
I registri della cancelleria angioina
date
1269-01-01
title
Mandato relativo ad un'inchiesta sui danni subiti dalle masserie, "aracie", boschi e vivai regi in quella provincia.
summary
bibliography
- VI Registrum Magistri Goffridi de Bellomonte, Bajocensis, Regni Sicilie Cancellarii, incipiens anno Domini MCCLXVIII, XII indictionis, in festo Beati Andree Apostoli, Regni Domini Regis anno quarto. - Iustitiario Aprutii (1268-1269)
- Reg. 4, 68
- Del Giudice, Codice Diplomatico del regno di Carlo I e II d'Angiò dal 1265 al 1309, III, p. 1 (trascriz.).
- I registri della Cancelleria angioina, vol. 1, a cura di Riccardo Filangieri, Napoli 1950, pp. 204-205 (Napooi 1963, pp. 198-199).
teibody
Intelleximus quod nonnulli homines decrete tibi provincie proximo preterite turbationis tempore ad nemora sive defensas et garennas nostras, quidam vero ad domos maneria et jardina aliaque loca nostris deputata solaciis, bona quoque nostrorum fidelium Nobiscum tunc in exercitu commorantium, aliqui autem ad massarias et aracias Curie nostre dictorumque fidelium, manus temerarias extendentes, nemora incidere ac bestias defensarumac garenarum ipsarum capere ac occidere, maneria et domos detinere, massarias et aracias aliaque bona diripere pro suo libito presumpserunt. Itaque f. t. sub obtentu gratie nostre ... mandamus quatenus ... , super premissis omnibus diligenter inquirens, omnes illos, quos per inquisitionem huiusmodi culpabiles inveneris in predictis, si fuerint persone inferioris conditiouis et status, capias et detineas captivos; quod si burgenses aut nobiles fuerint qui firmare possint, credas eos fideiussoribus aut aliis ydoneis cautionibus de quibus videris expedire. Nomina illorum ... culpas quoque ipsorum et formam cautionum ... ac quicquid super hiis feceris Nobis fideliter exponas, ut iuxta qualitatem delicti per nostram providentiam puniantur. Quod si de malefactoribus ... per inquisitionem tibi liquere non poterit, volumus quod universitates civitatum et locorum circumadiacentium ... tibi assignaverint ad prestandum Curie nostre et predictis fidelibus ... competentem ... emendam ... Significes Nobis et Magistris Rationalibus Curie nostre quid et quantum ab eisdem universitatibus duxeris exigendum ...
notes alpha
notes int