Pseudo Ugo Falcando - De rebus circa regni Siciliae curia gestis

date

1169

author

Anonimo (pseudo Hugo Falcandus)

title

De rebus circa regni Siciliae curiam gestis

bibliography

  • Pseudo Ugo Falcando. De rebus circa regni Siciliae curiam gestis. Epistola ad Petrum de desolatione Siciliae, ed. Edoardo D’Angelo. Firenze: SISMEL - Edizioni del Galluzzo, 2014 (Edizione Nazionale dei Testi Mediolatini d'Italia, 36).

teibody

1.1 Rem in presenti me scripturum propono, quae sui ipsius atrocitate satis habundeque sufficeret uel omnino fidem excludere uel suspectam reddere ueritatem, nisi quod in Sicilia nichil miraculi est ea monstra scelerum perpetrari, quae potius tragedorum sint deflenda boatibus quam hystoricae ueritatis ordine contexenda. 1.2 Nec enim alibi rotam fortuna torquet celerius aut maiori mortalium ludit discrimine. 1.3 Itaque loci ipsius inhumanitas eorum, quae dicturus sum, fidem faciet, eritque operae pretium tam atroces quam repentinas rerum alterationes memoriae tradere posterorum, ut, qui fortunae funibus alligati suam ex rerum affluentia gloriam metiuntur, aliorum casu moniti, beatos se desinant predicare, ne totiens miseros rursus se clamitent, quotiens aut a dignitatis gradu deciderint aut opum acerui quomodolibet fuerint imminuti. 1.4 Ad id quoque nichilominus operam sum daturus, ut pauci, quorum inter tot ac tanta pessimorum flagitia memorabilis fides enituit, meritis nunquam possint laudibus defraudari, perpetuisque in euum successibus uirtutis gloria propagetur. 1.5 Quae sicut preclaris ab initio factis uirens, ut ita dixerim, enitescit, sic in posterum taciturnitate cumsenescens elabitur. 1.6 Ita fit, ut gloria, quam ingenti quisque labore summa industria multisque periculis sibi ipse peperit, in breui fauillatim decidens euanescat: interest ergo multorum, si quae fortiter acta sunt, ea posterorum cognitioni transmittere. 1.7 Hinc enim accidit non solum uiros fortes meritum laboris fructum percipere, uerum totius quoque posteritatis commodo prouideri, presertim cum ad uirtutem plerumque liberi patrum prouocentur exemplo patriaeque probitatis, uelud quaedam in filios transfusa scintilla, licet in quibusdam sopita sit et quasi premortua, facile tamen hereditariae uirtutis memoria conualescat. 1.8 Si qui uero suopte ingenio ac natura perpetuandi nominis amorem conceperint, ipsa tamen patrum recordatio eorum foueat desiderium ac proposito robur adiciat ad maturandum, id quod sperauerint, eos utique faciens promptiores. 1.9 Hinc nimirum antiquitus Romani patrum domi conseruabant ymagines, ut antecessorum eis acta semper occurrerent, puderetque degenerem sequi lasciuiam ac turpi languere desidia, et amplectendae uirtutis quasi quamdam necessitatem haberent prae oculis. 1.10 Nec igitur inerti situ patiar eorum obliterari memoriam, quae non sine multorum periclitatione nuper in regno gesta Siciliae, partim ipse uidi, partim eorum, qui interfuerant, ueraci relatione cognoui. 1.11 Non tamen id ago, ut omnia bellorum discrimina militumque congressus, aut quid in singulis urbibus oppidisque gestum fuerit sigillatim expediam: satis fecisse uidebor proposito, si, qui laude digni fuerint, eos non taceam, si maiora rerum momenta breuiter ac succinte transcurram, in his maxime, quae circa curiam gesta sunt, occupandus.

2.1 Primum igitur satis constat, quod, cum Rogerius comes Siciliae, frater Roberti Guischardi, ducis Apuliae, rebus excessisset humanis, Rogerius eius filius totam primum Siciliam ac partem Calabriae iure successionis optinuit. 2.2 Postmodum uero consanguinei sui Willelmi, ducis Apuliae, morte cognita, transiens in Apuliam postquam, uniuersis ciuitatibus ac principibus qui ei resistendum putauerant expugnatis, ad suum cuncta redegit imperium, tandem ducatum suscepit Apuliae, minusque ratus ydoneum tantam ac tam late diffusam potentiam in dignitate nominis coartari, regem se maluit appellari quam ducem, exindeque Siciliam regnum esse constituit. 2.3 Placet ante, nec a proposito quidem dissidet, de moribus eius pauca summatim perstringere, cum satis inciuile sit, tanti uiri mentione habita, uirtutem eius silentio preterire. 2.4 Inter alias ergo naturae dotes, quibus ingentis spiritus uirum ipsa ditauerat, promptissimus erat ingenio nec unquam adeo sibi diffidens, ut de qualibet re consultus uel modicam responsioni moram innecteret. 2.5 Quotiens tamen ad maiorum rerum examinationem uentum erat, contracta curia, non pudebat eum singulorum prius opiniones audire, ut ex eis potiorem eligeret. 2.6 Si quid autem ei super eodem negotio subtilius aut examinatius occurrebat, suam ultimus proferebat sententiam, ratione statim subiuncta, cur hoc ei potissimum uideretur. 2.7 Cumque uigilantissimus uiri animus altiora semper appetens nullum inertiae segniue otio locum relinqueret, nichil tamen inconsulte aut ex precipiti agere instituerat, ingentisque animi motus discretio temperabat adhibita, ut in consultissimi regis operibus nulla prorsus leuitas appareret, nec erat facile cognitu, utrumne consultius loqueretur an ageret. 2.8 Ingens illi studium erat et presentia caute disponere et ex presentibus futura sollicite premetiri; idque curabat, ut non magis uiribus quam prudentia et hostes contereret et regnum suum productis finibus ampliaret. 2.9 Tripolim namque Barbariae, Affricam, Faxum, Capsiam aliasque plurimas barbarorum ciuitates multis sibi laboribus ac periculis subiugauit. 2.10 Aliorum quoque regum ac gentium consuetudines diligentissime fecit inquiri, ut, quod in eis pulcherrimum aut utile uidebatur, sibi transumeret. 2.11 Quoscumque uiros aut consiliis utiles aut bello claros compererat, cumulatis eos ad uirtutem beneficiis inuitabat. 2.12 Transalpinos maxime, cum ab Normannis originem duceret, sciretque Francorum gentem belli gloria ceteris omnibus anteferri, plurimum diligendos elegerat et propensius honorandos. 2.13 Postremo sic iustitiae rigorem, ut nouo regno pernecessarium, studuit exercere, sic pacis ac belli uicissitudines alternare, ut nichil, quod uirtutem deceret, omittens, neminem regum aut principum temporibus suis parem habuerit. 2.14 Porro quod quidam pleraque eius opera tirannidi dant eumque uocant inhumanum, eo quod multis penas grauiores et legibus incognitas irrogauerit, ego sic existimo uirum utique prudentem et in omnibus circumspectum in nouitate regni ex industria sic egisse, ut neque flagitiosi quilibet de scelerum sibi possent impunita te blandiri, neque benemeritos nimia seueritas absterreret, quibus ita mitem se prebuit, ne tamen ex nimia mansuetudine locus superesset contemptui. 2.15 Ac si forte in quosdam durius animaduertisse uisus est, quadam ad id necessitate compulsum intelligo; nec enim aliter rebellis populi ferocitas conteri aut proditorum poterat audacia coherceri. 2.16 Is, ubi post multos labores ac pericula pacem regno, quoad uiueret, peperit inconcussam, ingentes etiam thesauros ad regni tuitionem posteritati consulens preparauit, ac Panormi reposuit. 2.17 Exinde iam otio quietique deditus,faustaque se prole felicem existimans, filiis suis Rogerio, duci Apuliae, Amphulsoque, Capuae principi, in quibus uerissima paternae uirtutis reddebatur effigies, regni sollicitudinem participandam crediderat. 2.18 Qui postea non sine dolore patris incredibili totiusque regni luctu maximo fati debitum agnouere, superstite Willelmo, Tarenti principe, quem uix pater eodem dignum principatu censuerat. 2.19 Huic igitur, quando iam alius nullus supererat, regium diadema pater imposuit regnique fecit participem. 2.20 Nec multo post ipse, cum immensis attritus laboribus, tum ultra, quam bona corporis exigeret ualitudo, rebus assuetus ueneriis, immatura senectute consumptus, cessit in fata. 2.21 Cui succedens Willelmus, eius filius, quem adhuc uiuens regem fecerat, palatium ac thesauros optinuit regnique curam suscepit.

3.1 Eo tempore regnum Siciliae strenuis et preclaris uiris habundans, cum terra marique plurimum posset, uicinis circumquaque gentibus terrorem incusserat summaque pace ac tranquillitate maxima fruebatur. 3.2 Verum, breui temporis interiecto spatio, sic tranquillitas omnis elapsa repente disparuit, ut facile quidem ex hoc intelligas regnorum fortunam ac statum uirtuti parere regnantium, tantumque regni cuiuslibet gloriam ampliari posse non dubites, quantum in principe uirtutis esse cognoueris. 3.3 Willelmus enim rex, cum patriae solum potestatis non etiam uirtutis heres existerit, in tantam est primum efferatus amentiam, ut optimi patris acta contempneret, suaque industria curiae statum in melius reformatum pessum iri permitteret, unde et quos familiares pater habuerat, eos partim condempnauit exilio, partim carcerum deputauit angustiis. 3.4 Maionem quoque Barensem, humili ortum genere, qui cum primum in curia notarius extitisset, gradatim ad cancellariatus peruenerat dignitatem, magnum admiratum instituit: monstrum utique,quo nulla pestis immanior, nulla ad regni perniciem ac subuersionem poterat efficacior inueniri. 3.5 Nam ingenium illi promptum erat ad omnia; facundia non dispar ingenio; simulandi ac dissimulandi, quae uellet, summa facilitas; preceps in libidinem animus, nobilium maxime matronarum ac uirginum concubitus expetebat et quas honestius uiuentes audierat, earum uehementius pudicitiam attemptabat. 3.6 Dominandi quoque semper accensus desiderio, multa uoluebat in animo, multis mentem fatigabat consiliis et continuis scelerum stimulis agebatur; sed estuantis animi tempestatem uultus serenitate celabat. 3.7 Huic igitur maxima collata dignitate totiusque regni cura et administratione commissa, in breui sic actum est, ut rex plenam uerbis eius fidem adhibens, nichil alii cuipiam credere, nichil prorsus ab alio uellet audire. 3.8 Ceteros omnes excludens, cum rege singulis diebus solus habebat colloquium, solus regni tractabat negotia, regisque animum, quocumque libuerat, inclinabat, tum falsa pro ueris ingerens, tum adulationibus illius temeritatem demulcens. 3.9 Subit inde spes animum effectui mancipandi, quod preconceperat, uisaque temporis adesse oportunitas, ut maturet consilium et, quem regnandi libido precipitem agit, moram omnem dampnosam existimat. 3.10 Nulla interim animo pax datur, nulla tranquillitas; omnia circuit, omnia premetitur, omnia diligenter explorat, quo consilio, quibus artibus regnum optineat. 3.11 Multaque diu precogitans, intelligit uiros nobilissimos, quibus adhuc regnum florebat Siciliae, suum impedire propositum. 3.12 Prae ceteris autem ei metum incutiunt RRobertus, comes Lorotelli, regis consobrinus, Symon, comes Policastrensis, Ebrardus, comes Squillacensis, quorum illi uirtus haud dubia erat; sciebatque fidem eorum nulla fraude, nullis unquam premiis corrumpendam; nec, si superessent incolumes, sperabat rem posse procedere. 3.13 Visum ergo primum aliquid ad eorum machinari perniciem, in eosque sceleris sui primitias prelibare; placuit etiam, et ad id totis uiribus nitebatur, ut Hugonem archiepiscopum, qui tunc Panormitanae preerat Ecclesiae, socium ac participem eius haberet consilii, cuius fretus auxilio, ad id, quod sperauerat, maturius perueniret. 3.14 Sciebat enim illum prudentem, prouidum summaeque uirum esse industriae et ad quaslibet machinationes aptissimum; ceterum, elati quidem erat animi, gloriae cupidus, libidinique deseruiens. 3.15 Huius primum admiratus pedetemptim pertemptat animum, dehinc confidentius mentem aperit, propositi partem exponit, regnandi tamen dissimulat uoluntatem, nec difficile persuadet ut, amoto rege inutili, ipsi tutelae munus subeant, regnum pueris conseruantes incolume, dum pubertatis annos impleuerint. 3.16 In hoc ambo consentiunt, ut regem deponant; cetera Maio reticet, ne facti socium atrocitate deterreat, sperans, si tutor possit fieri puerorum, nullius se de cetero ad optinendum regnum indigere consilio. 3.17 Dictum est preterea, quod hii, iuxta consuetudinem Siculorum, fraternae fedus societatis contraxerint seseque inuicem iureiurando astrinxerint, ut alter alterum modis omnibus promoueret, et tam in prosperis quam in aduersis unius essent animi, unius uoluntatis atque consilii; quisquis alterum lederet, amborum incurreret offensam. 3.18 Hac inita societate, prefatus archiepiscopus instinctu et consilio Maionis in familiaritatem regis admittitur, ut, quicquid admiratus regi suggereret, socii testimonio confirmaret.

4.1 Dum haec inter eos Panormi uersantur consilia, rex Farum transire disposuit, ac primo Messanam, dehinc paucis post diebus Salernum proficiscitur. 4.2 Cumque ex diuersis Apuliae et Terrae Laboris partibus ad uidendum regem proceres multi concurrerent, Robertus, comes Lorotelli, eadem ratione persuasus, Salernum iter instituit. 4.3 Cuius aduentu precognito, sic erga comitem Maionis astutia regis animum immutauit, ut neque loquendi cum rege copiam impetraret, eoque non uiso, tristis iratusque discederet. 4.4 Ibi rex aliquanti temporis interuallo consumpto, paucisque nec dignis memoria gestis negotiis, Panormum rediens deinceps ac si humanos horreret aspectus, inaccessibilem se prebuit, nisi quod admirato singulis diebus archiepiscopo plerumque sui copiam faciebat, audiens ab eis regni sui negotia, non qualia erant sed qualia ipsi proposito suo conformabant. 4.5 Sub id temporis Anscotinus cancellarius et comes Symon cum magno exercitu in Apulia erant, ut Alemannorum imperatori, cuius aduentus fama predixerat, obuiarent, simul et nequid ibi turbinis accideret prouidentes. 4.6 Omnia enim iam timoris ac suspicionis plena erant, nec satis liquebat, qui regis quiue admirati essent: ita in incerto ambiguoque res erat. 4.7 Nam admiratus per totum regnum propositi sui multos iam habebat participes et fautores, eiusque nomen haud aliter quam regis ipsius ab omnibus timebatur. 4.8 Eoque ipso, spe subnixa, regnandi cupiditas acriores uiro stimulos ingerebat. 4.9 Scribit itaque cancellario, uti Robertum, comitem Lorotelli, tamquam ad audiendum regis imperium Capuam euocet, idque modis omnibus agat, ut eumdem captum sub fida custodia Panormum transmittat. 4.10 Vt enim rex idem uellet, multis persuasionibus effecerat, asserens, quod ipse comes ad regni subreptionem plurimum aspiraret, ipsumque regnum sibi iure diceret pertinere, eo quod Rogerius rex, auunculus eius, in quodam testamento suo precepisse diceretur, ut, si quidem Willelmus, eius filius, inutilis aut parum ydoneus uideretur, Robertum comitem, cuius uirtus haud dubia erat, regno preficerent. 4.11 Comes ergo, acceptis litteris cancellarii cognitoque per amicos, quid fraudis intenderet, animaduertit eiusmodi sibi expedire consilium, ut neque regis imperio contumaciter obloqui uideretur et propositos sibi laqueos euitaret. 4.12 Itaque cum quingentis fere militibus optime armis instructis Capuam ueniens, extra urbem in plano figit tentoria. 4.13 Cancellarius, ubi hunc uenisse comperit, illico denuntiat ei, ut, omissis militibus suis, ipse cum paucis in urbem ueniat; uelle se cum eo secrete loqui et regis aperire mandatum. 4.14 Ad id comes se urbem se non ingressurum asserit, si quidem cancellarius exeat, paratum audire, quidquid ex parte regia sibi preceperit. 4.15 At ille contra spem suam comitem dolos intelligens presensisse, egressus est ad eum, dicens uoluntatem regis hanc esse, ut uniuersos milites suos, prout feudum suum exigebat, Boamundo comiti assignaret. 4.16 Quod quidem molestissime comes tulit, responditque indignum et contra consuetudinem esse, ut milites sui ducem alium sortirentur, ac si ipse proditor aut bello uideretur inutilis. 4.17 Cumque instaret cancellarius persuadens, ut regiae satisfaceret uoluntati, adiecit comes aut non sani capitis aut proditoris istud esse mandatum: ideoque se nullatenus id facturum. 4.18 Sic inani spe delusus, cancellarius Capuam rediit, comes in Aprutium iter conuertit.

5.1 Nec multo post in exercitu inter milites cancellarii et comitis Symonis orta seditio eousque processit, ut in dominos quoque militum iniuria redundaret multaque hinc inde uerba mineque discurrerent.5.2 Quod utrum industria cancellarii factum sit, casuue contigerit, parum constat. 5.3 Verisimile tamen est Maionis intercessisse mandatum, ipsumque cancellarium in optimo comite non uidentem, quid crimini daret, in excitanda lite id habuisse consilii, ut inde maledicendi causam eliceret. 5.4 Nam, et super hoc litteris curiae destinatis, rem non tam uere quam hostiliter expressit et maiori comitem, quam res exigeret, crimi- natione pulsauit, dicens eum in exercitu crebras suscitare discordias; milites suos ad seditionem hortari; comitem etiam Robertum eius indicio propositas insidias effugisse; nuntios inter eos crebro discurrere, nescio quid eum fouere propositi, satis periculose deinceps ei creditum iri exercitum. 5.5 Haec et huiusmodi plurima regi magnus admiratus suggerens a cancellario sibi transmissa, subiunxit fidem plenissimam eisdem litteris adhibendam. 5.6 Nam se quoque dudum audisse, quod Robertus comes cum plerisque aliis contra regem conspirauerat, comitemque Symonem eius ipsius factionis esse participem, quod claris nunc apparebat indiciis. 5.7 Inde maturandum censet, ut emergentis mali periculum euitetur; sero carnem putridam resecari, cum uicinas partes corruperit. 5.8 Ideo facilius regi persuasum, quod propinquos omnes consanguineosque habebat suspectos. 5.9 Comes igitur litteris regiis citatur ad curiam, aliusque in eius locum comestabulus subrogatur; sed eidem uenienti neque suam purgare licuit innocentiam, nec obiectis ordine iudiciario respondere: statim enim, non sine multa Maionis inuidia, captus et in carcerem est retrusus.

