Karolus etc. Eidem Iusticiario (Basilicate) etc. Cum victualia animalia et alia bona mobilia seseque moventia, que fuerunt manifestorum proditorum nostrorum terre Marine, filie quondam Dyopuldi de Dragone, uxoris Guillelmi Gaulardi militis etc. , que per privatas personas detinentur, preter de bonis eisdem que massariis et araciis nostris vel nostris procuratoribus iam assignata fuissent, eidem Guillelmo duxerimus concedenda, et per inquisicionem factam de mandato nostro ... constet quodinfrascripti de bonis proditorum ... de infrascriptis terris ... de demanio terre predicte Marine, infrascripta bona detinent ... , f. t ... mandamus quatenus sine mora predictos ... ad restituendum huiusmodi bona ... . eidem Guillelmo vel ... suo nuncio ... cohercione qua expedit ... compellas ... . Si vero predicti ... asserant ad restituendum predicta bona ... non teneri, cites eos ... ut octavo post citationem tuam personaliter in Magna nostra Curia debeant comparere cum rationibus eorum ... Diem vero citationis, ... coram quibus et totum processum tuum ... Curie nostre scribas.Nomina vero ipsorum et bona ipsa sunt hec, videlicet: Castellanus Sancti Felicis habet porcos duos, asinum unum, de frumento salmas octo, de ordeo salmas septem, de fabis tuminos duos, de ciceribus tum. unum, cultram unam et cribum unum.Abbatissa Sancti Salvatoris de Gulkyeto, de frumento salmas LX, de ordeo sal. octo, jumenta duo, pultrum unum, boves domitos XVIII.-Comes Rogerius de Sancto Severino aratiam unam jumentorum, in qua fuerint animalia LXXXVI.- Gervasius de casali Sancti Andree, roncinum unum.- Petrus faber, de eodem casali, tarenos auri XXV et anseres V.-Iohannes de Mactavelono de Armatera, tarenos XII.Alfanus de Armatera, suppedanea duo, lectum unum, de vino salmam unam.Philippus Forestarius, in defensa Lacupensili roncinum unum. -Buccardus Ruffus de Rapone, cultram unam, plumacium unum de lino, lintheamina duo, cultram unam.Homines Armatere, de ordeo salmas XXX.Iudex Petrus de eadem terra, de ordeo sal. tres et thum. duo.- Magister Iohannes filius castellani Sancti Felicis, de magicziis attritis sal. XXIV, de ordeo et frumento sal. XV, anseres septem, scropham unam, boves IV.Item de frumento sal. XII, de fabis sal. IV, de ciceribus, thum. IV, de galla thum. unum, cultras IV, plumacia duo, saccum unum ad lectum, securim unam, terebellam unam, sartaginem unam, lucernam unam de ferro, caldarias duas, mantellum unum de cameloto, vomerem unum et balistam unam de ligno.-Robertus, Prior Sancte Marie de Pernis, de frumento sal. L et ultra. Nicolaus de Agensa, de Rapone, de frumento thum. IX, de vino quandam quantitatem.-Abbas Vulturensis, de frumento sal. octo, de ordeo CLIV, de fabis sal. octo, de spelta thum. tres et medium ad mensuram et salmam generalem, de lino decinas viginti, non parato, cultram unam de panno lineo plenam bombice, coopertorium unum de panno rubeo infoderatum pellibus vulpinis, lintheamina ... quorum unum est cum listis de seta, manutergia duo, faciolum unum, bacile unum, concam eream unam, de cera rotulos tres, de melle staria duo, vomeres tres, ferros ad animalia mercanda duos, inforraturam unam de cuniculis pro garnachia, jumentum unum cum pultro uno, boucaletum unum de broncio; que victualia animalia et bona predicta fuerunt Nigre de Armatera vel Francisci seu Leutherii, filiorum eius, proditorum manifestorum nostrorum.Robertus de Renda de Sancta Sophia, habet boves IV.Ioseph habitatorBallign ... ., asinum unum, qui fuerunt Roberti de Bella, manifestissimi proditoris nostri.
Datum Fogie, VI aprilis, XII ind. (1269).