et tareni ... nullatenus
expendantur, set cassatis eisdem in Sicla nostra auri, quam apud
Barolum fieri volumus, regales, medii regales et tareni laborari et
cudi [et] per Regnum predictum expendi debeant in futurum. De fide igitur et legalitate
Rogerii de Fusco de Ravello, Angeli de
Afflicto et Marci de Fricto de Neapoli ... , de quibus
ab experto laudabile testimonium Curia nostra recepit, eosdem Magistros Siclarios dicte
Sicle nostre auri in Barolo super faciendis laborari et cudi ibidem
regalibus, mediis regalibus et tarenis, iuxta formam et cuneum eisper Curiam nostram
datum, duximus ... statuendos. Ideoque f.v. ... ... mandamus quatenus eisdem, in omnibus,
que ad eorum spectant officium et que in eorum commissionis licteris continentur, ad
honorem et fidelitatem nostram parere et intendere debeatis, dantes eis ad requisitionem
eorum oportunum auxilium et favorem, qualiter servicia Curie ... laudabiliter exequi
valeant ... Mandamus preterea quatenus ad hoc quod predicti magistri siclarii obererii et
officiales singuli in ipsius Sicle serviciis promptius commorentur, quod eosdem perfrui
immunitatibus et libertatibus singulis inviolabiliter permictatis, quibus precessores
eorum et ipsi consueverunt perfrui temporibus retrohactis.
Datum Neapoli, XV novembris, X ind., R. n.a. II.