6.1 His eo modo gestis, ita rex deinde suam omnibus absentauit pre sentiam, ut per multum temporis spatium, excepto Maione admirato et Hugone archiepiscopo, nulli penitus appareret: quae res argumento fuit, ut a plerisque mortuus putaretur. 6.2 Erant qui uenenum ei ab admirato dicerent propinatum, nec erat difficile creditu, cum id eum machinari dudum audissent. 6.3 Multi quoque, cum ex diuersis Apuliae partibus uenissent ad curiam, uidendique regem prout consueuerant eis copia negaretur, certissimos de morte eius rumores per totam Apuliam detulerunt, nichil hesitandum super hoc, quod fama predixerat, asserentes. 6.4 Tunc Apulorum inconstantissima gens, libertatem adipisci frustra desiderans, quam nec adeptam quidem retinere sufficeret, ut quae nec bello multum ualeat nec in pace possit esse tranquilla, capescit arma, societates contrahit, castellis muniendis operam dat. 6.5 Alii, quia iam diuturnae pacis pertesum erat, sola raptantur inconstantia; alios predae spes trahit ad bellum; plerique ea ratione concitantur ad arma, quod regis mortem censeant uindicandam. 6.6 Multi tamen admirati causam armis tuendam suscipiunt. 6.7 Sic ubique re turbata tumultuque exorto, dubiis euentibus hinc inde sepe confligitur. 6.8 Comes Lorotelli plerasque maritimas occupat ciuitates. 6.9 Imperator etiam Grecorum a comite rogatus auxilium, speque ductus recuperandi Apuliam, nobilissimos ac prepotentes uiros cum maxima pecunia mittit Brundusium. 6.10 In Terra uero Laboris non minori turbine cuncta cerneres agitari, aliosque ab rege deficere, alios stare cum rege. 6.11 Robertus Surrentinus a Capuanis suscipitur et hereditario sibi iure pertinentem occupat Capuae principatum.

7.1 Haec ubi Panormi cognita sunt, inopinata res admirati paulisper animum conturbauit, non tamen usque adeo, ut uultum quoque sufficeret immutare. 7.2 Nam in maximis quoque periculis ex industria dignitatem oris integram conseruabat, ne, si quotiens timendum erat, uultus id fateretur indicio; hostibus quidem spem ingerens, suis nichilominus metum incuteret. 7.3 Quod ergo ratus est optimum in tanta perturbatione consilium, eos, qui nondum rebellauerant, litteris regiis suisque crebrius exhortatur, uti uirtutis suae memores cum proditoribus audacter dimicent habitamque de se hactenus opinionem ratam faciant; meminerint uirtuti premia laudesque proponi, econtra penas et perpetuae notam infamiae proditoribus irrogari. 7.4 Ipse interim Panormi quoscumque potest sibi conciliat, propositum suum eis de morte regis aperit, censetque hoc maturius peragendum, timens ne, si forte rex id eum sceleris machinari perpenderit, crimine sibi maiestatis obiecto, capitali supplicio deputetur. 7.5 Erat tunc Panormi Gaufredus, comes Montis Caueosi, uir utique summae liberalitatis, armis eximius admodumque consulti pectoris, sed mobilis erat ingenii, fidei uacillantis, nouitates rerum semper exoptans. 7.6 Huius opem admiratus plurimum sibi fore putans necessariam, ita commodissime sibi eum allici posse perspicit, si prius odium ei regis incutiat. 7.7 Habebat autem ipse comes oppida quaedam in Sicilia: Notum, Sclafanum, Calatanissetum, sed Notum ceteris specialius diligebat: nam idem castellum cum uirorum frequentia, tum natura loci munitissimum erat et defensioni locum prebebat aptissimum. 7.8 Primum ergo regi Maio persuadet, ut hanc sibi munitionem accipiat, dicens non sine periculo eam a comite possideri. 7.9 Dehinc, ubi comitem ex amissione oppidi satis comperit indignatum, secreto eum ad se precipit accersiri. 7.10 Iurat ultra quam credi facile sit, hac de re se dolere, regique, cum hoc preciperet, plurimum restitisse, sed tantam hominis esse temeritatem, tantam insaniam, ut neque cuiuspiam consilium iam admittat, nec ab eo, quod semel dixerit, qualibet possit persuasione deflecti; quodque indignius est, Salomonem etiam parum scisse commemorans, ipse cum sit mortalium stolidissimus, sibi soli prudentiam, sibi uirtutem ascribat. 7.11 Preterea tirannum hunc uerius quam regem nescio quid sceleris in animo gerere, facile ex uerbis eius posse conici, si diutius regnauerit, breui futurum, ut uirorum nobilium paucos superesse contingat, qui non aut suppliciis deputentur aut carceri. 7.12 «Nec immerito», inquid, «deteriora nobis contingerent: nam si quidem uiri et non feminae molliores essemus, si ratione utentes et non brutorum similes animantium, huius tantae pestis exitio dudum querelas eiusmodi sopissemus. 7.13 Sed forte ad interitum fata nos trahunt et imminentis mali necessitas cecitatem nobis inducit: certe fatum hoc temeritas nostra est, quae iam ad extrema nos periculorum adduxit!». 7.14 Tunc comes, quid haec sibi uellet oratio, satis intelligens, subiungit in hac omnes opinione uersari, quod absque ipsius admirati consilio nichil omnino rex gereret; ideoque huius rei culpam penes eum esse, qui regis insanias et tirannidem publicare deberet, nec alienam in se criminationem transfundere, sed ad omnium uindictam singulos exhortari: facile ei omnes obsequi, si uoluntatem eius cognouerint, sese quoque ad primum eius imperium sanguinem regis hausturum. 7.15 Ad haec admiratus comitis laudare prudentiam uirtutemque ad celum tollere, ipsumque cepit amplecti, referens ei, quod archiepiscopus aliique quamplures in id consenserint, ut, interfecto rege, ipsum admiratum ei substituant. 7.16 Inde magis temptandi gratia quam ex animo, subiungit indignum se esse, qui tanto regno preesse debeat; sanius sibi uideri consilium, ut regis filius patri succedat. 7.17 Sed, et quo id animo dixisset, comitem Gaufredum non latuit, responditque hoc se nunquam passurum: nam de semine tiranni nichil unquam nisi tirannicum procreari, impioque patre genitos, paternae quoque futuros impietatis heredes. 7.18 Hoc unum se laudare, hoc uelle, ut admirato regia dignitas conferatur. 7.19 Subinferente illo sic futurum, si quidem ipsi placuerit, comes ei suum ad hoc spondet auxilium et, ut nutantem adhuc animum certiorem efficiat, illi se iureiurando astringit. 7.20 Exinde iam admiratus perpetrando sceleri locum ac tempus querebat ydoneum, existimans comitem Gaufredum sibi per omnia fore subsidio. 7.21 Comiti uero longe alia mens erat aliudque uoluebat in animo. 7.22 Iam enim plurimos Barensium, qui tunc Panormi morabantur, ipse sibi iurare fecerat; erantque cum eo Symon Sangrensis et Rogerius, filius Ricardi, pluresque alii nobiles et factiosi milites per quaelibet eum pericula secuturi, quibus indignum, turpe miserumque uidebatur, ut cuius pater oleum Bari uendere consueuerat - sic enim dicebatur - eum regnare permitterent. 7.23 Sed neque displicebat eis regem interfici ob tirannidem, quam in uiros nobiles exercebat. 7.24 Erat autem hoc eorum consilium, ut, quam mature regem admiratus occidisset, ipsi statim in eum tamquam interfecti regis ultores irruerent, ne sua diutius proditione gauderet, regisque filium maiorem natu patri sustituerent heredem. 7.25 Ita comes aduersus dolos Maionis fraudulenter agere instituerat, plurimum interim ipsi blandiri, rogare, ne rem tantam negligendo differret, paratos semper habere secum milites, prestolari de die in diem, ut admiratus, quod proposuerat, adimpleret. 7.26 Vbi segnius eum uidet rem gerere tepidumque languere propositum, fidem suam illi suspectam esse sibique parum credi certis colligit argumentis. 7.27 Posthabito igitur de morte regis consilio, Maioni parat insidias et uel in presentia regis, si quidem aliter non possit, eum sibi destinat occidendum. 7.28 Quod quadam die, non secus ac prouiderat, accidisset, nisi quod, iam in palatium percussoribus introductis, subito nuntiatum est in curia de partibus Apuliae galeas aduenisse. 7.29 Ea re tunc ab incepto milites absterrente, Maio fortunae beneficio liberatus euasit. 7.30 Comes autem, uidens id, quod gestum erat, celari non posse, nam et multi milites cum armis uiderant introductos, pro tempore consilium capit et cum admirato secretum habens colloquium, narrat ei ex ordine, quid sibi acciderit, et qualiter sit spe frustratus. 7.31 Nam «Hodie», inquid, «ad curiam optime uenimus preparati, ultimumque uitae tirannus diem clausisset, nisi quod galea Calipolitana, quam applicuisse audiuimus, impedimento nobis fuit». 7.32 Admiratus autem frustra eum timuisse respondit: nam Calipolim totam ei iurasse et unius secum esse propositi. 7.33 Eadem die suggestum est ei a pluribus amicorum, quod comes Gaufridus cum armis curiam eum interfecturus intrauerit. 7.34 Quibus ille haec omnia scire se dixit; suo totum id actum consilio; regi timendum fuisse, non sibi.

8.1 Interea iam incipiente turbari Sicilia, Bartholomeus de Garsiliato cum quibusdam aliis Buteriam occupat, locum utique munitissimum et aduersus quoslibet obsidentium impetus prerupti montis beneficio facile resistentem. 8.2 Ad quem plures alii confluentes, ceperunt ex agris finitimis predam agere, loca uicina populari, cum plerisque potentibus uiris societatem contrahere. 8.3 Ea res Maionem ad ultimum fere desperationis compulit, adeo quidem ut inceptum facinus necessario crederet differendum, nec aliter inualescentis mali posse dispendium euitari, nisi regi ipsi, dum adhuc ad debellandos hostes uires suppetunt, rem totam aperiat, alioquin totam Siciliam in breui defecturam ad hostes. 8.4 Quod ubi regi cognitum est, primum negligendo rem distulit, dicens non tanti uiros esse momenti, qui perseuerare audeant ultro, ab occupata munitione nuperrime discessuros. 8.5 Id enim regi consuetudinis erat, ut difficile palatio uellet exire; sed ubi necessitas eum compellebat egredi, quanta prius torpuerat ignauia, tanto deinceps impetu, non tam audacter quam indiscrete ac temere raptabatur, quantislibet se periculis obiecturus. 8.6 Nec quid sibi, quid aduerse parti uirium esset attendebat, par an impar hostes adoriretur parum sollicitus. 8.7 Mox ubi comperit eos, qui erant Buteriae, ab incepto nolle desistere, sed acrius urgere propositum, comitem Ebrardum ad eos legatum mittit, ut sciscitetur ab eis, quo consilio qua mente castellum suum occupauerint; quid se deinceps acturos existiment. 8.8 At illi non aliter id se dicturos respondent, nisi comes eis iureiurando se obliget, ut, quicquid ei dixerint, ipse regi seriatim exponat. 8.9 Prestito deinde, quod petierant, a comite sacramento, dicunt se contra regem nichil agere aut egisse, sed eo duci consilio, ut Maionis admirati et Hugonis archiepiscopi proditionem detegant, impediantque propositum, quos aduersus regem certissime nouerant conspirasse, ipsumque Maionem ad regnum totis uiribus anelare; ultro se Panormum ad regios pedes uenturos, si de proditoribus supplicium sumptum audierint. 8.10 Cum igitur haec omnia comes Ebrardus, ut erat incorruptae uir fidei, non tam efficaciter quam audacter ad regis pertulisset notitiam, rex primum nouitate rei attonitus mirari cepit. 8.11 Dehinc inhumanum ratus, ut crederet eum sibi mortem moliri, quem tanta sublimauerat dignitate, quicquid ei comes dixerat, retulit admirato, subiungens nunquam se de illo tale quippiam crediturum. 8.12 Admiratus exinde comitem Ebrardum suspectum habens, atrox in eum odium exercebat, sed id prudenti dissimulabat consilio, donec ultioni tempus congruum inueniret. 8.13 Interim comes Gaufridus Buteriam transfugit, per aliquot castella sua militum relicto presidio. 8.14 Tunc uero Panormi tumultus ingens exoritur, ubique ciuitatis timor et indignatio, tota plebs aduersus Maionem fremit ac murmurat: comitem Symonem iniuste captum omnes unanimi de uoto deposcunt. 8.15 Admiratus autem, uidens murmur inualescere, nec tam facile posse compesci, nisi plebis satisfiat desiderio, persuadet regi, ut comes Symon extrahatur de carcere. 8.16 Quo ad iussionem regis educto, ita subito status ciuitatis immutatus est, ut cum eo pax et tranquillitas urbi reddita uideretur. 8.17 Rex itaque, ut in tanto necessitatis articulo nullum uidet superesse locum ignauiae, nec dilationis causam ydoneam, uix tandem instinctu Maionis educit exercitum, Buteriam obsidet, ubi nisi comitem Symonem secum duxisset, non parum fuerat temporis consumpturus. 8.18 Cum igitur aliquandiu castellum totis uiribus oppugnasset, oppidani uero nichilominus audacter ei resisterent et ad deditionem eos cogi fere iam impossibile uideretur, demum hortatu et consilio comitis Symonis res est in transactionem deducta, comitique Gaufredo et sociis eius ab admirato, archiepiscopo ac plerisque comitibus in animam regis iuratum, quod eos rex incolumes, libere ac secure et absque impedimento extra regnum suum ire permitteret. 8.19 Sic oppido recepto totaque iam quiescente Sicilia, paucis post diebus Messanam proficiscitur, in Apuliam transiturus.

9.1 Eodem tempore cancellarium ad curiam uenientem comes Symon, instigante Maione, multis pulsauit criminibus. 9.2 Qui cum singulis audacter se diceret responsurum, suis ei allegationibus uti non licuit: nam captum subito dampnatumque carcer excepit, ubi etiam, post aliquot annos, diem uitae clausit extremum. 9.3 Rex itaque, Farum transiturus, comiti Gaufredo, qui parata iam naui ceterisque ad transfretandum necessariis Messanae morabatur, transitum interdici precepit et ipsum usque ad reditum suum diligenter obseruari. 9.4 Multiplicato dehinc exercitu, Brundusium uenit, ubi cum Grecis conflicturus ad pugnam iubet milites expediri. 9.5 Greci uero, ubi comitis Roberti, cuius prestolabantur aduentum, uident se defraudatos auxilio, quod unicum restabat consilium, fortunam eligunt experiri. 9.6 Anceps in principio pugna fuit; inde Greci non ualentes amplius hostiles impetus sustinere, fusi cesique sunt, magna pars eorum cum ducibus suis Panormum transuecti. 9.7 Ea rex potitus uictoria,Barum traducit exercitum, ibique populum eiusdem urbis inermem obuium habet, ut sibi parcatur orantem. 9.8 At ille, castelli sui, quod a Barensibus dirutum erat, ruinas aspiciens, 9.9 «Iusto», inquid, «uobiscum agam iudicio, et quia domui meae parcere nolui- stis, certe nec ego uestris sum domibus parciturus; uos autem omnes libere cum rebus uestris abire permittam». 9.10 Dantur ergo eis duorum dierum indutiae, ut interim exeuntes omnia sua secum asportent. 9.11 Quod ubi factum est, muris primum equatis solo, totius insecutum est excidium ciuitatis: ita prepotens Apuliae ciuitas, fama celebris, opibus pollens, nobilissimis superba ciuibus, edificiorum structura mirabilis, iacet nunc in aceruos lapidum transformata! 9.12 Huius rei fama comitem Robertum aliosque, qui rebelles extiterant, ualde perterruit, presertim cum uiderent de totius Apuliae ciuitatibus ad regem omnes confluere. 9.13 Nec iam facile tantis erat uiribus resistendum, omnemque spem ueniae crudelitas regis excluserat. 9.14 Relictis ergo castellis oppidis urbibusque, quas possederant, multi regni terminos exierunt, plerique cum comite Roberto in terram Aprutii transfugerunt. 9.15 Robertus Surrentinus, Capuae princeps, cum nichil sibi fuga tutius comperisset, per terram comitis Ricardi de Aquila secure transiens, in transitu fluminis ab eodem capi iussus regique traditus est; quem admiratus Panormi non multo post in uincula coniectum, oculis fecit priuari. 9.16 Eo facto, comes Ricardus, cum regem antea plurimum offendisset, gratiam eius promeruit, sed nec infamiae notam penitus euitauit. 9.17 Nam a multis crimini datum accepi, quod idem dominum suum, summae nobilitatis ac mansuetudinis uirum, cui sacramentum quoque fidelitatis prestiterat, turpiter prodidisset. 9.18 Rex autem, Grecis deuictis fugatoque comite Roberto, reliquos hostes suos persequens, cum omnes ante faciem eius disparerent, totius Apuliae ac Terrae Laboris tumultum compescuit. 9.19 Ac demum, prospere gestis omnibus, Farum transiens, Panormum rediit.

10.1 Interea comes Gaufredus, cui Fari transitus interdictus fuerat, suadente Maione, priuatus oculis carceri datur. 10.2 Comes Symon, qui Policastri remanserat, ob idem accersitur ad curiam, ut quam primum uenerit, capiatur; sed in ipso procinctu itineris felici morte preuentus est. 10.3 Preterea comes Willelmus Alesinus, et comes Boamundus Tarsensis, cum pluribus aliis Panormi iam in uinculis tenebantur. 10.4 Inter quos erat et Robertus Bouensis, comitis Ebrardi -ut ferebatur auunculus, uir quidem armis strenuus, sed parum habens fidei, quem Francorum rex, ob proditionem quam ibidem perpetrauerat, ad tempus iusserat exulare. 10.5 Filii quoque ducis Rogerii, Tancredus et Willelmus, nobilissima matre geniti, ad quam dux ipse consuetudinem habuerat, inter palatii septa seruabantur inclusi. 10.6 Nec dum tamen Maionis quiescit animus aut nefandum cessat propositum, cum tot preclaris ac nobilibus uiris carceres plenos aspiciat; quorum aliis oculos fecerat effodi, alios cedi fustibus, quosdam in teterrimis locis cum serpentibus habitare. 10.7 Vxores quoque ac filias eorum, e domibus suis abstractas, diuersis clauserat in locis, aliasque suae deseruire libidini, alias inopia cogente uenalem passim formam compulerat exhibere. 10.8 His omnibus proditoris rabies expleri non potest, nichil actum putat, quia comitem Ebrardum superesse uidet incolumem. 10.9 Sed neque satis scit, quid tanto uiro criminis possit intendere, cuius fides omnibus euidenter apparet; iam tunc ergo omnia comitis facta dictaque subtiliter explorat, ut detrahendi causam inueniat. 10.10 Cum ergo quadam die comes cum paucis uenatum exisset, admiratus illico regem adit, nuntiatque comitem Ebrardum absque licentia curiae cum multitudine militum recessisse; rebellandi hoc esse satis euidens argumentum, eum, si quidem abire libere possit, multos eiusdem propositi socios habiturum; suadetque, missis absque dilatione nuntiis, comitem ex itinere reuocari. 10.11 Comes autem regis mandatum audiens, omissa uenatione, redit Panormum, subitoque uocatus ad curiam, ibidem retentus est et in uincula coniectus; cui primum effossis oculis, non multo post admiratus linguam quoque fecit abscidi. 10.12 Iamque uiris fortibus, quoscumque sibi timendos admiratus putauerat, aut captis aut in exilium compulsis, totius regni tumultus quieuerat. 10.13 Videns autem Maio superesse iam neminem, qui suae possit uel audeat contradicere uoluntati, ad perpetrandum, quod necessitate cogente distulerat, facinus rursus accingitur. 10.14 Sed ita facillime sperat id posse fieri, si populi prius amorem sibi conciliet, si propinquis et affinibus suis maximas regni conferat dignitates, quorum aduersus nobilitatis superbiam sese tueatur auxilio. 10.15 Symonem ergo senescalcum, maritum sororis suae, toti Apuliae ac Terrae Laboris magistrum capitaneum preficiens, Stephanum quoque, fratrem suum, stolii constituit admiratum. 10.16 Ipse interim indigentibus multa largiri, omnibus prebere se facilem, legatos undecumque uenientes plurimum honorare in animum induxerat; strenuos bello milites Longobardos ac Transmontanos indifferenter plurimis sibi largitionibus alliciens, clericos quoque magnis sepe promouebat honoribus, prout cuiusque dignitas exigebat. 10.17 Ita modis omnibus sollicitus erat, ut nichil omitteret, quod ad alliciendum plebis animos utile uideretur. 10.18 Dum haec in regis perniciem premoliens admiratus callide suum occultaret propositum, regnum aliquandiu uisum est quieuisse. 10.19 Nisi quod comes Robertus terram Aprutii uicinasque partes Apuliae crebris adeo fatigabat incursibus, ut in Apulia necessario teneretur exercitus, ubi uariis est sepe pugnatum euentibus. 10.20 Ricardus de Mandra, comitis Roberti comestabulus, interim cum episcopo Teatino captus est et Panormum deductus.

