Karolus etc. Iustitiario eidem.Cum pecunia sit nostre Curie plurimum oportuna, ... f. t. mandamus quatenus, receptis presentibus, ... a subscriptis mercatoribus Trani et Baroli subscriptam quantitatem pecunie mutuo pro parte Curie nostre instanter exigas et requiras, et sicut successive recollegeris ... . ad Cameram nostram mittas, ita quod tota pecunia in futurum festum ... .. Resurrectionis Dominice ... fuerit assignata. Et ... mandamus quatenus de pecunia prima que ad manus tuas pervenerit ... eisdem mercatoribus ... restitutas ... Nomina ... ipsorum sunt hec, videlicet: In Barolo, ille de Castaldo, Nicolaus Campanillus, Franciscus Muscettola, et Angelus de Iudice, uncie LXXXX; Contes Sannella cum filiis auri uncie XXX; Rogerius de Aratio, auri uncie XXV; Mattheus Moscha, Mattheus de Morone (?) uncie XXV; Turquas de Senis, uncie L, et Berardinus Tuscus, uncie XXX; Florentini [et] tres consules, uncie LXX ; Johannes de Salvatore, uncie XXX; Rogerius de Fusco, uncie XXV; Barnabas de Riso et Johannes Maresca, uncie XXV. In territorio ... Constantinus de Afflicto cum fratre, uncie L; Raynaldus di Benevento, uncie LXXX; Iohannes Massuca, uncie XX; Bartholomeus Farlonatus, cum fratre, uncie L; Costantinus Cazolus, uncie XXV.
Datum Fogie, XVI martii, XII ind.