I percorsi letterari della Calabria. La novellistica

date

XIII sec.

author

Bonvanetura da Bagnoregio, Tommaso da Celano

title

Potenza (Bonaventura da Bagnoregio, Tommaso da Celano, Fontes Franciscani)

summary

bibliography

  • Fontes Franciscani, a cura di G. Menestò e E. Paoli, Assisi, Porziuncola, 1995, p. 1000 e pp. 650-651

teibody

1 Apud Potentiam, Apuliae civitatem, erat quidam clericus Rogerus nomine, vir honorabilis et ecclesiae maioris canonicus. 2 Hic, cum infirmitate quassatus, die quadam ecclesiam oraturus intrasset, in qua erat imago beati Francisci depicta, gloriosa stigmata repraesentans, coepit de illius sublimitate miraculi tamquam de re omnino insolita et impossibili dubitare. 3 Subito igitur, dum mente plagatus, interius cogitaret inania, in palma sinistrae manus sub chirotheca graviter se sensit esse percussum, sonitum audiens percussurae, veluti cum spiculum prosilit de ballista. 4 Moxque tam vulnere saucius quem sonitu stupefactus, chirothecam de manu traxit, ut visu dignosceret, quod tactu perceperat et auditu. 5 Cumque nulla fuisset prius in palma percussio, conspexit in medio manus plagam quasi sagittae percussione inflictam, ex qua tanta vis procedebat ardoris, ut videretur ex illo deficere. 6 Mirabile dictu! Nullum in chirotheca vestigium apparebat, ut latenti plagae cordis latenter inflicti poena vulneris responderet. 7 Clamat exinde per duos dies et rugit, dolore gravissimo stimulatus, et increduli cordis velamen explicat universis. 8 Credere se veraciter sacra stigmata in sancto fuisse Francisco fatetur et iurat, contestans omnis dubitationis abscessise phantasmata. 9 Orat suppliciter Sanctum Dei per sacra sibi stigmata subvenire et multas cordis preces multo impinguat profluvio lacrimarum. 10 Mirum certe! Incredulitate proiecta, sanationem mentis sanatio sequitur corporalis. 11 Omnis quiescit dolor, frigescit ardor, nullum remanet vestigium percussurae, sicque factum est, ut latens mentis infirmitas per patens carnis cauterium superna providente clementia curaretur, menteque sanata, et ipsa caro pariter sanaretur. 12 Fit homo humilis, Deo devotus, sancto et fratrum Ordini perpetua familiaritate subiectus. 13 Huius rei tam solemne miraculum iuramentis firmatum fuit, et litteris sigilli episcopi munimine roboratis ipsius ad nos notitia delata pervenit. 14 De sacris ergo stigmatibus nulli sit ambiguitati locus, nullius in hoc, quia Deus bonus est, nequam sit oculus (cfr. Mat 20,15) quasi huiusmodi doni largitio sempiternae bonitati non congruat. 15 Si enim illo amore seraphico multa membra capiti cohaererent Christo (cfr. 1Cor 12,12; Eph 1,22), ut et in bello simili armatura invenirentur condigna et in regno ad similem forent gloriam subvehenda, nullus hoc sanae mentis (cfr. Mar 5,15) nisi ad Christi gloriam diceret pertinere.

notes alpha

    notes int