11.1 Per idem tempus cum imperatore Grecorum fedus initum est paxque firmata, Greci Constantinopolim dimissi, qui post Brundusinum bellum in uinculis tenebantur. 11.2 Iam itaque omnem rei difficultatem Maio superauerat; iam ad id peruenerat potestatis, ut non tam admirati quam regis uideretur preditus dignitate; iam regis ipsius aperte predicabat insanias; iam stultitiam eius publice deridebat. 11.3 Et si quid tirannicum aut inhumanum rex, eo suadente, preceperat, uelud innocenti cuipiam oculos erui, linguam abscidi, uel aliud talium perpetrari, ipse sua postmodum auctoritate prohibebat id fieri, dicens non omnia, quae tirannus inconsulte aut delirando iusserit, statim effectui mancipanda, alioquin innocentium uitam periclitari sepissime. 11.4 Nam ad hoc nitebatur, ut in regem plebis exasperaret animos et omnium ei conflaret inuidiam. 11.5 Eam plerique causam fuisse existimant, ut idem Affricam a Saracenis capi permitteret. 11.6 Cum enim, in partes Hyspaniae misso stolio, Masmundorum rex potentissimus Affricam obsedisset, idque nuntiatum esset in Sicilia, placuit ad auxilium Affricae stolium reuocari; cui tunc preerat gaytus Petrus eunuchus. 11.7 Isque, sicut et omnes eunuchi palatii, nomine tantum habituque Christianus erat, animo Saracenus. 11.8 Erant autem galeae circiter centum sexaginta, quae cum ex Hyspania redeuntes e stationibus Masmundorum possent iam conspici, ceperunt milites, qui Affricae erant, resumptis animis, clamorem tollere, insultare hostibus et uenientes galeas ostendere. 11.9 Contra uero, Masmundorum rex inopinato galearum aduentu perterritus, intra castra cogebat exercitum, qui tamen prae sui magnitudine regi uix poterat. 11.10 At ubi iam terrae stolium propinquabat, ingens in urbe cum letitia militum clamor exoritur et si quidem -ut arbitrabantur- stolium ex uno latere ipsi, apertis portis, ex alio in hostes irruerent, ea die uictus fususque barbarorum cessisset exercitus. 11.11 Sed secus actum est: nam gaytus Petrus, magister stolii, totum id preuidens, cum iam plerique uela deducerent, ultro, mirantibus cunctis, in fugam conuersus, carbasa uentis exposuit; ceterae quoque galeae fugientem ducem, prout quequae poterat, sequebantur. 11.12 Barbari uero, quos proditoris dolus non latuit, sexaginta galeas armantes, quas ad terram metu stolii prius eduxerant, persecuti sunt illico fugientes. 11.13 Septem galeae captae sunt a Masmundis; reliquae, turpiter misereque re gesta, in Siciliam peruenerunt. 11.14 Ea res et barbarorum animos plurimum extulit et obsessis desperationem incussit: nam et pauci quidem sed inuicti bello milites erant, et cibi premebantur inopia. 11.15 Quicquid tamen in tanta rerum angustia uirtus poterat, effecerunt. 11.16 Nec enim solum tantae multitudinis creberrimos impetus uiriliter sustinebant, sed et singulis fere diebus egressi, barbarorum perturbabant exercitum, non nisi post multam stragem hostium reuertentes. 11.17 Rex itaque Masmundorum, consumptis omnibus, quae ad optinendam urbem sibi crediderat expedire, iam obsessorum militum audaciam considerabat attonitus eorumque uirtutem et constantiam mirabatur, et nullis urbem iam sperabat posse uiribus expugnari; ultroque, nisi famis intolerantiam perfugarum indicio cognouisset, ab obsidione amoturus erat exercitum. 11.18 Sed ubi contra consuetudinem humanam nec equis iam parci nec a canibus aliisque immundis animalibus abstineri cognouit, cepit milites ad deditionem hortari, dicens frustra suam eos indigentiam occultare: quae patiebantur, sibi non esse incognita; e Sicilia nichil uenturum auxilii: nam se litteras eunuchorum palatii nuperrime recepisse, quibus rei ueritatem plene didicerat. 11.19 Denique, nichil spei reliquum esse, ut euasuros se putent, sed eorum uirtuti uelle se parcere, et si quidem regis Siciliae tirannidem metuentes secum morari maluerint, largissima eis quotquot fuerint stipendia se daturum; sin autem in Siciliam redire prelegerint, datis quae sufficiant nauibus, liberum eis transitum permittendum. 11.20 At illi super hoc habentes consilium, paucorum dierum indutias petiere, ut, missis in Siciliam legatis, postularent auxilium; quo non impetum demum conditioni starent propositae; nec idipsum eis negatrato, tum est. 11.21 Sed cum eorum nuntii Panormum uenientes, urbis suae periculum et famem exponerent, omnia iam se passos quaecumque summa necessitas indixisset, peterentque frumentum saltem eo transmitti, nichil tamen multis persuasionibus effecerunt. 11.22 Nam admiratus falso regi suggesserat frumentum Affricae, quod per totum annum sufficeret, se iubente, fuisse repositum. 11.23 Foris autem publice predicabat in ea regem esse sententia, ut diceret, si caperetur Affrica, nichil se dampni passurum, eamque ciuitatem plus oneri sibi esse quam honori, cum in stipendiis militum aliisque ad urbis tuitionem necessariis maximos quidem sumptus faceret, unde nichil unquam emolumenti speraret. 11.24 Hoc autem ab admirato, sicut dictum est, eo fiebat animo, ut insani capitis esse regem ostenderet, qui nobilissimae ciuitatis amissione regnum suum mutilari iacturam non duceret, cum eidem posset facillime subueniri; nec animaduerteret rei turpitudinem, aut quod inde Siciliae periculum immineret. 11.25 Igitur, ubi Affricae cognitum est legatos elusos esse, cum iam nichil sperarent auxilii, sed neque fames ultra poterat sustineri, prehabitae transactioni stari placuit. 11.26 Ac tunc demum, Masmundis urbe tradita acceptisque nauibus, quae ad transfretandum sufficerent, in Siciliam transierunt.

12.1 At uero Maionis propositum amplius tegi non poterat aut diutius occultari, nec erat dubium, quin regnandi libidine traheretur. 12.2 Nemo tamen tam impiae machinationis index erat, nemo tam apertam proditionem audebat regi detegere; sciebant enim id omnes eum minime crediturum, memores, quid inde comiti Ebrardo aliisque quam plurimis contigisset. 12.3 Preelegerant ergo silere quam subire periculum, attonitique rei exitum expectabant. 12.4 Iamque totam fere Siciliam uarii super hoc dissonique rumores impleuerant, passimque uulgatum erat, admiratum diademata quaedam aliaque regis insignia, quae sibi preparauerat, multis familiaribus suis ostendisse, nec deerant, qui reginam haec ei de palatio dicerent transmisisse. 12.5 Nam et eius consensu totum hoc fieri, eamque Maioni putabant inhonesti contractu federis obligatam; plerisque falso uidebatur id dici. 12.6 Alii quoque nichilominus asserebant notarium Matheum, Maionis familiarem, Alexandro papae, qui tunc Romanae presidebat Ecclesiae, multam pecuniam detulisse; idque consilio et ope Iohannis Neapolitani, qui unus erat cardinalium, impetrasse, ut, amoto rege Siciliae, admiratus in eius locum succederet, ad exemplum cuiusdam regis Francorum, cui deposito, eo quod inutilis uideretur, Romanus pontifex Pipinum, Karoli patrem, substituit. 12.7 Haec et huiusmodi plurima totus iam triuiatim populus loquebatur: quidam in ipso palatio regem gladio feriendum, multi claudendum in monasterio predicebant. 12.8 Erant et qui in aliquam insularum crederent deportandum. 12.9 Haec eadem in Apulia iam diuulgata erant omniumque mentes aduersus Maionem indignitas rei commouerat. 12.10 Melfenses igitur, qui primis semper consueuerant rumoribus excitari, decernunt in primis, ut nulli deinceps Maionis mandato pareant, nec in urbe sua quemlibet eorum recipiant, quos Apuliae capitaneos idem prefecerat. 12.11 Comites etiam aliique uiri nobiles, quibus precipue Maionis erat suspecta poten- consilio super hoc habito, sibi inuicem iurauere, quod Maionis mortia, tem totis uiribus totoque posse perquirerent, neque parerent deinceps curiae, aut ab ea societate discederent, nisi prius illum aut interfectum esse cognoscerent aut extra regnum fugisse. 12.12 Idemque iusiurandum proposuerant per totum regnum uel a spontaneis accipere, uel ab inuitis nichilominus extorquere: iamque multae ciuitates oppidaque quam plurima eorum se societati coniunxerant. 12.13 Circuibant ergo totam Apuliam ac Terram Laboris cum ingenti militum multitudine, ut uniuersos sibi iurare compellerent. 12.14 Erant autem in ea societate: comes Ionathas, comes Ricardus de Aquila, comes Rogerius Acerranus aliique comites ac potentes uiri. 12.15 Cum quibus erat et comes Gilebertus, consanguineus reginae, cui rex nuper ex Hyspania uocato Grauinae dederat comitatum. 12.16 Marius quoque Burrellus, uir eloquentissimus, Salerni habita oratione, ad populum satis efficaciter perorauit maximaeque parti ciuium persuasit, ut comites reciperent, in eumque modum quo et ipsi iurauerant, sacramentum eis prestarent. 12.17 Per idem tempus Andreas de Rupe Canina, qui tunc in Campaniae partibus exulabat, uidens tanto scismate regnum distrahi, congreganiae tis militibus, Aquinum cepit, oppidoque Sancti Germani, quod Cassino monti subiacet, occupato, dehinc Aliphyas usque pertransiit. 12.18 Sed paulo post ab eisdem ciuibus, qui eum sponte receperant circumuentus, cum paucis militum suorum uix euasit, tutiusque potuerat urbes hostium expugnare, quam expugnatas deserere.

13.1 Interim, dum in hunc modum Apulia turbaretur, adhuc Sicilia quiescebat, nec ullis agitabatur tumultibus. 13.2 Licet enim utraque gens infida, mobilis promptaque sit ad quodlibet facinus perpetrandum, Siculi tamen cautius dissimulando celant propositum, et quos oderunt blandis adulationibus demulcent, ut improuisi ledant atrocius. 13.3 Sed nec in Sicilia quemquam admiratus reliquerat, cui ad audendum animus superesset. 13.4 Nam comes Siluester, hominum timidissimus, quamquam Apulorum consilium approbaret, quibus etiam sese modis omnibus spoponderat futurum auxilio, suam tamen nullis audebat indiciis detegere uoluntatem. 13.5 Comes etiam Rogerius Creonensis, cuius filiam Maio uirginitate priuauerat, iniuriam suam patienterdissimulans, uindictam Apulis reseruabat. 13.6 Admiratus, ubi contra spem suam animaduertit comitum uires in immensum excrescere, primum Amalfiam, Surrentum, Neapolim, maritimas ciuitates, quae nondum defecerant, dehinc ex altero mari Tarentum, Ydrontum, Brundusium, Barolum litteras ex parte regis transmisit, admonens, ut nullis mouerentur rumoribus, neque falsis comitum suggestionibus crederent, aut se proditorum turbae miscerent. 13.7 Sed eo res deuenerat, ut regis litteras nemo susciperet: dicebatur enim per manus proditoris eas fieri, neque regis in eisdem, sed Maionis exprimi uoluntatem. 13.8 Stephanum quoque fratrem suum, qui militibus in Apulia preerat, ut comitis Roberti crebros impetus sustineret, sepius admonens hortabatur, ut amplioribus stipendiis militum sibi mentes alliceret, eosque tam muneribus quam promissis ad resistendum comitibus inuitaret. 13.9 Nam Symonem senescalcum in quoddam munitissimum oppidum se receptare comitum timor compulerat. 13.10 Placuit etiam Maioni Mazariensem episcopum Melfiam mitti legatum, ut ciuium animos mitigaret et eorum indignationem compesceret. 13.11 At ille, non solum ab incepto Melfenses reuocare non studuit, uerum etiam amplius eorum mentes exasperans, plura de proditione Maionis et atro- ciora, quam audissent, eis narrauit. 13.12 Sed et Calabria, iam ingruentibus Apuliae procellis, quati ceperat, cuius antea fides difficillime consueuerat uacillare. 13.13 Ea res admirato plurimum terroris attulit, uisumque est mature talem eo mitti oportere legatum, cuius facile persuasionibus fides habeatur a Calabris. 13.14 Huic autem legationi neminem magis quam Matheum Bonellum putabat posse sufficere. 13.15 Nam et genere nobilissimus integraeque apud omnes opinionis erat, et eum plerique nobiles uiri Calabriae propinquitatis linea contigebant. 13.16 Sed et eum admiratus non aliter quam filium diligebat: uidens enim eumdem, adhuc etate iuuenem, ut qui prima lanugine genas uestiret, summe nobilem, forma pulcherrimum, corporis prestantem uiribus, ultra quam id etatis exigeret, optimam quoque terram in Sicilia possidentem, filiam suam adhuc paruulam illi desponderat. 13.17 Idem uero militibus multa largiens omnibusque se prebens affabilem, et in equestribus ludis, quae uocant hastiludia, nemini posthabendus, militum sibi gratiam magnumque nomen pepererat. 13.18 Ceterum inconstans erat animo, facilis a proposito resilire, quod persuasum esset, audax promittere, ubi ad rem uentum erat, tepidior. 13.19 Is autem cuiusdam filiae regis Rogerii spuriae, quae Hugonis, comitis Molisinii, uxor fuerat, forma captus, desponsatae sibi puellulae, eo quod ignobilis esset, ceperat nuptias abhorrere. 13.20 Sed et hoc molestissime ferebat, quod admiratus, re cognita, palatium eiusdem comitissae diligentius custodiri preceperat, utriusque uotum impediens.

14.1 Cum igitur, legatione suscepta, Farum transisset et quibusdam potentibus uiris Calabriae, qui ad loquendum ei conuenerant, aduentus sui causam exponeret, Maionis innocentiam modis omnibus asseuerans, Rogerius de Marturano, qui tunc in Calabria magni nominis erat, omnium, qui aderant, uice respondit, satis superque se mirari quo consilio ad id temeritatis deuolui potuerit, ut nefandissimi proditoris mandatum exequens, contra omnium opinionem eum ostendere uelit innoxium, adeoque causam admirati tuendam susceperit, ut eiusdem conspirationis non immerito particeps estimetur. 14.2 «Nam alios», inquid, «Maionis deliramenta sectari eiusque negotiis ac sceleribus immisceri equiore tulerim animo, nec tanta dignum admiratione crediderim. 14.3 Quosdam enim tenue patrimonium et rei familiaris angustia cogit honestatem negligere, dum suam quolibet pacto tolerabilem faciant egestatem. 14.4 Alios obscuritas generis altum aliquid sperare non sinit, eoque miseriae traducit, ut potentioribus adulando deseruiant, summam beatitudinem estimantes, si possint uel nobilium pedibus inherere, eoque pacto quibuslibet se non uereantur obiectare periculis, nec ullius reatum sceleris pertimescant. 14.5 Differunt item ab his, sed non dispari laborant insania, qui cum ignobiles sint nullaque genus uirtute redimant, sublimia tamen sperare presumunt, potentium uirorum patrocinia multis ementes periculis, ut abiecti generis possint ignominiam diffiteri. 14.6 Plerique nobiles criminosis actionibus bonam famam demeriti, fas et nefas equa lance trutinant, nichil se deinceps sperantes acturos, quo possint semel inflictam notam infamiae propulsare. 14.7 Nonnulli quoque de proditorum semine procreati, patrum eligunt sequi uestigia. 14.8 Eiusmodi quidem homines haud indigne ferendum est Maionis parere mandatis eiusque limina frequentare. 14.9 Te uero, summae nobilitatis et integerrimae famae iuuenem, amplissimis ditem patrimoniis, nulla permittit ratio lucris turpibus inhiare, prae oculis habe, qui te parentes genuerint, et omnem tibi delinquendi uiam obstructam intelliges, aspernandique sceleris necessitatem indictam. 14.10 Certe, si neminem uideres proditoris huius obuiare sceleribus, tu saltem nobilitatis, quam idem atrocissime persequitur, uindex esse debueras. 14.11 Nunc autem, cum omnes aduersus eum unanimiter moueantur, tu solus eumdem predicas innocentem? 14.12 Cuius dum asseris innocentiam suspectum te facis, uerendumque tibi, ne famae dispendium ac lesionem incurras. 14.13 Quis enim eo putandus nocentior, qui bonorum omnium sanguinem sitit, qui nemini nocet, nisi quem innocentem cognouerit, qui demum ei fraudulenter querit regnum subripere, per quem in hanc eminentiam potestatis euasit? 14.14 Tu consilium hoc innocentiam uocas, tu propositum hoc approbas, tu regem occidi consenties, aut honore priuari, cum ei sacramento sis fidelitatis astrictus, aut, eo deposito, notarium hunc regem fieri, dudum olei uenditorem? 14.15 At, eo regnante, secundus eris a rege, summis fulgebis honoribus, optio tibi dabitur, quem uelis, comitatum eligere: sic tibi iam, nisi fallor, de futura prosperitate blandiris. 14.16 O perditissimi uirum ingenii! 14.17 Puta iam regem depositum: quid ergo? 14.18 Maionem regnaturum existimas? 14.19 Eadem certe die, qua regnum occupauerit cum omnibus his, qui eius familiaritati adheserint, et si ferrum nusquam compareat, saltem lapidibus obruetur! 14.20 Adde, quod unus es in Sicilia, cui uirtutis aliquid imputetur: te solum omnes respiciunt; quicquid egeris, obscurum esse non potest. 14.21 Elige: uirtutem tuam malis an scelera publicari? 14.22 Pudeat te quidem omnium expectationem deludere; pudeat inter primae iuuentutis auspicia malarum artium rudimenta suscipere. 14.23 Aspernare socerum, cuius affinitatis contagio tua sit nobilitas polluenda; respue, si sapis, uxorem liberos tibi parituram degeneres prolemque generis biformitate patri dissimilem! 14.24 Acquiesce tandem amicorum consiliis et ad communem omnium uindictam accingere: teque pariter et id nobilitatis, quod superest, in libertatem uendica, nec patere truculentissimam hanc beluam in nostram perniciem diutius debachari! 14.25 Experiatur certae uirtuti, licet innumeris eam persecutionibus oppressam attriuerit, ad uindictam tamen scelerum audaciam et ultores gladios non deesse. 14.26 Regis quidem ipsius incolumitas regnique salus ac libertas in manibus tuis est: nam, ceteris omnibus huius tam preclari facinoris impotentia condempnatis, tantae laudis cumulum fortunae tibi benignitas reseruauit. 14.27 Nec ad id cuiuslibet procrastinationis dilatio necessaria est, aut temporis oportunitas expectanda: adeo enim suis te fraudibus ac dolis circumuentum existimat, ut neminem alium putet iam familiarius admittendum. 14.28 Siue igitur eidem armatus siue inermis, solus an militum multitudine stipatus occurras, nichil ex hoc ei timoris, nichil suspicionis innascitur: unde et eum secure potes, ubicumque libuerit, obtruncare. 14.29 Quo semel occiso, nichil tibi uerendum est, ne quempiam ad uindictam sui superstitem derelinquat. 14.30 Age ergo, iuuenis; enitere, ut gradum hunc felicitatis attingas, quo te uirtus uocat sequaris intrepidus, nec poscenti fortunae tuum deneges obsequium! 14.31 Quod si te facturum non dubia nobis pactione spoponderis, preter eam, quam inde consequeris, immortalem gloriam, non deerit etiam mutua grataque meriti compensatio. 14.32 Nam id modis omnibus perquiremus et imperabimus, tut comitissa Catacensis matrimonii tibi federe coniungatur, et omni dubietatis sublato scrupulo, huius te pactionis reddemus certissimum, seu iurisiurandi religione malueris esse contentus, seu quolibet alio satisdationis genere tibi prospiciendum esse putaueris. 14.33 Quantum autem eadem comitissa nobilitate tibi premineat, quam potentium uirorum nuptias recusauerit, non attinet dicere, cum nichil horum tibi putem incognitum».

