Karolus etc. Eidem (Iustitiario Terre Laboris et Comitatus Molisii) etc. Cum ad exterminium Sarracenorum Lucerie intendamus instanti ex tunc tempore auctore Domino viriliter et potenter, f. t. ... mandamus quatenus ... in decreta tibi provincia, indicens exercitum generalem, precipias universis Comitibus Baronibus et feudatariis, qui Curie nostre ... servire tenentur, sub pena feudorum que tenent, ut equis et armis decenter parati veniant ad exercitum supradictum. Alios vero homines civitatum locorumque ipsius provincie feudalia non tenentes precipias similiter ad ipsum venire exercitum sub pena in personis et rebus nostro arbitrio infligenda, hoc modo videlicet quod de qualibet domo seu de quolibet foculari veniat unus qui erit in domo melior ad pugnandum, et portet arma que potest habere. Hii autem qui commode habere arma non poterunt, si sint in edificiis vel operibus machinarum seu clausuris ligneis faciendis edocti, portent instrumenta omnia necessaria unicuique. Qui vero nec sint artifices nec armati, portent saltem falces et instrumenta alia ad vastandum, picones et fossaria ad cavandum, palas ad evacuandum et omnia alia necessaria ad gravandum melius inimicos, ita quod nullus in exercitu remaneat otiosus. Ordines etiam quatenus de qualibet terra pro personis que venient ex eadem victualia ab ipsis venientibus et convicinis eorum unde vivere valeant ad exercitum deportentur; quoniam ordinavimus ut nil vendatur illis qui victualia non portabunt. Facias quoque nomina omnium, quos secundum modum predictum venire mandamus, in duobus consimilibus quaternis conscribi, quorum unum penes te retineas et reliquum ad Cameram nostram sine mora transmictas, ita quod in quaternis ipsis contineatur distincte qui arma et qui falces, qui fossaria et qui palas, et qui quelibet instrumenta debeat ad exercitum secum ferre. Prefiximus omnibus supradictis terminum in quindena post festum Resurrectionis Dominice proximo futurum, in quo apud Civitatem Trojanam omnes debeant congregari, suadendo eisdem quod quanto melius venient preparati, tanto celerius authore Deo expedietur negotium et poterunt ad propria remeare. Ad exequendum autem predicta, cum omni sollicitudine diligentia et cautela procedens, statues vice tui personas fideles et divites ... ; ita quod si in talibus male se gesserint possint in personis et rebus puniri graviter ... Demum ... caveas ... ne alicui de hiis qui venire debent ... tribuatur ... licentia remanendi.
Datum Fogie, XVI februarii, XII ind.