I registri della cancelleria angioina

date

1269-05-21

title

Ut homines Bucheti non compellantur indebite ad reparandum castrum.

summary

bibliography

  • Reg. 4, 17 e a t.
  • Sthamer, Die Verwaltung der Kastelle im Konigreich Sizilien unter Kaiser Friedrich II und Karl I von Anjou, p. 62 (trascriz.)
  • Registro di trascrizione in Arch., f. 84, sg. Il nome della citta', riportato come "Bucheti", deve essere "Bithecti"
  • I registri della Cancelleria angioina, vol. 1,cura di Riccardo Filangieri, Napoli 1950, p. 248
  • VI Registrum Magistri Goffridi de Bellomonte, Bajocensis, Regni Sicilie Cancellarii, incipiens anno Domini MCCLXVIII, XII indictionis, in festo Beati Andree Apostoli, Regni Domini Regis anno quarto. - Iustitiario Terre Bari (1268-1269)

teibody

Karolus etc. Eidem Iustitiario etc. Ex parte hominum Bucheti, vassallorum monasterii Montis Regalis, ... Maiestati nostre fuit expositum cum querela quod, cum retroactis temporibus ex obtenta libertate, indulta eis per quondam regem Guilielmum, sicut in eius privilegiis continetur, immunes fuerint a reparatione castri Sancte Marie de Monte, excepto quod aliquando, tempore quo quondam Federicus olim Imperator, amissa gratio Romane Ecclesie, per quosdam officiales suos ipsos homines compelli fecerit ad comunicandum in reparatione dicti castri, et post mortem ipsius Federici usi fuerint libertate predicta, tu contra predictam obtentam libertatem eorum ac contra sententiam absolutionis latam pro eis per Drivum de Regiobaio, Guilielmi de Modiobladi Regni Sicilie magistri Iusticiarii Vicarium, et iudices Magne Curie nostre, ad reparandum dictum castrum eosdem compellis indebite ... , supplicaverint eis ... providere ... F. t. mandamus quatenus contra tenorem dicte sententie ... dictos homines Bucheti super reparatione dicti castri indebite non molestes ... Datum in obsidione Lucerie, XXI madii, XII ind.

notes alpha

    notes int