15.1 Haec eo dicente, ceperat iam animus iuuenilis, ut facile mouebatur amore laudis, accendi, ipsiusque Maionis detestari scelera, iamque eius affinitatem plurimum abhorrebat, quadam tamen adhuc uelud hesitatione suspensus. 15.2 Mox autem, dum paulisper secum deliberans, hinc desponsatae sibi uirginis genus obscurum, patris eius infamiam et quod ei periculum imminebat, inde pactas sibi comitissae nuptias animo metiretur, puduit eum super hoc hesitasse, cepitque in eodem proposito plenius roborari. 15.3 Nec diutius moratus, Rogerio de Marturano aliisque, qui aderant, nobilibus uiris respondit: ea se, quae persuaderent, confidenter ausurum, plenaque peracturum fiducia, si pactioni starent propositae. 15.4 Sic ubi uisum est utrique parti nichil eorum penitus, quae promiserant, immutare, ipsaque etiam postmodum comitissa nec non et eius propinquis predispositum fedus matrimonii ratum habentibus, utrinque prestito sacramento, pactum prehabitum roboratur, mortisque Maionis terminus certus prefigitur. 15.5 Additque etiam Matheus Bonellus, si tem- interim occurrat oportunitas, nequaquam id sibi esse animi, ut preporis fixam diem expectet, nec per se staturum, quin illud, quam mature possit, perficiat. 15.6 Nec minus alibi quoque fortunam, tantis admirati fatigatam successibus, iam ab eius obsequio desciuisse perciperes. 15.7 Cum enim instaret iam dies, quem interficiendo regi idem prouiderat, placuit ei cum archiepiscopo secretum habere colloquium. 15.8 Cum de rege maturius amouendo, de sedandis populi motibus regnique statu mox futuro deliberantes inuicem disceptarent, suborta est inde controuersia de thesauris ipsiusque regis filiis, cuius deberent custodiae deputari. 15.9 Dicebat enim admiratus puerorum tutelam ac thesauros totumque palatium sibi debere committi, quoniam oporteret regni negotiis insudare, maximeque thesauros necessarios esse ad tumultus rebellantium comprimendos et arcendos exterorum incursus hostium, nec sine magnis sumptibus emersuras dissensiones et intestina bella posse compesci. 15.10 Archiepiscopus autem aiebat id se nunquam passurum: nam ex ea puerorum tutela plurimum posse suspicionis innasci, maximeque roborari precedentem plebis opinionem. 15.11 Tunc omnes fore certissimos nichil illum aliud quam regnum appetere, tunc aduersus eum modis omnibus asperandos: suspectum enim tutorem pueris dari, nec iura permittere, et si datus sit, remouendum censere. 15.12 Sanius autem esse consilium, ut archiepiscopis, episcopis aliisque uenerabilibus et religiosis personis, de quibus nulla posset haberi suspicio, puerorum ac thesaurorum custodia crederetur: nam et redditus totius regni sumptibus faciendis suppetere, et si necessitas exigeret, ab ipsis eum thesaurorum custodibus, quantum sufficeret, accepturum. 15.13 Sic igitur alternis disceptationibus ea controuersia diutius protracta, cum archiepiscopus a predicta non posset auelli sententia, eademque Maioni penitus displiceret, quippe quem suis nouerat machinationibus obuiare, tandem iratus subintulit, non ita se de archiepiscopo meruisse, ut suo debuerit aduersari proposito. 15.14 Sed nunc compensationem sibi mutuam rediberi, quod eum sola gratia socium et consilii participem asciuisset, cum eius non indigeret auxilio, et eo quidem ignaro aut etiam reluctante, facile posset, quod proposuerat, adimplere. 15.15 Verum hanc ad presens nichil obfuisse discordiam, nec enim esse iam dubium, quid in tali socio spei sibi debeat reseruare. 15.16 Preterea iam se penitere propositi, animumque suum ab incepto penitus auertisse, nec unquam deinceps tale quippiam admissurum. 15.17 Tunc archiepiscopus, licet haec eum ex animo dixisse non crederet, «Oportunum quidem», ait, «et satis approbandum consilium; nam et me quoque facti deterret atrocitas, nec absque salutis et famae nostrae periculo posset hoc fieri». 15.18 In hunc modum contractae dudum societatis federe dissoluto, Maio discessit, totis iam se nisibus preparans ultioni. 15.19 Ac primo quidem erga socium ita regis animum spe lucri, ut erat cupidissimus, irri- tauit, ut septingentas ab eo auri uncias extorqueret. 15.20 At ille, quamquam eiusmodi iactura satis efficaciter ad doloris eum impatientiam permouisset, pudore tamen et indignitate rei uehementius exestuans, totum ad eius rei uindictam ingenium transportauit. 15.21 Cumque prius tanto pacis ac dilectionis federe tenerentur astricti, ut se fratres inuicem appellarent, nunc hostes atrocissimi sed occulti in exitium suum plenis operabantur affectibus, non iam fortunas alter alterius petituri, sed uitae dispendio penaeque capitis imminentes. 15.22 Admiratus enim pestifera ueneni potione meditabatur illum extinguere, ad idque locum ac tempus prestolabatur ydoneum. 15.23 At ille detestabile Maionis facinus tam per se, quam per familiares suos multis detegens, ad uindictam eos tanti sceleris hortabatur, et prehabitam de se suspicionem remouens, aduersus illum plebis animos irritabat, multos etiam milites ac nobiles uiros plurimis sibi persuasionibus alliciens.

16.1 Sub ea tempestate Nicholaus logothetus, qui tunc in Calabriae partibus iussu curiae morabatur, Maioni scripsit epistolam, ubi quicquid a Matheo Bonello gestum fuerat pactaque inter eum et comitissam Catacensem habita -prout relatu didicerat amicorum- breuiter enarrauit. 16.2 Ea res primo dubiam uiri mentem longa deliberatione suspenderat, necdum fide dignum censebat eum suis refragari consiliis, quem summa promotum diligentia, tamquam filium educarat. 16.3 At ubi, multis id asserentibus, pleniorem fidem adhibuit, iam de uindicta secum deliberans, ad id operam dabat, ne factum hoc impunitas sequeretur. 16.4 Matheus autem Bonellus, ita re gesta, reuersus in Siciliam iam Thermas peruenerat, quod oppidum ab urbe Panormo uiginti milibus distat. 16.5 Ibi quemdam militem suum obuium habens, quem in Calabriam profecturus Panormi reliquerat, mentem ac propositum Maionis eiusdem persensit indicio, quodque iam sibi uenturo carcerem prepararet; et quamquam admirati litteris crebrius citaretur, nec longam temporis angustia deliberationem admitteret, prudenti tamen consilio statuit non prius Thermis abscedere, quam missis nuntiis animum illius prelibauerit. 16.6 Litteris ergo Maioni directis, narrat opera sua sedatos esse Calabriae tumultus; Calabros omnes de inimicis amicissimos ei factos et ad peragendum, quicquid iniunxerit, expeditos, nichilque iam aliud quam eius imperia prestolari. 16.7 Additque suam ipsius fidem hac in re maxime satis habundeque spectatam, qui tanto studio tantaque sollicitudine negotia gesserit admirati, licet semper eius nichilominus uoluntati diligentissime fuerit obsecutus, suae per omnia iussioni deseruiens, ea spe quidem ac fiducia, ut, quem suis uideret insudare negotiis, eum ampliori beniuolentia crederet amplectendum, pactasque sibi filiae nuptias non differret. 16.8 Verum hoc in contrarium cessisse: nam pro gratia potius ingratitudinem compensationis uice sibi redibitam, iamque se longa promissionis expectatione suspensum, diutius cruciari, suoque fraudari desiderio. 16.9 Nunc id se rogare, id plenitudine uotorum exposcere, ac per si quid de eo bene meruerat obtestari, ut qui timorem eius in gaudium commutasset, qui timendum ac triste belli principium ad letos exitus perduxisset, eum redeuntem promissi coniugii letitia muneraret. 16.10 Has igitur litteras admiratus inspiciens, familiaribus suis eas ostendit, illisque precipue, qui aduersus Matheum Bonellum eius indignationem commouerant, dicens palam esse nunc eorum falsitatem, quae sibi dicta fuerant; iniquum esse tanti criminis eum argui, qui filiae suae nuptias tanta prece tantisque uotis expeteret, nec se deinceps crediturum, si quis de eo mali quippiam sibi suggesserit. 16.11 Dehinc illi sub omni celeritate rescribit, uti securus ueniat et conceptam deponat sollicitudinem, suo, quam primum uenerit, satisfactum iri desiderio, eumque nuptias, quas tam affectuose postulauerat, adepturum. 16.12 At ille uisis eiusmodi litteris, tamquam ea nuptiarum promissione lenitus, leta fronte Panormum ingreditur, ibique ab admirato benigne et cum honore susceptus, gratias ei agit rogatque, ut promissionem suam celeri prosequatur effectu. 16.13 Hinc archiepiscopum febribus laborantem secretius adit eique, quod gestum fuerat, totum expediens, ab eodem plurimum admonetur, ut omnibus modis acceleret et dilationis impedimentum omne submoueat: rem enim tantam non sine periculo iam differri. 16.14 Interim ergo Matheus Bonellus perpetrando facinori tempus ydoneum sollicite perquirebat. 16.15 Sed et huic eius sollicitudini fortuna non defuit, quae quasi penitentia ducta, quod uirum ignobilem, tantis horrendum flagitiis, in summo fere rerum culmine collocasset, iam ei precipitium minabatur et uolubilis circuli supereminentiam sensim detrudens, ad infima, circumductis anfractibus, rotam ceperat obliquare. 16.16 Cum enim iam admiratus ipsi archiepiscopo per manus cuiusdam familiaris sui, quem donis ac promissis allexerat, uenenum propinari fecisset, mirabatur eum tardius mori diuque languere, et curis ingentibus angebatur,timens, ne forte posset pristinae sanitati restitui. 16.17 Idque ex impotentia ueneni preuidens accidisse, preparat aliud multo uehementius ad nocendum et amplioris malitiae. 16.18 Quod secum deferens, die qua- circa horam undecimam archiepiscopum uisitat, eique assidens, pridam mo de statu eius interrogat; inde subiungit eum facile, si consilio amicorum crediderit, euasurum; rogatque, ut facilem et expertissimam ad hoc genus egritudinis medicinam accipiat, quam ipse in presentia sua diligentissime fecerat preparari. 16.19 Ad haec archiepiscopus tantum se iurat pati fastidium, tanta membrorum debilitate uexari, ut neque sine magno periculo corpus ita debile possit amplius inaniri, et ipse quamlibet medicinam solo uisu abhorreat, sed et cum summa difficultate cibos accipiat. 16.20 At Maio, ne uideretur importune instare, eoque ipso suspectus fieret, preparatam iubet potionem in diem aliam reseruari. 16.21 Dehinc illi familiarius assidet, et blande super hoc eum redarguens hortatur, ne consilium amicorum tam negligenter audiat, neque suae semper obtemperet uoluntati, cum sciat eam esse legem egritudinis, ut animus nociua frequentius appetens, ea quae prosunt, nichilominus aspernetur; uim sibi, si sanari desiderat, aliquotiens faciendam. 16.22 Seque de illius ac propria salute iurat indifferenter esse sollicitum: nam si quidem eum mori contigerit, nescire se, quid deinceps sit acturus, quo se uertat, quam expetat societatem, cuius fidei se committat: nichil enim in alio quoquam spei aut fiduciae sibi repositum. 16.23 At ille grates ei referens, impotentiam suam excusat, fidemque laudat amicitiae. 16.24 Ad singula prolixius respondendo aliisque insuper in rebus uerba multiplicans, mittit illico, qui Matheo Bonello dicat, ut, si quidem uir est, nunc acceleret et ad peragendum, quod promisit, uiriliter accingatur: milites suos occulte faciat armari; armatos competentibus disponat in locis; interim se Maionem uariis sermonum ambagibus detenturum. 16.25 Matheus ergo Bonellus, prout ei imperatum fuerat, in secretiore domus parte militibus conuocatis, rem eis totam exponit, paucisque admonet, ut audaci fortique sint animo: sine metu, sine periculo facillime posse rem fieri. 16.26 Siue enim nesciens hoc sibi periculum imminere securus exierit, non esse dubium, quin omnis ei fugiendi aditus obstruatur; siue, re cognita, timens exire, aliud quicquid machinari uoluerit, itidem eum in ipsis edibus nichilo segnius obtruncandum, nec ei deliberandi spatium indultum iri. 16.27 Nec uero erant longis persuasionibus onerandi, quos ad id perpetrandum, et sacramentum astrinxerat, et Maionis dudum inflammauerat odium, et lucri spes uehementius accendebat.

17.1 Inter haec, occasui solis iam succedente crepusculo, totam urbem subitis incertisque rumoribus uideres attonitam ciuesque hinc inde turmatim dispersos incedere, et quidnam esset rumoris, quod urbem repente sic attonuerat, ab inuicem sciscitari; alios autem obstipo quidem capite, sed arrectis auribus per plateas urbis conuenticula facientes, uarias super hoc dissonasque proferre sententias. 17.2 Plurimorum tamen circa id uersabatur opinio, ut Maionis instinctu regem ad archiepiscopum ea nocte uenturum in ipsaque uia crederent occidendum. 17.3 At Matheus Bonellus, ubi uidet militum sibi promptam audaciam non deesse, Maionem ab archiepiscopo satis commode detineri, noctem interim nichilominus oportune suas mundo tenebras iniecisse, primum in uia Cooperta, ab eisdem archiepiscopi domibus ad palatium regis protensa, qua Maioni fuga sperari poterat, plerosque militum per congrua loca disponit. 17.4 Dehinc eam, qua transiturus erat, occulte premunit insidiis, ac sic ubi forte per uenulas -ut uulgo dicitur- in uias alias lateraliter effluebat, easdem militibus suis prouide distribuit obseruandas; turbae quoque, quae Maionem sequebatur, quosdam suorum preceperat immisceri. 17.5 Ipse cum paucis ad portam Sanctae Agathes exeuntem preuenire disposuerat admiratum, eumque locum putabat oportunum insidiis eo quod ibi uia plurimum coartata, deinceps sese dispergebat in triuium et precedentis culpam angustiae dilatatione prodiga redimebat. 17.6 Itaque, ubi iam admirato uisum est, re parum bene gesta, discedere, iubet archiepiscopus fores diligentissime, quam primum exierit, obserari. 17.7 Cum igitur episcopo Messanensi, qui eius lateri adherebat, colloquens, prope locum insidiarum in uiae iam angustias incidisset, subito Matheus notarius, eius familiaris, et Adenolfus camerarius, uix sequentis turbae multitudinem transeuntes, ad eum perueniunt, eiusque auri immurmurant Matheum Bonellum cum plerisque militibus armatis uisum esse in insidiis, ipsumque ab eodem, sicut audierant, debere interfici. 17.8 Tunc Maio, stans ac subiti mali rumore turbatus, Matheum Bonellum ad se precipit accersiri. 17.9 At ille sentiens se uocari, suaque Maionem iam non latere consilia, prosilit ex insidiis, strictoque gladio, terribilis ei repente superuenit. 17.10 «Et ecce», inquid, «adsum, o proditor, pessumdatae nobilitatis ultor uel serus, ut nefandissimis sceleribus tuis modum imponam, unoque semel ictu in te tam admirati quam regis adulterum nomen abradam!». 17.11 At Maioni, cum nec orandi ueniam indulgeretur spatium, nec in extremo tamen uitae discrimine fatigatum defecit ingenium: nam in alteram partem defluens, et sublati ensis ictum euasit et ferientis uiolentiam in irritum transportauit. 17.12 At eiusdem fortius redeuntis impetum euitare non potuit, acceptoque letali uulnere, ad terram corruit moribundus. 17.13 Hii uero, qui sequebantur eum, subito disparentes, qua quisque potuit, aufugerunt; Matheus notarius uix inter noctis tenebras grauiter uulneratus euasit. 17.14 Matheus ergo Bonellus eiusque comites, ita re gesta, timentes Panormi diutius immorari, cum incertum haberent, quo id factum animo rex erat accepturus, ipsa nocte Cacabum, quoddam eius oppidum, deuenerunt. 17.15 Tota uero ciuitas, quae prius ambiguis erat suspensa rumoribus, proditoris morte cognita, sic exilarata est, ut tunc primum in Maionem plebis odium appareret. 17.16 Nam alii cadauer in media uia proiectum, pedibus conculcabant; alii barbae pilos proteruius euellentes, eius faciem conspuebant. 17.17 Nec uero deerant, qui Maionem putarent adhuc uiuere, tantique uirum ingenii nunquam adeo consilii fuisse inopem, ut sic interfici potuisset; eum autem, qui iacebat exanimis, aliquem ex militibus suis fuisse assererent. 17.18 Eadem nocte rex insolitum e palatio uulgi tumultum audiens mirabatur, quid in urbe turbinis accidisset, uidensque Odonem magistrum stabuli, qui ob id ipsum nuntiandum ad palatium accedebat,rem ab eo totam edidicit: indignatusque est plurimum tam audacter id, iniussu suo, quempiam presumpsisse. 17.19 Nam, etsi contra regiam maiestatem admiratum aliquid machinari constaret, ad se tamen primo referri debuisse, sibique reseruari uindictam. 17.20 At regina mortem Maionis multo molestius nec adeo patienter audiuit, et in Matheum Bonellum eiusque socios maiori quidem impetu indignationis exarsit. 17.21 Interim ergo, ex mandato regio delecti sunt, qui ciuitatem regiam tota nocte peruigiles circuirent, ne forte ex ea occasione inter ciues seditionis aut discordiae quippiam oriretur. 17.22 Plerique etiam domus admirati custodiae deputati: propinquorum enim et affinium eius domos, quia facile plebi inhiberi non poterat, permissum erat licite depredari.

