I registri della cancelleria angioina

date

1269-04-05

title

Pro fodro mictendo ad exercitum.

summary

bibliography

  • Reg. 4, 198
  • Ms. del Can. Salv. Santeramo
  • I registri della Cancelleria angioina, vol. 1,cura di Riccardo Filangieri, Napoli 1950, p. 242
  • VI Registrum Magistri Goffridi de Bellomonte, Bajocensis, Regni Sicilie Cancellarii, incipiens anno Domini MCCLXVIII, XII indictionis, in festo Beati Andree Apostoli, Regni Domini Regis anno quarto. - Iustitiario Terre Bari (1268-1269)

teibody

Karolus etc. Guilielmo de Setais, Iustitiario Terre Bari etc. Pridie per nostras licteras iniunximus ut quingentas salmas inter frumentum et ordeum ad felicem exercitum nostrum contra Luceriam de Barolo destines pro fodro ipsius exercitus nostri, quem necessariis omnibus volumus providere.Verum quia frumentum et ordeum ipsum pro equis marescalle nostre nostrum reputatur, ... mandamus ut pretium concedas pro ipso frumento et ordeo illis a quibus forte exactum est vel exigi contingerit ... et quantitatem ipsam, tamen expensis Curie nostre ... , ad marescallam nostram mictere non postponas ... Mandamus insuper ut palas zappas et picones ... ad dictum exercitum nostrum ... instanter mictere debeas ... Non obstante etc. Datum Fogie, V aprilis, XII ind. (1269).

notes alpha

    notes int