I registri della cancelleria angioina

date

1269-02-18

title

Mandato relativo alla convocazione del parlamento a Foggia.

summary

bibliography

  • Reg. 4, 58 e a t.
  • Del Giudice, Il giudizio e la condanna di Corradino, p. 127 sg. (trascriz.).
  • Codice Diplomatico del regno di Carlo I e II d'Angiò dal 1265 al 1309, III, p. 29 sgg. (trascriz.).
  • Minieri Riccio, Alcuni fatti riguardanti Carlo I d'Angiò dal 6 ag. 1252 al 30 dic. 1270, p. 41 (trans.).
  • I registri della Cancelleria angioina, vol. 1, a cura di Riccardo Filangieri, Napoli 1950, p. 202 (Napoli 1963, p. 196).
  • VI Registrum Magistri Goffridi de Bellomonte, Bajocensis, Regni Sicilie Cancellarii, incipiens anno Domini MCCLXVIII, XII indictionis, in festo Beati Andree Apostoli, Regni Domini Regis anno quarto. -Iustitiario Terre Laboris (1268-1269)

teibody

Scriptum est eidem Iustitiario (Terre Laboris). Quia mutato proposito parlamentum, quod apud Tarentum in kalendis proximi futuri mensis aprilis proposuimus celebrari, apud Fogiam in eodem termino celebrare intendimus, f. t. ... mandamus quatenus in eodem termino apud Fogiam, si absque quovis officii tui dispendio personaliter poteris, alioquin per judicem vel notarium tuum sufficienter instructum de omnibus, compareas coram Nobis, positurus de officio tuo computum et omnibus querelantibus de te in justitia responsurus. Officialibus autem omnibus et foresteriis quos scriveris in Iustitiariatu tuo fuisse a Curia nostra officiales in capite, ex parte nostre Maiestatis iniungas ut in eodem termino apud Fogiam ... compareant, posituri computum de officiis eorum, et de omnibus querelantibus de eisdem de justitia responsuri per se vel socios aut notarium eorum, iuxta priorum nostrarum continentiam licterarum tibi proinde directarum. Rescripturum Curie nostre cum forma publica quibus officialibus huiusmodi mandatum feceris, coram quibus et quicquid feceris de premissis.

Datum Fogie XVIII februarii, XII ind.(1269).

notes alpha

    notes int