18.1 Sequenti die rex Henricum Aristippum, archidiaconum Cathaniensem, mansuetissimi uirum ingenii et tam Latinis quam Grecis litteris eruditum, familiarem sibi delegit, ut uicem et officium interim gereret admirati, preessetque notariis, et cum eo secretius de regni negotiis pertractaret. 18.2 Cum igitur hic et comes Siluester admirati dolos ac propositum regi plenius indicarent, et erga Matheum Bonellum temptarent eius animum mitigare, nullis tamen assertionibus illius indignatio poterat emolliri, nisi quod in thesauris Maionis regia quaedam inuenta diademata scelerum eius fidem fecere; tandemque rex se deceptum non dubiis comperit argumentis. 18.3 Eadem ergo die capti sunt Stephanus, Maionis filius, eiusdemque frater Stephanus, uterque admiratus, cum notario Matheo, qui plurimum illi familiaris extiterat. 18.4 Thesauris autem eius, quotquot inueniri potuerunt, ad curiam sine dilatione translatis, cum Andreas eunuchus ac plerique alii tortoribus traditi cogerentur indicare, quidquid de rebus Maionis scirent, uel alicubi secretius occultatum, uel apud amicos depositum, multaque eorum indicio fuissent inuenta, tandem Stephanus, eius filius, multis terroribus et minis adactus, iurabat se nichil amplius scire, quod curiam super hoc edoceret, nisi quod olim patrem, ut sibi uidebatur, dicentem audierat episcopum Tropeensem ab eo depositi nomine quasi trecentas auri uncias accepisse. 18.5 Episcopus ergo, uocatus ad curiam iussusque reddere predictas uncias auri, quas apud eum Maio deposuerat, respondit plura se, quam peterent, redditurum, domumque reuersus, septingenta milia tarenorum carceris hostiariis, qui cum eo missi fuerant, assignauit. 18.6 His ita gestis, missi Cacabum legati, qui Matheum Bonellum accersirent regemque nuntiarent admirati mortem, post comperta eius scelera, letis auribus accepisse, prestitoque etiam sacramento, metum omnem ac periculi suspicionem excluderent. 18.7 At ille, quamquam huiusmodi iuriiurando parum crederet, sciens tamen regem in se nichil ausurum, tum ob fauorem plebis, tum quia comites omnes, qui ob id ipsum rebellauerant, totamque Calabriam sperabat sibi futuram auxilio, cum uniuersis militibus suis Panormum securus accessit. 18.8 In ingressu uero ciuitatis plurima tam uirorum ei quam mulierum turba obuiam exierunt, cum ingenti eum gaudio usque ad portam palatii prosequentes. 18.9 Ibi benigne susceptus est a rege, et in eius gratiam integre restitutus; dehinc a maioribus curiae sub eadem est frequentia plebis ad domum suam perductus. 18.10 Eo igitur tam famoso facinore Matheus Bonellus non solum in Sicilia, uerum trans Farum quoque per totam Calabriam Apuliamque ac Terram Laboris adeo sibi plebis nobiliumque mentes allexerat, ut eius uniuersi uirtutem et audaciam laudantes extollerent, nec in remotissimis quoque regni partibus eius ad quemquam inefficaciter litterae peruenirent. 18.11 Comitesque ipsi ac ciuitates Apuliae cum omnibus, qui eis confederati erant, rebellandi iam causa sublata, eius deinceps uoluntatem et consilium expectabant. 18.12 In Sicilia uero, Panormique maxime, totus iam aperte populus conclamabat, quisquis Matheo Bonello nocere temptasset, hostem eum publicum iudicari, seseque, etiam aduersus regem, siquidem ob admirati mortem in eum seuerius animaduertere presumpsisset, arma sumpturos: nam ei debere omnes obsequi qui, publico regni sublato periculo, libertatem omnibus reddidisset. 18.13 At eunuchi palatii, quibus flagitiosus animus ac scelerum conscientia potentiam illius suspectam fecerat, eo quod et ipsi machinationum admirati conscii fuissent et participes, ad id operam dabant, ut aduersus illum regis indignationem et odium concitarent. 18.14 Itaque reginae ipsius freti consilio, sollicitudinis suae regi causas aperiunt, asseruntque non negligendum eius capiti, nisi mature precautum fuerit, periculum impendere. 18.15 Nam Matheum Bonellum, ob id quod ei nuper acciderat, in tantam elatum superbiam, ut neminem sibi iam in regno uiribus uel potentia parem existimet. 18.16 Cumque quadam ductum temeritate totum ad se uideat populum confluentem, uirosque etiam nobiles suis per omnia parere consiliis et iussionibus obsequi, nichil eorum, quaecumque animus imperauerit, putet illicitum, nec a plebe solum, uerum et ab ipsis curiae magnatibus propensiorem sibi uelit reuerentiam exhiberi. 18.17 Interim eum sibi omnes astringere sacramentis et ignotis pactionum federibus obligare. 18.18 His accedere, quod uniuersi Transfarini proceres, quibus hoc ipsum desperationem incusserat, quod eatenus regem offenderant, ut eum sibi crederent implacabilem, litteris suis iuuenilem animum crebrius hortabantur, ut, siquidem plenam consequi gloriam affectabat, si nulli deinceps subiacere periculo, eniteretur, quatinus integram et regno libertatem et sibi securitatem acqireret, quam adipisci rege uiuente non poterat, neque fallaci curiae promissione seductus estimaret eum tam facile sibi placatum, cui manum dexteram amputasset. 18.19 Sic enim regem opinari, sic dicere: interfecto Maione, manu se dextera mutilatum. 18.20 His ergo persuasionum stimulis auidum gloriae iuuenem plurimum incitatum promptumque audere et experiri omnia, et nisi citius eiusmodi consiliis prouide fuerit obuiatum, quocumque feruor animi et iuuentutis impetus eum traxerit, facile secuturum nulloque cohercendum metu periurii. 18.21 Satis quippe uecordem esse et improuidum, quisquis existimet fidem eum cuipiam seruaturum, qui, tam iurisiurandi quam affinitatis iure posthabito, socerum suum, quem uice patris habuerat, cuius etiam opera patrimonii sui restitutionem impetrauerat, tantis ingratus beneficiis prodiderit et interfecerit innocentem. 18.22 Falsum enim quicquid ipse complicesque sui aduersus admiratum confinxerant, nec illum inuenta in thesauris eius diademata sibi preparasse, sed regi, ut eadem in kalendis Ianuarii, strenarum nomine, iuxta consuetudinem ei transmitteret. 18.23 Verum nunquam ob id solum a Matheo Bonello tot contracta federa tot societates initas, ut Maionem interficeret: aliud eum maius ambire altiusque fouere propositum, ad quod eiusmodi principio uiam sibi commode censuerat preparandam. 18.24 Haec et huiusmodi plurima sepissime regis auribus inculcantes, id effecerant, ut neque iam Matheum Bonellum inter familiares admitteret, neque Maionem ob aliam causam ab eo crederet interfectum, nisi ut comunicatum cum quibusdam proditoribus de morte sua consilium liberius posset ad effectum perducere. 18.25 Sed huius rei uindictam uix iam, ut erat ad puniendum facilis, moras sustinens, in tempus congruum necessario differebat, dum, populi tumultu composito, nouitatis feruor et impetus quieuisset.

19.1 Interim tamen sexaginta milia tarenorum tam ab eo quam ab illis, qui pro ipso fideiusserant, repeti iubet, quos idem olim, ut patrimonium reciperet, curiae spoponderat se daturum. 19.2 Eorum autem solusuum tionem admiratus, genero parcens, ignorante rege, distulerat. 19.3 Itaque Matheus Bonellus ex inprouiso repentina debiti ueteris exactione pulsatus, simulque uidens solito rarius ad curiam se uocari, neque iam ut solebat admitti, mirabatur, quid hoc nouitatis portenderet. 19.4 Sed et hoc eius animo non parum metus ac suspicionis iniecerat, quod Adenolfum camerarium plurimum posse uidebat in curia, qui summum amicitiae locum apud Maionem optinuerat; et tam hunc quam alios hostes suos audacius atque apertius in se odium exercere, eo quod eum archiepiscopi uiderent ope et consilio destitutum, qui diuturna fatigatus egritudine, nuperrime mortem obierat. 19.5 Haec autem omnia non sine consensu regis existimabat fieri, nec unquam uiros eiusmodi aduersum se quicquam ausuros, nisi regis animum erga se crederent immutatum. 19.6 Nam eo furoris et audaciae uentum erat, ut Philippus Mansellus, nepos Adenolfi, cum militibus armatis uiam Marmoream noctu perambulans, a plerisque uisus fuerit domum Mathei Bonelli tardius pertransire. 19.7 Quod ubi Matheo cognitum est, sequenti nocte militibus suis armatis, primum circa domum suam per congrua loca disponens insidias, reliquos militum precepit per uiam Coopertam, usque ad portam Galculae replicato frequenter itinere transeuntes, ante domum Adenolfi morari diutius, sperans ita Philippum posse et eius milites, siquidem ea nocte sicut in precedenti exierint, uel ab istis per uiarum transitus inueniri, uel ab illis, qui in insidiis erant, intercipi. 19.8 Simulque, ut ostenderet eorum se non ignorare consilia, neque sibi militum deesse copias aut uirtutem, ut eos posset ad unum omnes delere, nisi regis timor eiusmodi facultatis licentiam refrenaret; sic mediam fere noctem ducentes insompnem, demum, infecto negotio, redierunt. 19.9 Matheus autem Bonellus cum his atque aliis pluribus rerum indiciis uoluntatem ac propositum regis agnosceret, aliter interim sibi prouidendum existimans, nondum deliberandi libertate sublata, Matheo de Sancta Lucia, consobrino suo, et quibusdam aliis nobilibus uiris Siciliae, qui litteris eius citati Panormum conuenerant, omnia pandit ex ordine, quae sibi acciderant; quodque hostes sui cum eunuchis societatem inierant, ut in se regem exasperent eosque facile, quod uoluerint, effecisse. 19.10 Iam enim se ab ipso rege ad ueteris debiti solutionem urgeri, a quo conseruatae salutis premium expectabat. 19.11 Dehinc rogat eos, obsecrans per fidem amicitiae federisque nuper inter eos habiti sanctionem, uti hac in necessitate sibi non desint, qui pro salute totius regni periculum istud subierit, neque se communi quisquam oneri fraudulenter conetur subtrahere, admonetque id mature capiendum esse consilii, ut hostium dolos regisque deliramenta precaueant. 19.12 Si quidem unius fuerint animi et in una firmiter uoluntate permanserint, ut omnem fortunam comunicato uelint periculo sustinere, nunquam sibi plebis animos, nunquam militum gratiam defuturam. 19.13 Ita, quicquid aggressi fuerint, facile peracturos; quod si dissimulando subterfugere quisque maluerit, neminem eorum, qui in mortem Maionis consenserint, euasurum. 19.14 At illi, rumorum nouitate permoti, cum mirarentur et grauissime ferrent inde sibi periculum et ingratitudinem emersisse, unde se benemeritos estimabant, maxime tamen indignabantur Adenolfum camerarium eo precipitatum audaciae, ut in Matheum Bonellum manifestas auderet inimicitias exercere. 19.15 Neque uero putabant rem tantam esse deinceps habendam neglectui, aut eiusmodi regis tirannidem et insaniam oportere diutius sustineri, erantque, qui iam tunc in ipsum Adenolfum, ubicumque eum inueniri contingeret, impetum faciendum, neque tantae presumptionis uindictam ulterius protelandam censerent: nam quicquid ab eis inchoatum foret, plebem auide secuturam. 19.16 Alii uero rem inceptam moderatius et cum cautela dicebant felicius peruenturam, neque nunc Adenolfi morte periculum minui, sed augeri, si flagitiorum capud, quod ante precidi debuerat, relinqueretur incolume: ad id dandum operam, ut malorum origine sublata, cetera facile subsequantur; fontis enim copia preconsumpta, sine difficultate deinceps riuorum inopiam exsiccari. 19.17 Hoc igitur apud eos preponderante consilio, placuit eiusdem rei sibi socios adhibere Symonem comitem, Rogerii regis filium, ex consuetudinaria matre progenitum, Tancredumque, filium Rogerii ducis, ingenio magis et industria quam corporis uirtute prestantem, cuius supra meminimus: sciebant enim eos, quicquid aduersus regem decretum foret, facile consensuros. 19.18 Nam idem Symoni principatum Tarenti contra patris testamentum abstulerat, dicens patrem in multis errasse, spuriorum amore deceptum. 19.19 Ducatum enim Apuliae, Tarentique et Capuae principatum legitimis tantum filiis debere concedi; ad comitatus autem aliasque regni dignitates non indignum esse liberos etiam naturales admitti. 19.20 Tancredum uero, sicut predictum est, intra palatii muros tenebat inclusum; cuius etiam frater Willelmus ibidem, non sine magna regis inuidia, nuper obierat, adolescens utique pulcherrimus, qui, cum fere uigesimum etatis annum ageret, neminem militum uiribus sibi parem reppererat. 19.21 Hos itaque sibi Matheus Bonellus iureiurando seque illis inuicem obligat, multosque preterea milites et potentes uiros, in quibus et nobilem adolescentulum Rogerium, comitem Auellini, regis consanguineum, non dissimili pacto sibi confederat.

20.1 Erat autem eorum hoc propositum, ut in primis regem caperent; captum in qualibet includerent insularum, uel in alio quolibet loco, iuxta quod omnium communi decerneretur assensu. 20.2 Dehinc eius maiorem filium Rogerium, ducem Apuliae, nouennem fere puerum, regem crearent, id existimantes populo gratum fore, seque uideri nichil animo malignandi gerere si, tiranno ob facinora sua sublato, filium eius ipsi substituant. 20.3 Ad hoc autem facillimus putabantur aditus preparari, si Malgerium, castellanum palatii, quibuslibet possent promissionum pactionibus irretire, ut idem ab eo iusiurandum, quod inter se fecerant, extorquerent. 20.4 Nam aliter incoacta parum procedere uidebantur, cum ille trecentos fere iuuenes secum haberet, assiduae ipsius palatii custodiae deputatos; qui sic erant per portarum angustias distributi, ut quantumuis numerum militum ab ingressu facile submouerent, et si furtim aliquos ingredi contigisset, certum erat ibidem eos sine spe salutis intercipi, redituris exitu non patente. 20.5 Verum id eorum desideriis obuiabat, quod idem Malgerius multae austeritatis homo erat, nec facilis ulla persuasione quopiam inclinari aut huiusmodi se negotiis immiscere. 20.6 Timebant ergo rem secretissimam illius fidei sub hac ambiguitate committere, indeque ad aliud necessario diuertere consilium, sperantes idem se per gauarretum palatii tutius effecturos. 20.7 Castellanus enim, ut discursandi crebrius necessitatem et laborem subterfugeret, oneris sui difficultatem in eum traiecerat, et totam ei custodiendi palatii curam crediderat: ad huius quoque spectabat officium, eos, qui per diuersos carceres tenebantur inclusi, frequenter inspicere, eorumque statum mitius asperiusue, prout ei uisum fuerat, commutare et pro uelle suo custodes singulis deputare carceribus. 20.8 Confidebant autem cupiditatem illius spem lucri non difficile secuturam, quodque non multum uotis eorum uiri facilitas repugnaret, presertim cum iam plerique amicorum eius in eadem confederatione sacramento tenerentur astricti, quorum indicio res ei secure poterat aperiri. 20.9 Primum itaque sensim eius animo pertemptato, dehinc eiusdem certius agnita uoluntate, quod sperauerant uoto, plenius assecuti, spontaneum ab illo iusiurandum accipiunt, imperata se sine fraude, prout ipsi disposuerant, impleturum. 20.10 Modus autem dispositionis hic erat, ut ad prefixam diem, incarceratis omnibus, quos etiam ab hac societate placuerat non excludi, uinculis relaxatis, aperiret carceres, armaque singulis prouideret, ut et ipsi, dato signo, quisque de loco suo promptius exilirent; in ipso enim palatio circa campanarium eamque partem, quae turris Greca uocabatur, carceres erant dispositi. 20.11 His ita dispositis, Matheus Bonellus Mistretum profectus est, ut eo frumentum armaque conuehi faceret ceteraque oppida sua rebus necessariis premuniret; recessurus tamen socios suos diligenter premonuit, ut usque ad reditum suum prudenter et circumspecte se haberent, neque secretum illis creditum temere publi- carent. 20.12 Si quid interim preter opinionem cura dignum emergeret, suis eum litteris euocarent; nam si res exposceret, cum ingentibus militum copiis sperato citius adfuturum. 20.13 At illi non eam, quam promiserant, superadhibentes diligentiam, secura rei principia periculoso satis exitu concluserunt. 20.14 Quidam enim eorum, cum amicissimum sibi militem eiusdem conspirationis optaret esse participem, quicquid actum fuerat ei seriatim exposuit, iusiurandumque ei de non propalando consilio negligenter omisit, siue fidem illius ex sua metiens, siue rei periculum, ut minus discretus, parum intelligens. 20.15 Sed et tempus ad hoc prefixum reique auctores illum edocens, diligenter omnia perscrutantem, demum expertus est uerum esse, quod dici solet: "superhabundantem non nocere cautelam". 20.16 Miles enim prefatus grates illi referens, quod rem sibi perutilem indicas tamquam ad deliberationem in crastinum postulatis indutiis, ad alteset, rius amici sui notitiam audita protulit, tam horrendum inquiens scelus non oportere dissimulando celari; quod si perpetrari contigerit, perpetuam Siciliae sit allaturum infamiam, nec immerito Siculos omnes proditores deinceps appellandos. 20.17 Verum id se precauturum, ne accidat, curiamque, quam mature poterit, et actores sceleris et conspirationis socios edocturum. 20.18 Ille uero, cum et ipse de coniuratorum esset numero, proditores eos appellans, simulabat super his se plurimum indignari, laudansque uiri propositum, qui noluisset eorum consentire sceleribus, quam primum auelli potuit ab eo, Symonem comitem aliosque confederationis principes adiit, referens, quid per sociorum negligentiam accidisset, hortatusque est eos, ut ea nocte sibi consulerent, nam ad aures regis in crastino, quidquid egerant, perferendum. 20.19 At illi, rem audientes plenam periculi, cum Matheum Bonellum non pateretur angustia temporis accersiri, statuerunt per se susceptum implere negotium. 20.20 Premonitus ergo gauarretus, ut, quia statutum tempus expectari non poterat, sequenti die, prout ipsi decreuerant, incarceratos educeret, spopondit omnia prouide se facturum totamque rei difficultatem facile submouendam. 20.21 Eos tantum oportere circiter horam tertiam preparatos affore, ut, cum e palatio rex in ampliorem locum exiret, ubi cum archidiacono Cathaniensi singulis diebus solebat de statu regni disserere, sine tumultu, sine clamore, posset ibidem intercipi. 20.22 Haec igitur tam certae promissionis fiducia labantes eorum animos in spem erexit, quibus inopinata res formidinis et diffidentiae non parum attulerat, tum propter absentiam Mathei Bonelli ceterorumque, qui cum eo recesserant, tum quoniam id, quod cum summa cautela futurum prouiderant, quasi turbatim raptimque fieri superingruens compellebat necessitas.

