I percorsi della Basilicata

date

IV d.C.

author

In Vergilii carmina comentarii

title

M. SERVIUS HONORATUS

bibliography

  • 1-10) Ad editionem G. Thilo et H. Hagen, G. Thilo, In Vergilii carmina comentarii. Servii Grammatici qui feruntur in Vergilii carmina commentarii, B. G. Teubner, Leipzig 1881

teibody

I, 532. origine del nome Enotria. Oenotri colvere viri deest 'quam'. Oenotria autem dicta est vel a vino optimo, quod in Italia nascitur, vel ut Varro dicit ab Oenotro, rege Sabinorum †quia alii partem Italiae Oenotriam tradunt ex Arcadia profectum in Italiam venisse cum Pelasgis et eam sibi cognominem fecisse.

Traduzione. Lorem Ipsum dolor sit amet

I, 533. Italo eponimo dell'Italia. Italiam Italus rex Siciliae ad eam partem venit in qua regnavit Turnus, quam a suo nomine appellavit Italiam: unde est “fines super usque Sicanos” non usque ad Siciliam; nec enim poterat fieri; sed usque ad ea loca, quae tenuerunt Sicani, id est Siculi a Sicano, Itali fratre.

Traduzione. Lorem Ipsum dolor sit amet

III, 399. Locri Epizefirii nella regione dei Brettii. Hic et narycii posverunt moenia locri Locri socii Aiacis Oilei fuerunt, Epizephyrii et Ozolae. sed post tempestatem montis Capherei Epizephyrii tenuerunt Bruttios: et hos nunc dicit: Ozolae vero tenuerunt Pentapolim; inde est “Lybicone habitantes litore Locros”.

Traduzione. Lorem Ipsum dolor sit amet

VI, 359. I Lucani abitanti della costa velina. Gens crudelis Lucanorum. et dicit eum a Veliensibus interemptum, ut “portusque require Velinos” . Sane sciendum Veliam tempore quo Aeneas ad Italiam venit, nondum fuisse.

Traduzione. Lorem Ipsum dolor sit amet

VI, 378. I Lucani dedicano a Palinuro un bosco e un cenotafio. Longe lateque per urbes de historia hoc traxit. Lucanis enim pestilentia laborantibus respondit oraculum manes Palinuri esse placandos: ob quam rem non longe a Velia ei et lucum et cenotaphium dederunt.

Traduzione. Lorem Ipsum dolor sit amet

VII, 206. Aurunci. Aurunci vero Italiae populi antiquissimi fuerunt.

Traduzione. Lorem Ipsum dolor sit amet

VII, 632. Gli scudi dei Lucani. Salignas umbonum crates ut dicit Sallustius de Lucanis “qui de vimine facta scuta coriis tegebant”.

Traduzione. Lorem Ipsum dolor sit amet

VII, 727. Avrunci misere patres isti Graece Ausones nominantur.

Traduzione. Lorem Ipsum dolor sit amet

VIII, 328. Eponimo degli Ausoni. Indigenae sunt inde geniti, ut de Faunis dixit: advenae de uno loco venientes, ut Saturnus: convenae de diversis, ut Ausones et Sicani: quamvis quidam Ausones cognominatos ab Ausone, Vlixis et Circes filio, dicant.

Traduzione. Lorem Ipsum dolor sit amet

XI, 265. Locri Epizefirii nella regione dei Brettii. Libycone habitantes litore locros ut etiam in tertio diximus, Locri, socii Aiacis Oilei, fuerunt Epizephyrii et Ozolae; sed hi tempestate divisi sunt adeo, ut Epizephyrii tenerent Bruttios, de quibus ait in tertio “hic et Narycii posuerunt moenia Locri” , Ozolae vero deferrentur Pentapolim, de quibus nunc queritur dicens 'Libycone habitantes litore Locros'? quamvis quidam dicant, etiam in ipsis Bruttiis litus Libycum dici.

Traduzione. Lorem Ipsum dolor sit amet

notes alpha

    notes int