a. Karolus etc. Iustitiario eidem (Capitanate) etc. Nuper apud Tranum contra proditores nostros eorumque bona statutum edidimus in hac forma: Rex Karolus, ad vindictam malorum deliberato consilio cum baronibus nostris et legum doctoribus ac iurisperitis statuimus quod bona omnia proditorum, qui corporaliter sunt dampnati vel in prelio contra Nos aut alias interfecti, vel per fugam se absentarunt, aut in locis rebellibus commorantur, seu in nostro latitant Regno, Camere nostre generaliter applicentur et in quaternionibus Curie redigantur ... b. (Continuazione dello stesso documento) ... in scriptis, ut in nostro consistant dominio aut illorum sint, quibus regalis munificentia duxerit concedenda.Et quod omnes manifesti proditores nostri, qui adhuc latitant vel fugerunt aut in locis rebellibus commorantur, si capi poterunt; per nostros Iusticiarios suspendantur mora qualibet pretermissa. Addentes etiam quod quicumque dictos proditores vel alios latitantes receptaverit vel dederit eis consilium vel auxilium ut in Regno nostro morentur publice seu occulte aut quod possint exire de Regno et evadere manus nostras, memoratam penam se noverit iucursurum.Qui autem liberos eorum receptaverit vel eius dederit auxilium aut consilium, nostro arbitrio gravissime punietur.Si quis vero proditores nostros sciverit esse in Regno et celaverit, quod non dicat officialibus nostris, vel eos viderit in loco ubi posset capere eos et non ceperit, et si non posset capere non clamavit alta voce "ecce proditor domini Regis, adjutorium", ad capiendum eos in personis et rebus, gravissime punietur. Quod statutum per nostros officiales et subiectos strictissime precipimus observari.Non obstante aliqua constitutione vel aliquo alio jure scripto vel non scripto, et maxime non obstante eorum absentia et quod non sint citati, quia ad loca rebellium vel extra Regnum effugerunt seu latitant, ita quod citatio non posset commode ad eorum notitiam pervenire, et manifestum et notorium est quod rebellarunt contra regiam maiestatem.Statuimus etiam quod nullus Magister Iustitiarius, vei Iustitiarius, judex aut secretus seu officialis alius aut subditus noster aliquem, quocumque captus fuerit, per crimen lese maiestatis absolvere debeat, datis fideiussoribus vel non datis, a carcere liberare, vel eorum bona restituere sine speciali mandato; et si ceperit aliquam personam et liberaverit vel bona restituerit, significet Curie cuius mandato liberaverit eamdem personam et bona restituerit.Si vero aliquos sine mandato regio liberaverit, illos statim reducat ad carcerem.Et cum nostre Curie nunciabitur contra aliquem quod crimen lese maiestatis commiserit, nomen denuntiantis scribatur, ac ab illo iuramentum recipiatur quod non faciat propter odium speciale set quia credit prout denunciat verum esse; et dicti denunciatores nomina testium officialibus nostris dicant, ut illa conscribant, et omnem aliam viam perquam credunt edita posse probari; et si nomina nescirent et cognoscerent personas, vadant cum nuncio officialis ad locum ubi sciunt eos esse et personas ostendant. Hii autem, qui eos ceperint vel indicaverint ut capientur, aut nostre Curie seu officialibus nostris captos assignaverint, a munificentia nastra condigne retributionis merita consequantur.
Datum in civitate Trani in castris ipsius civitatis, XV decembris, XII indictionis (1268), Regni nostri anno quarto.= Quare volumus et f. t. firmiter et districte precipiendo mandamus quod statutum huiusmodi per totam tibi decretam provinciam, et specialiter in locis famosis sollempniter, et tu illud observes per omnia, et facies ab aliis inviolabiliter observari; actentius provisurus ne aliquam in hoc adhibeas negligentiam vel defectum.
Datum Fogie, X januarii, XII ind. (1269).