21.1 Sequenti uero die gauarretus, nichilo segnius aut imprudentius quam disposuerat, promissionem suam celeri prosecutus effectu, uiros nobiles, quos iam armis premunierat, e carceribus eduxit, sociis eorum prius in palatium introductis. 21.2 Illi uero Symonem comitem sequentes, qui cum in palatio nutritus fuisset, anfractus uiarum cognouerat, ad eum locum, ubi rex Henrico Aristippo colloquebatur, uenerunt. 21.3 Qui cum primo fratrem suum, fratrisque filium, Tancredum, ad se uenientes aspiceret, indignatus est eis aditum patuisse, mirabaturque, quid eorum sibi uellet aduentus. 21.4 At, ubi uidit cum armis reliquos insequentes, rem, ut erat, mente concipiens, fugae se territus preparabat; sed uniuersis repente concurrentibus, comprehensus est ab eis cum in angulos et occulta palatii se recipere conaretur! 21.5 Blandius tamen tirannidis suae causas ab eo sciscitantes uerbisque minus asperis eius arguentes insaniam, spem effugiendae mortis ei reliquerant. 21.6 Mox autem, cum uideret Willelmum, comitem Alesinum, uirum atrocissimum, Robertumque Bouensem, notae nichilominus crudelitatis hominem, strictis ensibus uenientes, rogabat eos, a quibus captus fuerat, ne eum ab illis interfici paterentur, cum ultro se regno cuperet abdicare. 21.7 Arbitrabatur enim tam crudeles hostium manus se nullatenus euasurum: eaque non fallax fuisset opinio, nisi quod Ricardus de Mandra quorumdam in eum irruentium impetus propulsauit uetuitque regem occidi. 21.8 Huic igitur omnium communi prouidentia custodibus assignatis, deinceps ad interiora palatii progressi, foribus proturbatis, ceperunt singula loca disquirere, rapere, predari, quod cuique potissimum uidebatur. 21.9 Alii gemmas anulosque, quia paruo loco concludi poterant, alii purpuras uestesque regias auidius appetebant; quidam aurea argenteaque uasa tarenis implentes porrigebant amicis, domum interim deferenda; nonnulli quoque, per fenestras palatii in plebem quae foris stabat, tarenos habundantissime dispergebant; nec deerant, qui puellarum pulcritudinem crederent lucris omnibus preferendam. 21.10 Sic homines etate, moribus genereque diuersi, uariis nichilominus dissonisque rerum studiis agebantur. 21.11 Eunuchorum uero, quotquot inueniri potuerunt, nullus euasit; plures autem eorum in initio rei ad amicorum domos confugerant, quorum plerosque repertos in uia, milites occiderunt, qui de castello Maris exierant, aliique, qui iam ceperant per ciuitatem discurrere. 21.12 Multi quoque Saracenorum, qui uel in apothecis suis mercibus uendendis preerant, uel in duanis fiscales redditus colligebant, uel extra domos suas improuidi uagabantur, ab eisdem sunt militibus interfecti. 21.13 Postea uero Saraceni, perturbatione cognita, uiribus se quidem ad resistendum impares arbitrati, cum eos precedenti anno admiratus omnia arma sua curiae reddere coegisset, relictis domibus, quas plerique eorum in ciuitate media possidebant, in eam partem, quae trans Papiretum est, secesserunt, ubi, Christianis in eos impetum facientibus, aliquamdiu frustra conflictum est. 21.14 Nam illi ad introitus et angustias uiarum nostris tutius resistebant.

22.1 His ita gestis, comites eorumque complices Rogerium ducem, maiorem regis filium, educentes de palatio, per totam urbem equitare fecerunt, ostendentes eum omnibus, plebique dicentes, ne quemquam alium deinceps regem aut dominum appellarent: hunc eorum esse dominum, hunc aui sui Rogerii regis auspicio regnaturum, hunc totius populi communi consilio coronandum, nichilque aliud expectari quam Mathei Bonelli presentiam, quem ea ipsa die uel in crastino non dubium erat uenturum. 22.2 Galterius quoque, Cephaludensis archidiaconus, preceptor pueri, conuocata uirorum multitudine, regis tirannidem publice predicabat et iusiurandum exigebat ab omnibus, quod Symonis principis, sic enim eum uocabat, parerent imperio. 22.3 Multique monitis eius persuasi iurabant; alii uero minus fideliter dicebant eum agere: nam si sacramentum ea tempestate cuipiam esset prestandum, duci potius oportere iurari, quem regem futurum esse sperabant. 22.4 Sic illis ad libitum cuncta disponentibus, nemo iam erat, qui uel auderet uel uellet eis resistere: nam et ipsi episcopi uel eorum facta publice laudabant, uel dissimulantes silentio confirmabant. 22.5 Plebs autem cum id Mathei Bonelli consilio gestum audisset, eius prestolabatur aduentum. 22.6 Cum uero iam in diem tertium sustinentes, eum neque uenisse cognoscerent, neque uenturum quibuslibet indiciis persentirent, ceperunt inuicem murmurare, dicentes indignum esse satisque miserabile regem a paucis predonibus turpiter captum in carcere detineri, neque populum id pati debere diutius, cum thesauros etiam ad regni defensionem multis laboribus optimique regis industria conquisitos asportari uideant et penitus exhauriri. 22.7 Quod ubi a paucorum, ut accidit, cumfabulatione profectum in uulgi multitudinem emanauit, repente, quasi diuino commonerentur oraculo, aut ardentissimi ducis impetum sequerentur, omnes ad arma concurrunt, palatium obsident regemque sibi reddi depostulant, interminantes, si diutius eum tenuerint, se quidem scalas aliasque ad expugnandum palatium machinas illaturos, ac de ipsis non secus ac de proditoribus sumpturos supplicium. 22.8 At illi tam subita mutatione rerum attoniti, primo tamen instantes acerrime per muros distributi depellunt, neque propius accedere patiuntur, missis eos desuper molibus proturbantes. 22.9 Verum et pauci admodum erant, ambitusque castelli diffusior ad defensionem sui multo maiorem uirorum copiam exposcebat. 22.10 Hoc igitur preuidentes, temptabant populi furentis iram et impetum mitigare, rogantes eos, ut interim ab armis discederent et Matheum Bonellum ceterosque proceres, quorum id consilio gestum fuerat, expectarent; sed eorum semel excitata rabies facile sedari non poterat, eoque magis instabant, acrius comminantes, nisi regem eis ostenderent. 22.11 Illi uero, tametsi uiderent ad defensionem palatii se nequaquam posse sufficere, rem tamen ex industria protrahere conabantur, sperantes Matheum Bonellum interim affuturum. 22.12 Hoc autem, ut opinati fuerant, minime procedente, tandem ad ultimum desperationis adducti, populo spondent eorum se uoluntati satisfacturos, regemque adeunt et cum eo paciscuntur, ut saluos eos et incolumes abire permittat; dehinc ad Iohariae fenestras eum perducunt. 22.13 Tunc uero, uiso rege, totius multitudinis clamor et tumultus ingens exoritur; portas ocius postulant aperiri censentque non oportere proditores euadere. 22.14 Rex autem, manu silentium indicens, iubet eos quiescere, satis inquiens ad promerendum fidelitatis titulum sufficere, quod eorum sit opera liberatus; deinceps arma deponant eosque libere sinant egredi, quibus ipse, quo maluerint, eundi concesserit libertatem; alioquin eos posse gratiam suam, quam integre promeruerant, iterum demereri. 22.15 Sic igitur, tumultu plebis utcumque sedato, reseratis foribus, exeuntes, Cacabum transfugerunt.

23.1 Haec autem licet subita repentinaque rerum uarietas magnam tamen malorum seriem intra breuissimi temporis angustias coartauit, totique regno non parum attulit detrimenti. 23.2 Non solum enim plurimae nobilitatis amissione debilitatum est, et exhausta thesaurorum parte non minima pauperatum, sed et aliam irreparabilem quidem in multa tempora iacturam sustinuit: interfecto Rogerio duce, cuius supra meminimus, qui tam aui quam patrui moribus, ultra quam id etatis exigeret, iam euidentissime ceperat insigniri, et alterius quidem prudentiam alterius uero benignitatem cum utriusque nomine preferebat. 23.3 Expediret quidem Siciliae perpetuo regem carcere detineri, uel certe capitalem subisse sententiam, ne tam felicis yndolis auspicio priuaretur. 23.4 Verum haec insula, ne tirannis quandoque careat, eam sibi circa regum filios consuetudinem uindicauit, ut morti meliores primum obiciat, eos sibi reges constituens, per quos in ea perpetuae possit tirannidis priuilegium conseruari. 23.5 Sic olim Rogerium, ducem Apuliae, unicae benignitatis ac dulcedinis uirum, prematura morte sustulit, ut Willelmo regnandi non deesset occasio, qui quantum eius frater prudentiam et mansuetudinem auide fuerat amplexatus, tantum crudelitati studuit et ineptiae deseruire. 23.6 Sic et nunc, Rogerio duce sublato, Willelmum distulit, ut regnaret; quos eorum secuturos uestigia, quorum nomina sortiti fuerant, nemo, qui utrumque nouerit, ignorabit. 23.7 Hic autem puer, dum eos, qui palatium obsidebant, per fenestram minus caute prospiceret, sagitta percussus est, nec eius rei satis certum auctorem fama produxit. 23.8 Communis tamen omnium opinio tanti sceleris culpam in Darium hostiarium refundebat. 23.9 Alii uero, qui secreta palatii fatebantur se plenius agnoscere, negabant eius efficaciae fuisse uulnus acceptum, ut mortem inferre sufficeret, ipsique regi putabant eius atrocitatem criminis imputandam. 23.10 Cum enim -ut aiebant - liberato patri puer applaudens occurreret, pater indignatus, quod illum, quasi sibi prelatum, hostes sui regem appellauerant, repulit eum a se et calce percussum, quanto potuit impetu proturbauit. 23.11 Vnde uix ille digressus ad reginam, quae passus fuerat, pertulit, nec multum postea superuixit. 23.12 Rex itaque tam acceptis incommodis quam rei pudore uehementissime perturbatus, abiecta ueste regia, suaeque dignitatis immemor, humi sedebat flens inconsolabiliter, et in stuporem ex dolore conuersus, eatenus malis, quae sibi acciderant, memoriam hebetemque merore mentem infixerat, ut neque sui curam gereret, neque, quid sibi capiendum esset consilii, cum eius hostes undique secus imminerent, ad animum reuocaret. 23.13 Apertis etiam et inobseruatis palatii foribus, omnes ad se uenientes benigne ac familiariter admittebat, suum illis dolorem et luctus causam insinuans, ut a multis etiam, qui prius eum oderant, lacrimas extorqueret. 23.14 Tandem uero, monitus et rogatus ab episcopis aliisque, qui ad consolandum eum uenerant, descendit in aulam, quae palatio coniuncta erat, iussitque populum conuocari, eo quod amplitudo loci capiendae multitudini uulgi sufficeret. 23.15 Ac primum fidem illorum commendans gratesque referens, quod eum de proditorum manibus abstraxissent, dehinc exhortatus est, ut in ea, qua ceperant, fidelitate permanerent, si quid aduersus eum deinceps hostes suos moliri contingeret, non satis certum inquiens, quo se contulissent, aut quos haberent in Sicilia fautores, quorum freti consilio tantum facinus perpetrassent. 23.16 Adiecit etiam id sibi, meritis suis exigentibus, ob multa mala, que fecerat, accidisse, et hoc se quidem cognoscere, hoc fateri; deincepsque sic acturum, ut inflictum sibi diuinitus correctionis flagellum nequaquam obstinato uideatur animo percepisse. 23.17 Si quid ab subiectis sibi populis, quod iuste dari debeat, postuletur, non difficile concessurum, consuetudines etiam suis introductas temporibus, quae uel iustam populi libertatem minuere, uel eos iniquis pregrauare uideantur oneribus, placere sibi penitus antiquari; de cetero enim malle se diligi quam timeri. 23.18 Haec et his similia, quae rex non sine lacrimis demissius loquebatur, electus Siracusanus, uir litteratissimus et eloquens, ad populum referebat. 23.19 Vt autem illorum sibi plenius conciliaret gratiam, portarum eis immunitatem concessit, ut omnes ciues Panormitani uictualia sua, uel empta uel ex agris et uineis suis collecta, libere possent inferre, nichilque ab ipsis eo nomine quis exigeret. 23.20 Quod plebi gratissimum fuit, rem se nunc adeptos esse, quam diu desideratam nunquam potuerant impetrare.

24.1 Interea Panormi nuntiatum est Symonem, quem principem appellabant, Tancredum, ducis filium, Willelmum Alesinum, Alexandrum Conuersanensem, Rogerium Sclauum, filium comitis Symonis spurium, aliosque, quotquot in captione regis consenserant, cum Matheo Bonello Cacabi esse plurimamque militum multitudinem illis adiunctam. 24.2 Placuit igitur ad ipsum Matheum mitti legatos, ut sciscitentur ab eo, quid erga regem gerat animi, quid haec sibi uelit militum adunatio, quidue se facturum proponat, dicantque non oportuisse illum proditorum consiliis immisceri, uel eos, post audita, quae perpetrauerant, scelera, recepisse. 24.3 Hac autem legatione fungentibus ille respondit: nunquam eorum se, quos proditores appellent, sceleribus consensisse, nec eorum scisse aut approbasse consilium, sed tirannicum et crudele fuisse tot uiros nobiles ad se confugientes non recipere, capitalibus periculis exponendos. 24.4 Enimuero regem, si sua diligenter facta discutiat, magis debuisse mirari, quod regni proceres uelud in seruitutem se redigi tam diu sustinuerint, quam quod aduersus eum, multis iniuriis prouocati, uix tandem impatientia doloris exarserint. 24.5 Vt enim cetera, quae perpessi fuerant, omittantur, miserrimum esse uel apud seruilis conditionis homines filias suas innuptas domi toto uitae tempore permanere: nec enim inter eos absque permissione curiae matrimonia posse contrahi, adeoque difficile permissionem hanc hactenus impetratam, ut alias quidem tunc demum liceret nuptui dari, cum iam omnem spem sobolis senectus ingruens sustulisset, alias uero perpetua uirginitate dampnatas sine spe coniugii decessisse. 24.6 Nunc autem totius regni uiros nobiles, seque cum illis, hoc regem postulare, hoc requirere, ut his aliisque perniciosis legibus antiquatis, eas restituat consuetudines, quas auus eius Rogerius comes a Roberto Guischardo prius introductas obseruauerit et obseruari preceperit. 24.7 Alioquin, si contra antecessorum statuta niti uoluerit, hoc eos minime diutius perpessuros. 24.8 Haec ad regem legatis deferentibus, respondit malle se regno priuari, uel morti, si necesse sit, audacter occurrere, quam ab eo metu uel minis indignum se pactum eliciant. 24.9 Quod si depositis armis dimissisque proditoribus, ad se pacifice uenientes aliquid postulauerint, facilius eos, quod petierint, adepturos. 24.10 Quod ubi Cacabi relatum est, displicuit uniuersis, qui aderant, et Mathei culpantes ignauiam persuaserunt ei, ut ad obsidendam urbem accederet; quorum ille consiliis acquiescens, Panormum profectus est, tribusque fere milibus procul ab urbe cum militibus suis consedit. 24.11 Rex autem interim Messanam mittit nuntios ad stratigotum populumque ciuitatis, ut, quotcumque galeas possent uiris armisque diligenter instructas, sine dilatione sibi transmitterent. 24.12 At uero Panormi militum aduentu precognito, uidere erat desolatae miseraeque faciem ciuitatis: ciues trepidos, pauentes, attonitos omnemque famae strepitum arrectis auribus haurientes, et auditis animum conformantes rumoribus. 24.13 Alii Matheo Bonello, quam primum ueniret, sese dedere cogitabant; alii, quia socios eius offenderant, timebant se suaque predam fore militibus; nemo ciuium spem in armis posuerat; nemo de ciuitatis defensione sollicitus erat. 24.14 His accedebat, quod annonae deficientis inopia futurae famis intolerantiam minabatur: nec enim iam frumentum eo poterat de locis finitimis comportari, cum ex omni parte uiarum transitus milites custodirent. 24.15 Igitur in urbe perturbata erant confusaque omnia, et si quidem Matheus Bonellus, inoffenso pergens itinere, propius accessisset, poterat utique, nemine prohibente, ciuitatem ingressus occupasse palatium, ipsumque regem in uincula coniecisse; sed alio fretus consilio, Cacabum rursus iter instituit. 24.16 Inter haec autem subitus Messanensium galearum aduentus, ciuium metu sublato, regi quoque spem restituit, sed et multi milites ex interioribus Siciliae partibus ad auxilium regis confluxerant, quantumque illi roboris accrescebat, tantum aduersae parti diffidentiae ac formidinis accedebat. 24.17 Statuit ergo, resumpto spiritu, cum fortuna respirante progredi, et humilitate legationis abiecta, regiam in uerbis pretendere dignitatem, cum nichil illi facilius esset quam ab humilitate ad superbiam transuolare. 24.18 Rursus itaque ad Matheum Bonellum legatum misit Robertum de Sancto Iohanne, Panormitanum canonicum, preclari nominis et examinatae fidei uirum, quem nulla coniuratorum unquam societas, nulla persecutionis procella, cum totum sepe regnum concuteret, ab eo, cui semper inheserat, proposito fidelitatis auulsit; nunquam eum blanda fortuna sic extulit, ut innatae benignitati superbiae quicquam aut tirannidis admisceret; nunquam sic aduersa deiecit, ut fidem suam uellet potentium uirorum gratia uel cuiuslibet dignitatis pretio nundinari. 24.19 Hinc eum archiepiscopus latenti semper odio prosecutus, parum perfecit, cum multas aduersus eum consiliorum machinas erexisset. 24.20 Hinc admiratus ei, cum aperte non posset, occulte parans insidias, obfuit quidem, sed nec omnino, quod optabat, effecit. 24.21 Cum enim rex, a nemine rogatus uel monitus, in id incidisset uoluntatis, ut predicto Roberto cancellariatum dare decerneret, idque Maio cognouisset ipsius regis indicio, laudauit eius super hoc uoluntatem, dicens hoc equitati congruere et regnantis maiestate dignum esse propositum, ut, qui fideliter ei diuque seruierint, tandem regiae liberalitatis in beneficio non fraudentur. 24.22 Verum, quia legatos Venetiam curia mittendos esse prouiderit, et ad hoc ipsius Roberti fidem et industriam constet esse perutilem, expedire, ut hanc prius legationem perficiat, quatinus et regi promotionis eius uberior causa suppetat, et ille, peracta legatione, diuturni fructum seruitii post laborem gratius amplectatur. 24.23 Quod ubi regi persuasum est, illico Maio scripsit Petro de Castro Nouo, qui tunc in Apulia capitaneus erat, uti Roberto de Sancto Iohanne in Venetiam transituro nauem fragilem et uetustate dissolutam nautasque maris inscios inertes et improuidos assignaret, ut et putrida nauis ad quoslibet undarum insultus fatiscens, non sufficeret sinum Adriaticum transmeare, nec ille nautarum peritia posset incolumis conseruari. 24. Qui, traiecto Faro, cum in Apuliam peruenisset, Tranensis archiepiscopus ei non solum hoc uerbis exposuit, sed et ipsius ostendit litteras admirati. 24.25 At ille prudenti consilio non ueritus salutem suam auro redimere, propriis sumptibus nauem nautasque conduxit, et licet multis fatigatus periculis, insidias tamen Maionis euasit. 24.26 Hic igitur Cacabum profectus, post multas uariasque disceptationes et controuersias eo fine conclusit negotium, ut rex omnibus his, qui ad Matheum Bonellum confugerant, galeis, quae sufficerent, assignatis, extra regni fines eos faceret saluos et indempnes perduci. 24.27 Ipsum uero Matheum, omni questione remissa, tamquam fidelem suum benigne susciperet, suam ei gratiam plene restituens. 24.28 Quod postquam est ex parte regia sacramentis prestitis roboratum, Matheus cum ingenti plebis alacritate Panormum ueniens, tranquillitatem urbi restituit. 24.29 Alii fere omnes ad galeas perducti, regni terminos exierunt. 24.30 Pepercit autem rex cumsanguineo suo Rogerio, Auellini, quod in aliis crimen atrocissimum iudicabat, in eo putans ob etatis lubricum errorem debere non facinus appellari, simulque prece motus et lacrimis Adeliciae, consobrinae suae, eiusdem comitis auiae, quae, cum alium heredem superstitem non haberet, nepotem suum tenerrime diligebat. 24.31 Ricardum quoque de Mandra, tamquam de se benemeritum, Panormi retinens, militibus suis comestabulum eum prefecit.

25.1 Erant eo tempore familiares regis, per quos negotia curiae disponebat, Ricardus, Siracusanus electus, Siluester, comes Marsicensis, et Henricus Aristippus, quem tamen rex habens suspectum, latens adhuc odium dissimulabat, credens eum coniurationis in se factae fuisse participem. 25.2 Sed et idem, capto rege, quasdam palatii puellas in domo sua per aliquot dies tenuerat, quod maxime regis aduersus eum indignationem commouerat. 25.3 Cum autem eis terrarum feudorumque distinctiones, ritusque et instituta curiae prorsus essent incognita, neque libri consuetudinum, quos defetarios appellant, potuissent post captum palatium inueniri, placuit regi, uisumque est necessarium, ut Matheum notarium eductum de carcere in pristinum officium reuocaret. 25.4 Qui cum in curia diutissime notarius extitisset, Maionisque semper adhesisset lateri, consuetudinum totius regni plenam sibi uindicabat peritiam, ut ad componendum nouos defetarios, eadem prioribus continentes, putaretur sufficere. 25.5 Dum haec ita Panormi geruntur, Rogerius Sclauus cum Tancredo, ducis filio, paucisque aliis, qui prius a Matheo Bonello discesserant, cum uiderent eum ad iniqui pactiones federis inclinari, Buteriam, Placiam ceteraque Lombardorum oppida, quae pater eius tenuerat, occupauit; et a Lombardis gratanter auideque susceptus, cum se promitterent per quantalibet eum pericula secuturos, multique etiam ad ipsum milites confluxissent, in Saracenos prima iussit armorum auspicia prelibari. 25.6 Lombardi uero nichil unquam libentius audituri, iussionis eius non tardi sunt executores effecti, et in loca finitima repentinos impetus facientes, tam eos, qui per diuersa oppida Christianis erant permixti, quam eos, qui separatim habitantes uillas proprias possidebant, nullo sexus aut etatis habito discrimine, perimebant. 25.7 Eius tunc gentis haud facile numerabilis cecidit multitudo, paucique qui, uel fuga furtim elapsi uel Christianorum assumentes habitum, propitiam sensere fortunam, in australem Siciliae partem ad tutiora Saracenorum oppida confugerunt; et usque nunc adeo Lombardorum gentem exhorrent, ut non solum eam partem Siciliae deinceps habitare noluerint, uerum etiam accessum eius omnino deuitent. 25.8 Sed et adiacentem Siracusanorum et Cathaniensium regionem Rogerius Sclauus crebris incursibus perturbabat, tantumque uirtus et audacia uiri circumiectis populis terrorem attulerat, ut neque regii comestabuli possent eius impetum sustinere, cum assidue numero militum inferior eis congressus uictoria potiretur. 25.9 Ea res denuo curiam repentino terrore concussit, nec id arbitrabatur Siluester comes absque Mathei Bonelli consilio geri, eo magis timendum illum existimans, quod curiae familiarius adhereret: nam apertos hostes posse facile deuitari, familiares autem inimicitias difficilius quidem, nec sine periculo precaueri. 25.10 Suspicabatur autem illum, ut erat natura timidus, sibi primum insidias paraturum, eo quod ad auxilium regis ueniens, uideretur illius impedisse propositum, et nunc quoque nichilominus impedire. 25.11 Cum ergo rex precepisset stipendia militibus dari, contra Rogerium Sclauum eiusque socios educturus exercitum, persuasit ei comes, ut Matheum Bonellum prius captum carceri manciparet; quem si secum duceret, se quidem hostibus suumque traditum iri exercitum, nec ad palatium de cetero rediturum incolumem. 25.12 Neque uero seruandae iurisiurandi religioni locum esse, ubi absque periurio non possit mortis periculum euitari, quod timore mortis admittitur facile ueniam promereri. 25.13 Placuit ergo regi, quod ultro se facturum decreuerat, hoc ab alio promoueri, comitisque laudauit consilium, idem sibi dudum placuisse testatus. 25.14 Sciebat autem ipsum Matheum extra palatium capi non posse, neque tantae quempiam temeritatis futurum, ut hoc plebi saltem persuadere niteretur: nam illum et in ipso palatio non sine periculo captum iri, totiusque ciuitatis perturbationem factum hoc necessario secuturam. 25.15 Verum eiusmodi popularis impetus hanc esse consuetudinem, ut, ubi res peracta fuerit, in se ipsum rursus deficiat, nec difficile compescatur; ideoque motum hunc populi contempnendum, neque rem propositam inde segnius peragendam. 25.16 Itaque, constituto quidem ab eis die, Matheus Bonellus ad curiam uocatus est; nec defuit eius lateri, qui rem ei totam ediceret comitisque dolos et consilium aperiret. 25.17 Sed confidebat ab hac presumptione regem metu periurii deterrendum, nec estimabat eum, etsi iusiurandum contempneret, hoc ausurum, cum eo facto regnum amplius perturbatum iri cognosceret. 25.18 Ita, neglectis amicorum consiliis, ad palatium securus ascendit; sed antequam ad regem accederet, a castellanis exceptus est et teterrimo carceri deputatus. 25.19 Moxque, non solum palatii, sed et omnibus Galculae portis diligentius obseratis, armati quoque uiri per murorum ambitus sunt dispositi, ut si necessitas ingrueret, primos plebis impetus propulsarent. 25.20 Quod ubi malorum audax prenuntia per populum fama dispersit, illico plurima plebis multitudo cum ipsius Mathei militibus concurrentes, ad palatium recto tendebant itinere, ut eum inde ui eximerent comitemque Siluestrum tamquam proditorem meritis penis afficerent. 25.21 Qui cum portas clausas undique repperissent, omnemque uiderent aditum prohiberi, cogitabant ignem portis immittere, magnam ibidem lignorum congeriem extruentes. 25.22 Cumque nichil ita possent proficere, et huc illucque aliquamdiu sine certo proposito discurrerent, tandem ex desperatione cepit animorum feruor tepescere, timore regis precipitem audaciam cohercente; subitoque cum fortuna uultum auertente conuersi, quod cognatum est Siculis, maluerunt tempori seruire quam fidei, quantaque prius diligentia Mathei Bonelli gratiam appetebant, tanto nunc elaborabant studio, ne uiderentur illius amicitiam coluisse. 25.23 Neque tamen defuit, tot amicis fortunae disparentibus, qui uirtutis nomen auderet amplecti, et qua se libertate periculi contemptor animus ad promerendam gloriae diuturnitatem eueniat, experiri. 25.24 Nam Iuo, quidam ex militibus eius, cum uideret Adenolfum camerarium a curia redeuntem, memor inimicitiarum, quas in Matheum preexercuerat, simulque dolore stimulatus audacter in eum irruit, et equi uelocitate fretus, altius ensem sublatum cerebro fugientis immersit. 25.25 Ac deinde, nemine prohibente, per medium ciuitatis elapsus, cum iam ab urbe longius abscessisset, a militibus regis comprehensus est et Panormum reductus; iussitque curia manum ei dexteram amputari. 25.26 Matheus autem Bonellus, effossis oculis neruisque super talum incisis, sublatus omnino solis aspectui, in horrendum detrusus est carcerem, tam suis quam loci perpetuo tenebris obuolutus. 25.27 Matheus quoque de Sancta Lucia, eiusdem consobrinus, Iohannesque Romanus, eius senescalcus, priuati oculis, diuersis sunt carceribus deputati.

26.1 His ita peractis, uelud uniuersis iam difficultatibus superatis, rex educens exercitum aduersus Rogerium Sclauum rapto contendit itinere, primumque Placiam, nobilissimum Lombardorum oppidum in plano situm, euertit penitus ac destruxit. 26.2 Vbi, cum inter Saracenos et Christianos in exercitu orta fuisset seditio, plurima Saracenorum multitudo cecidit, acriter in eos irruentibus Christianis, neque metu uel interminatione regis cessantibus, cum et ipse, missis ad auxilium Saracenorum comestabulis, prohiberet eos occidi. 26.3 Inde Buteriam, quo se post auditum eius aduentum hostes contulerant, obsidione uallauit. 26.4 At Rogerius Sclauus, ubi se uidit obsessum, primum socios breuiter cohortatus, dehinc oppidanos admonuit, ut unius essent animi, neque diuersa sentirent aut regis formidarent exercitum: nam si paucis diebus equanimiter sustinerent, maximam partem Siciliae totamque Calabriam eorum secuturam exemplum. 26.5 Patris etiam in eos quam plurima beneficia recensebat, simulque regis exponebat atrocitatem et tirannidem in subiectos. 26.6 At illi constanter et audacissime spoponderunt se nunquam eius defuturos imperio neque difficultatem aliquam aut periculum, quominus ei pareant, causaturos. 26.7 In exercitu uero tedio iam ceperant affici plerique militum, quia uidebant regem in obsidione diutius moraturum, neque spes erat oppidum captum iri nisi fames ingruens, quod uix in multum tempus accidere poterat, ad deditionem cogeret oppidanos. 26.8 Nam et loci natura munitissimum erat, nec ad sui defensionem uirtute uel audacia sub Rogerio Sclauo aut sub Tancredo prudentia consilioue poterat indigere. 26.9 Ita crebri conatus obsidentium hostibus nichil oberant, illique, licet audacter magnaque ui sepe descenderent, nichil aut parum ledebant exercitum. 26.10 Rex enim, cum sciret Tancredum, fratris sui filium, astrologicis rationibus dies tam obsessis quam obsidentibus utiles preuidere, ipse quoque cum astrologis suis eosdem dies diligentius attendebat, indicans familiaribus suis diem, quo descensuros eos preuiderat, ut aduersus repentinas eorum eruptiones exercitum premunirent. 26.11 Sic, aliquandiu re protracta, difficultatem hanc soluit inter proceres et plebem in oppido nata discordia. 26.12 Nam Rogerii Tancredique uoluntas et consilium erat totius oppidi frumentum adunatum tam militibus quam oppidanis per equas portiones distribui. 26.13 Plebs uero negabat uictualia sua publicatum iri uolebantque singulis oppidanis singulos milites assignari, ut eis in domibus suis necessaria prouiderent; quod militibus suspectum quidem et fidei uacillantis indicium uidebatur. 26.14 Cepit ergo plebs a militibus plurimum dissidere, adeo quidem ut se regi dedere militesque regios in oppidum latenter introducere molirentur. 26.15 Sed ubi Rogerius Sclauus et qui cum eo erant hoc illorum percepere consilium, rebus omnibus iam diffidentes, statuerunt ipsi quoque pacisci cum rege, ut, oppido recepto, saluos atque incolumes eos abire permitteret. 26.16 Quod eis facile rex concessit, cum neque se tam mature speraret oppido potiturum et, necessitate cogente, disponeret in Italiam sine dilatione transire. 26.17 Robertus enim, comes Lorotelli, dum Siciliam fortuna crebris tumultibus fatigaret, maximam regni partem inuadens, Orgeolum usque peruenerat, quod in Apuliae Calabrieque confinio situm est. 26.18 Omnesque comites, qui primum ob admirati scelera rebelles extiterant, postmodum de regis gratia desperantes, illi se coniunxerant, prete Gilebertum, Grauinae comitem, qui regis gratiam consanguineae suae reginae precibus impetrarat, et relicta societate comitum, exercitui preerat in Apulia, Roberti comitis impetum quantum poterat moraturus. 26.19 In Calabria quoque comitissa Catacensis ad eum defecerat, Tabernamque, castrum fortissimum, tam militibus quam aliis rebus necessariis premunierat, ut, si regem Farum transire contingeret, eo se cum matre sua posset secure recipere. 26.20 Rex itaque, iuxta quod pactum fuerat, dimissis hostibus receptaque ac destructa Buteria, deinceps eam habitari prohibuit, ac non multo post, aucto exercitu, in Apuliam transiturus, Tabernam obsidere disposuit. 26.21 Prius tamen, ne quid in Calabriae partibus improuisi reperiret obstaculi, Rogerium Marturanensem, qui non paruae tunc auctoritatis apud Calabros habebatur, in Siciliam euocatum, cum proditionis eum argueret, in carcerem retrudi iussit oculisque priuari, neque conuictum neque sollempniter in iure confessum, prout ordo iudiciarius exposcebat. 26.22 Cum ergo Tabernam exercitum transduxisset, iniquam loci positionem et conscensum arduum conspicatus, cum omnes fere de captione oppidi desperantes censerent in Apuliam ad maiora negotia properandum, interimque Tabernam omitti debere usque ad reditum, nec ibi multum tempus inefficaciter consumendum, constanter asseruit non prius inde se, quam oppidum captum fuerit, abscessurum; ipsaque die tam milites quam pedites armari precepit et ad oppidum oppugnandum, impetu facto, conscendere. 26.23 Oppidani uero, desuper missis molaribus, et dolia, quae peracutis armata clauiculis ad murum suspenderant, per precipitium dimittentes, obrepentium multitudinem proterentes facile proturbabant; quorum plurimis interfectis, reliqui frustra multumque fatigati, plerique etiam affecti uulneribus ad exercitum redierunt. 26.24 Paucis autem interiectis diebus, iubente rege, denuo uiros armari temptarique fortunam omnes ad bucinarum sonitum unanimiter irruentes, primo tumulum quemdam magnis occupauere conatibus, arduum quidem sed modica superius distentum planitie, qui ex uno latere muris oppidi contiguus adherebat; dehinc, illatis scalis, primo muros impetu non sine rei periculo transcenderunt. 26.25 Neque satis uideo, quin tam facilis in oppidum irruptio fieri potuit, nisi quod oppidani loci fortitudini temere confidentes, muros negligentius obseruabant; nec enim ibi proditione uel oppidanorum discordia quicquam accidit, et militum eis uirtus ac copia suppetebat ducesque bellicarum rerum expertissimi, quibus et ad audendum animus et ad prouidendum discretio non deesset. 26.26 Hoc utique constat, quod misere turpiterque captum oppidum milites depredati comitissam et matrem eius, ipsiusque rei principes Alferium + et Thomam, eiusdem comitissae iunioris auunculos, ad regem cum aliis plerisque militibus perduxerunt. 26.27 Quorum Alferius ibidem iussu regis est supplicio destinatus; Thomas uero Messanae suspensus; reliqui milites, partim abscissione manuum, partim oculorum amissione mulctati. 26.28 Porro comitissa cum matre sua Messanam, inde Panormum traducta est carceri mancipanda. 26.29 Quod ubi nuntiatum est comiti Lorotelli, Tabernam preter spem et opinionem omnium subito captam atque deletam, licet equitum peditumque numero longe regis anteiret exercitum, metuens Longobardorum fidem ancipitem, quam non sine magno periculo dampnoque sepe probauerat, maluit cedere, quam belli fortunam cum infidis militibus experiri, Tarentumque reuersus, aliquot ibi milites ad urbis presidium dereliquit. 26.30 Inde quaedam oppida, ueluti cohortandi roborandique causa peruadens, cepit paulatim in Aprutiorum terram iter deflectere. 26.31 Eisdem diebus gaytus Iohar eunuchus, magister camerarius palatii, cum in exercitu multas a rege preter meritum -ut aiebat- iniurias pertulisset ac uerbera, cum sigillis regiis ad comitem Lorotelli transfugiens, in itinere captus est et ad regem perductus; quem rex impositum lintri, deduci iussit in pelagus ibique submergi. 26.32 Inde Tarentum perueniens, cum urbem facile recepisset, quosdam milites Roberti comitis, quos ei ciues reddiderant, extra ciuitatem suspendit; totamque dehinc Apuliam ac Terram Laboris pertransiens, uniuersa recepit, quae prius hostes inuaserant. 26.33 Quantum enim inconsulte dudum ab eo desciuerant, tanta nunc ad eum leuitate pariter confluebant. 26.34 Vniuersas etiam ciuitates et oppida, quaecumque comitem Lorotelli receperant uel aliquatenus ei consentiendo uisa fuerant recepisse, certam pecuniae quantitatem, redemptionis nomine, datum iri constituit, uolens ea pecunia, quod de thesauris suis imminutum fuerat, resarcire; simulque iustum existimans, ut qui domos et possessiones suas hostibus se dedendo debuerant de rigore iuris amittere, leui saltem eas pretio redimere cogerentur. 26.35 Preterea Ionathas, comes Consanus, Ricardus, comes Fundanus, Rogerius, comes Acerranus, Mariusque Burrellus et alii, qui societatem eorum secuti fuerant, regis aduentu perterriti, partim in Aprutium, partim in Campaniam transfugerunt. 26.36 Rogerius quoque, comes Auellini, regis iram censuit declinandam, eo quod nuper iniussu curiae filiam Pheniciae de Sancto Seuerino duxisset uxorem; cuius etiam filius, Willelmus de Sancto Seuerino, cum comite fugiens, furorem regium declinauit. 26.37 Comitissa uero, cum obsessum castellum defendere niteretur, capta est et cum matre sua Phenicia Panormum transuecta.

27.1 Dum haec in Italia gererentur, interim fortuna Panormi nouo malignandi genere seuiebat, regisque discessum e Sicilia multorum est periclitatio consecuta. 27.2 Nam gaytus Martinus eunuchus, quem rex ad custodiam ciuitatis ac palatii Panormi reliquerat, cum in captione palatii fratrem suum a Christianis sciret occisum, nec eius facti certos reperisset auctores, in omnes Christianos atrociter occulteque deseuiens, fratris mortem omnibus imputabat. 27.3 Cum ergo plerique ciuium accusarentur, quod palatium cum proditoribus ingressi, multam inde pecuniam abstraxissent, idque iuxta curiae consuetudinem accusatores monomachia se probaturos assererent, eorum probationes tam prompte quam libenter admisit, et uictores quidem tamquam de rege benemeritos collaudans, penas uictis atrocissimas irrogauit. 27.4 Nactusque tempus ad ulciscendum fratrem ydoneum, quod a paucorum temeritate fuerat inchoatum, ad multorum traxit perniciem. 27.5 Hortabatur enim iuuenes et propositis premiis incitabat eos, maxime quibus nullum aut tenue patrimonium erat, quosque uirtute corporis partam gloriam affectare cognouerat, ut eiusmodi ciuium accusationibus audacter insisterent, dicens ob id ipsum eos efficacissime regis posse gratiam promereri, et si quidem eos uinci contingeret, nichil mali passuros, cum regis ipsius causam agere uiderentur. 27.6 Tantaque iam urbem rabies et furor incesserat, ut quisquis aduersus quempiam uetus odium exercebat, uel cum alio forte litigans in uerborum proruperat contumeliam, statim ad gayti Martini pretorium conuolabat, qui semper ad huiusmodi suscipiendas actiones paratissimus, omnibus sui copiam faciebat, his de rebus maxime cogniturus. 27.7 Eorum autem, quos uinci contigerat, alios, uidentibus Saracenis et illudentibus, suspendebat, alios diuturnis cesos uerberibus diuersis afficiebat tormentis, et in his accusationibus admittendis summam diligentiam adhibebat. 27.8 Sed cum in campum pugnaturi descenderent, sua parum interesse censebat uter eorum uictoria potiretur, dum fratris mortem posset in altero uindicare. 27.9 At, ubi iam continuis malis et penarum atrocitate perterritis ciuibus, rarus procedebat accusator, qui monomachiae uellet subire discrimen, placuit mulierum quoque, non solum honestarum, et quae integrae erant opinionis, uerum impudicarum etiam et infamium delationes admittere; statuitque seruos nichilominus et ancillas super eiusmodi licite postulare! 27.10 Quorum sepe suggestionibus uice probationum admissis, multorum quidem et opinionem lesit et fortunam exhausit et corpora penis affecit.

28.1 Interea rex, totius Apuliae rebus sedatis tumultuque composito, Salernum accessit; cuius aduentu precognito, maxima pars eorum, qui dissensionis principes fuerant, quos Salernitani Capiturinos appellant, fugerunt, eo quod comitibus Marioque Burrello iurauerant. 28.2 Cum autem Salernitanorum maiores regi uellent occurrere rogaturi, ut urbem ingrederetur simulque ut, coniurationis principes uniuersos fugisse nuntiantes, eos, qui remanserant, excusarent, ille nec urbem ingredi uoluit et eos a conspectu suo submoueri precepit. 28.3 Nam aduersus Salernitanos plurimum indignationis conceperat et exemplo Bari totam decreuerat destruere ciuitatem. 28.4 Sed Matheus notarius, familiaris curiae, cum et ipse Salernitanus esset, alios regis familiares, Ricardum, Siracusanum electum, et Siluestrum comitem, multis precibus exorauit, ut modis omnibus eniterentur, ne tanta tamque nobilis ciuitas deperiret. 28.5 Henricus enim Aristippus, antequam in Apuliam peruenisset, iubente rege, captus fuerat et Panormum reductus; qui etiam in carcere, post non multum temporis, miseriae simul et uiuendi modum sortitus est. 28.6 Electus ergo Siracusanus et Siluester comes diu multumque regi supplicantes, multis ei rationibus persuadere conabantur urbem opinatissimam totique regno non parum decoris afferentem, ob paucorum scelera non oportere destrui, cum omnes ex urbe proditores aufugerint, ac si forte quospiam illorum remansisse contigerit, eorum incumbendum suppliciis, neque populum immeritum ob aliena crimina puniendum. 28.7 Rex autem, cum difficile primum huiusmodi persuasiones admitteret, demum tamen multis assertionibus emollitus, ab urbis excidio se temperaturum spopondit, precipiens stratigoto et iudicibus, ut, quotquot de numero coniuratorum in urbe remanserant, ad se uinctos perducerent. 28.8 At illi paucos ei uiros, quasi dissensionis principes, tradiderunt, quos ipsa die iussit suspendi. 28.9 Inter eos autem uir quidam eidem est supplicio deputatus, iudicio totius fere ciuitatis innoxius; qui -ut communis ciuium erat assertionon modo contra regem nemini prestiterat iusiurandum, sed nec unquam in urbe uisus fuerat seditiose quicquam egisse. 28.10 Verum Matheus notarius, iurgiorum iniurias ab illo propinquis suis illatas atrociter ulcisci desiderans, falso suggesserat regi totius eum mali, quod Salerni gestum fuerat, capud et principium extitisse. 28.11 Cuius statim innocentia manifestis est indiciis declarata, et euidenter apparuit aliquid fuisse contra iustitiam perpetratum, quod iusti rerum omnium iudicis oculos offendisset. 28.12 Cum enim adeo serenus esset aer, ut nullum prorsus in eo nubis uestigium appareret, tanta repente tempestas exorta est, tonitrua, coruscationes et imbrium inundatio subsecuta, ut per totum exercitum instar rapidissimi torrentis aqua decurreret, et tam ipsius regis quam ceterorum omnium tentoria, paxillis auulsis ruptisque funibus, procella subuerteret. 28.13 Tantusque regem et uniuersum exercitum terror inuasit, ut rerum omnium iactura posthabita, cogerentur de salute propria desperare. 28.14 Illud etiam ad eius rei uindictam plerique referunt, quod postmodum Mathei notarii propinquis accidit, non sine totius dispendio ciuitatis. 28.15 Nam cum idem Matheus adolescentem quemdam neptis suae nuptias recusantem auctoritate metuque curiae coegisset, et ad contrahenda sponsalicia corrogati de maioribus ciuitatis cum uxoribus plurimi conuenissent, repente corruens domus, uiros nobiles ac mulieres circiter sexaginta, cum ipsa puella, quae nuptui tradebatur oppressit! 28.16 Ea res Salernitanorum animos non aliter conturbauit, quam si barbaris irruentibus captae iam urbis uiderent excidium imminere. 28.17 Mulieres huc illuc sparsis crinibus discurrentes, uicos et plateas ululatu complebant; ciuium autem quidam extrahendis de ruina corporibus operam dabant; alii domestica lugebant incommoda uel amicorum mestitiam solabantur; nonnulli quoque miseram desolatae ciuitatis fortunam mirabantur attoniti. 28.18 Nam, et apothecis clausis, contractus nulli fiebant, et scolae, uelud indicto silentio, quiescebant, ipsosque iudices miserandum urbis ac triste iustitium ab examinandarum litium cognitione suspenderat. 28.19 Tota ciuitas luctui uacans Mathei notarii detestabatur scelera, qui tanti causam prestitisset incommodi. 28.20 Sed et de rege nichilominus, ubi iam supra metum dolor excreuerat, inconsulte plurima loquebantur. 28.21 Verum haec eatenus preoccupasse licuerit, ne maiorem euagandi licentiam turbulenta narrationis series consequatur.

29.1 Itaque rex, ubi sedata uidit omnia neque iam hostes uspiam comparere, quorum alii transfretarant in Greciam, alii cum comite Lorotelli ad imperatorem Alemannorum confugerant, plerique rerum omnium inopes in Campania morabantur, reuersus in Siciliam, palatio se conclusit et otio quietique uacare post laborem disposuit, confidens nec facile deinceps in regno quicquam turbinis emersurum. 29.2 Nec multo post, moriente Siluestro comite, Siracusanus electus et Matheus notarius soli consilio regis intererant et regni disponebant negotia; quibus socius datus est gaytus Petrus eunuchus, qui post mortem gayti Ioharii magister fuerat camerarius palatii constitutus. 29.3 Matheus ergo notarius, cum iam plurimum posset in curia, disposuerat admirati ritus et consuetudines imitari, omnibusque se prebens affabilem, eis maxime, quos oderat, arridebat ipsumque regem adulationibus iam ceperat demulcere, sciens ob id ipsum Maionem ei maxime placuisse. 29.4 Largitatem uero Maionis, auaritia prepeditus, imitari non poterat, nec illi se, cum impeditioris esset linguae, facundia similem exhibere. 29.5 Sed et abiectus generique concors animus in eam, quae Maionem fouerat, regnandi, spem non sufficiebat illum attollere, licet totis nisibus affectare et perquirere uideretur, ut solus regia preditus familiaritate locum admirati plenius optineret, cum nomen efficaciter, rege uiuente, sperare non posset. 29.6 Neque uero Siracusani electi, collegae sui, fidelius amicitiam excolebat aut alio uenerabatur affectu, quam admiratus Panormitanum olim archiepiscopum diligebat. 29.7 Electus autem non multum eiusmodi uersutiis et simulationibus operam dare decreuerat, ipsique regi maiori quadam fiducia loquebatur, indignum honestate sua iudicans eatenus illi blandiri, ut uel occultaret ueritatem, uel falsa pro ueris impudenter ingereret. 29.8 Eo tempore, post subactos hostes et pacem integre restitutam, cum rex nichil ultra sibi credere formidandum, repentinus eum casus edocuit ita fortunam plerumque mortales eludere, ut, ubi minus quis precauerit, citius dampnum aut periculum incurratur. 29.9 Pauci namque uiri, qui diuersis ex causis adhuc in carcere tenebantur, ne palatium quandoque nullum tirannidis pretenderet argumentum, cum iam de uenia desperantes uiuendi tedio uexarentur, fortunae se commissum iri decreuerant, ut, uel ea fauente ceptis, euaderent, uel aduersante, morti potius uellent occurrere, quam eiusmodi miseriis affigi, diutius perpetuis horrendorum carcerum pedoribus cruciandi. 29.10 Itaque, custodibus carcerum multis promissionum pactionibus precorruptis, nacti tempus congruum, quo post distractam curiam palatium inobseruatum remanserat, cum pauci quidem essent numero, sed uirtute prestantes, impetu facto, primum ad portam palatii descenderunt, eo consilio ducti, ut Ansaldo castellano, quem ibi sedere cognouerant, interfecto, facilius reliqua perpetrarent. 29.11 At ille, cum eos subito respexisset iam ei sublatis ensibus imminentes, nichil ex timore perturbato consilio, extra portam, quae semiaperta erat, tam prouide quam prompte desiliens, eamdem toto conamine post se retractam uenientibus illis opposuit, inter extrinsecam intrinsecamque portam loco tutissimo constitutus. 29.12 Illi uero spe frustrati, ad inferiorem ingressum palatii se transtulerunt, siue ut ad regem indeflexo gressu contenderent, siue ut ibidem in scolis regis filios inuenirent, quos eorum preceptor Galterius, Cephaludensis archidiaconus, in campanarium, primis rei motibus precognitis, asportarat. 29.13 Acciderat autem gayto Martino post primam ianuam in introitu sedenti uiros quosdam assistere; quorum unus irruentibus illis obuium se dedit, et primos ictus excipiens, eorum impetum retardauit, spemque sustulit. 29.14 Interim enim gaytus Martinus, foribus obseratis, intra palatium se recepit. 29.15 Ita, cum nichil eorum, quae sperauerant, effecissent, subita uirorum multitudine circumuenti, quae cum Odone magistro stabuli repente confluxerant, ad unum omnes interfecti sunt: cadauera eorum, proiecta canibus, prohibuit curia sepeliri. 29.16 Rex autem, ut eiusmodi casus discrimen in posterum amputaret, et, quod ei bis acciderat, non oporteret euenturum denuo formidari, omnes incarceratos in palatio censuit remouendos: quorum alios iussit ad castellum Maris transferri, alios per diuersa Siciliae castella distribui. 29.17 Robertus autem Calataboianensis, magister castelli Maris, ultimae crudelitatis homo, cum esset eunuchorum amicissimus et eorum omnino deuotus obsequiis, quoscumque Christianorum captos ad eum perduci contigerat, ingentibus cathenis oneratos, crebris torquebat uerberibus, et eos in noua quaedam detrudebat ergastula, quae, ut antecessorum uideretur tirannidem superasse, plena fetoris ac formidinis ipse construxerat. 29.18 Ciues etiam multis afficiebat iniuriis, quotiensque aduersus eorum aliquem priuatum habebat odium, aut eius domum, uineam, hortum, uel omnino talium quippiam affectabat, accusatum apud gaytum Petrum, iussumque capi, tam diu fame, siti penisque uariis affligebat, donec rem suam, ut euaderet, gratis dare uel minori quam ualeret distrahere cogeretur. 29.19 Volens autem plenius eunuchorum gratiam promereri, falso suggessit gayto Petro multos proditorum per Siciliam maximeque per Lombardorum oppida remansisse, qui et opibus affluerent et largissima predia possiderent; impetrauitque, ut eosdem liceret ei capere et, quantam posset, ab eis pecuniam extorquere. 29.20 Ea preditus potestate, multos uiros innoxios per diuersa loca Siciliae condempnauit, quibus hoc solum obfuit, quod, unde mitigari posset eunuchorum cupiditas inexpleta, penes ipsos contigit reperiri. 29.21 Sed et Bartholomeus Parisinus aliique iustitiarii, stratigoti, came- catapani, gayti Petri patrociniis innitentes, innumeris plebem rapirarii, nis et iniuriis atterebant, hoc in omnibus iudiciis precipuum attendentes, ut ab utralibet partium uel ab utraque, si fieri posset, pecuniam extorquerent. 29.22 Per totam autem Apuliam et Terram Laboris in eos plurimum, qui minus poterant, redemptionis exactio seuiebat, expediretque regno Siciliae hostilibus adhuc incursibus fatigari, ne domesticis populandum predonibus traderetur.

30.1 Cum ergo regnum ab extrinsecis tumultibus aliquandiu quieuisset, rex autem interim otio quietique uacaret, timens, ne queuis occasio uoluptuosum otium impediret, familiares suos premonuerat, ut nichil ei, quod mestitiam aut sollicitudinem posset ingerere, nuntiarent, ac se totum deinceps uoluptati deuouens, cepit animo latius euagari, cogitans ut, quia pater eius Fauariam, Minenium aliaque delectabilia loca fecerat, ipse quoque palatium nouum construeret, quod commodius ac diligentius compositum uideretur uniuersis patris operibus preminere. 30.2 Cuius parte maxima mira celeritate non sine magnis sumptibus expedita, antequam supremam operi manum imponerent, dissenteriam incurrens cepit diuturno morbo dissolui. 30.3 Ac duorum fere mensium spa- protracta ualetudine, denuo conualescens, cum iam eum medici cretio derent euasurum, repente, recidiuo morbo consumptus interiit. 30.4 Qui, cum adhuc in extremis ageret, magnatibus curiae conuocatis et archiepiscopis Salernitano Reginoque presentibus, ultimam uoluntatem suam exponens, Willelmum, maiorem filium, post se regnatum ire constituit; Henricum uero principatu Capuae, quem dudum ei concesserat, uoluit esse contentum; reginam autem precepit totius regni curam et administrationem, quae uulgo balium appellatur, tamdiu gerere, dum puer eius discretionis esset, quae negotiis prouide disponendis sufficere putaretur. 30.5 Electum quoque Syracusanum, gaytum Petrum, Matheum notarium, quos ipse sibi familiares elegerat, in eadem iussit familiaritate curiae permanere, ut eorum regina consilio, quae gerenda uiderentur, disponeret. 30.6 Nec multo post, ingruente mortis articulo, communi iam luce defungens, presentibus illis atque flentibus, regno uitaque se pariter abdicauit. 30.7 At illi metuentes, ne subito dispersus rumor in populo motus quoslibet incitaret, iusserunt eum interim in ipso palatio sepeliri, simulantes eum adhuc uiuere, donec, ad curiam proceribus euocatis, quae ad coronandum regem putabantur necessaria, prepararent. 30.8 Quod ubi paucis diebus peractum est, primum in palatio more lugubri funere conclamato, repente totius luctus subsecutus est ciuitatis. 30.9 Moxque proceres cum episcopis et magnatibus curiae de loco, ubi sepultum fuerat, in Capellam corpus regium transtulerunt. 30.10 Vniuersi quoque ciues nigris induti uestibus usque in diem tertium in eodem habitu permanserunt. 30.11 Per totum autem hoc triduum mulieres nobilesque matronae, maxime Saracenae, quibus ex morte regis dolor non fictus obuenerat, saccis opertae, passis crinibus et die noctuque turmatim incedentes, ancillarum preeunte multitudine, totam ciuitatem ululatu complebant ad pulsata tympana cantu flebili respondentes. 30.12 At ubi dies transierunt luctui publico deputati, Willelmus, qui iam fere quartum decimum annum etatis attigerat, sub ingenti plebis gaudio rex creatus, per urbem sollempniter equitauit. 30.13 Qui cum pulcherrimus esset, ea tamen die, nescio quo pacto, pulchrior apparens et augustiorem quamdam in uultu preferens uenustatem, adeo gratiam et fauorem omnium promeruit, ut etiam hi, qui patrem eius atrociter oderant neque putarentur fidem unquam eius heredibus seruaturi, dicerent humanitatis eum terminos transgressurum, qui aduersus puerum hunc aliquid impie moliretur. 30.14 Sufficere enim malorum auctorem sublatum esse de medio, nec innocenti debere puero patris tirannidem imputari. 30.15 Erat autem eius puer pulcritudinis, quae facilius quidem parem excludere uideretur, quam superiorem admittere. 30.16 Itaque regina, ut plebem ac proceres sibi filioque gratos efficeret, statuit eorum gratiam copia meritorum elicere, et fidem, si fieri posset, immensis saltem beneficiis extorquere. 30.17 Ac primum uniuersa recludi iussit ergastula plurimamque multitudinem uirorum, tam in Sicilia quam in adiacentibus insulis, liberauit. 30.18 Inde redemptionis onus importabile, quod totam Apuliam Terramque Laboris ultima iam desperatione concusserat, omnino censuit amouendum, scripsitque magistris camerariis, ut a nemine deinceps quicquam nomine redemptionis exigerent. 30.19 Familiares autem curiae non in eo gradu, quo fuerant, aut dignitatis equalitate uoluit permanere: nam, gayto Petro summa rerum omnium potestate concessa, super omnes eum eminentiori loco constituens, electum Siracusanum Matheumque notarium precepit, ut eius coadiutores, interesse quidem consiliis et familiares appellari, sed eius in omnibus imperio subseruire. 30.20 Idem autem Petrus, licet parum consulti pectoris et inconstantis esset animi, mansuetus tamen, benignus et affabilis erat et nullum de actibus suis malignandi preferens argumentum. 30.21 Largitatem quoque prae cunctis amplectens uirtutibus, dare quam accipere beatius estimabat, unde et milites eum plurimum diligebant et eius per omnia uoluntatem et imperia sequebantur. 30.22 Et nisi gentile uitium innatam uiri mansuetudinem prepediret, nec eum pateretur Christiani nominis odium penitus abiecisse, regnum Siciliae multa sub eo tranquillitate gauderet.

31.1 Erant eo tempore Panormi circa curiam commorantes archiepiscopi quidem Rumoaldus Salernitanus et Rogerius Reginus; episcopi uero Gentilis Agrigentinus et Tustanus Mazariensis. 31.2 Quorum Gentilis, Agrigentinus episcopus, ob timorem regis diu simulatae religionis umbram amplexus, sub eius obtentu popularis laudis gloriam uenabatur et diuturnis ieiuniis satagebat fauorem regium promereri. 31.3 Post obitum uero regis, sublato iam metu, cepit, uelud excusso freno, liberius euagari, et omissis ieiuniis, dissolutiorem uitam agere, conuocatisque militibus, crebra conuiuia splendidissime celebrare; interim inter epulas loqui plurimum et, quod ei familiare semper fuit, de rebus notissimis audacter mentiri, ut qui consuetudinem eius iam habebant expertam, ipsius impudentiam deriderent; qui uero minus eum nouerant, mirarentur apertissimam falsitatem episcopum tam impudenter astruere. 31.4 Tum genus suum operaque sua magnifice loquebatur, tum se spondebat, si familiaris esset curiae, malas omnes consuetudines abrasurum, neque sub se notariorum et hostiariorum ceterorumque officialium curiae rapinis et exactionibus locum fore, sed ad certum mensurae compendium omnia restringenda. 31.5 Electoque Siracusano maxime detrahens, multorum ei conflabat odium et apud plebem proceresque eius opinionem ledere conabatur, summa diligentia perquirens et excogitans, ut a curia posset occasione qualibet amoueri. 31.6 Oderat autem illum, eo quod solus uidebatur suum impedire desiderium, et rem sibi diu multumque desideratam preripere conabatur: ad optinendam enim Panormitanae sedem Ecclesiae totis ambo nisibus anelabant. 31.7 Hic igitur archiepiscopo Regino, uiro inexpletae cupiditatis et auaritiae qui, ut propriis sumptibus parceret, alienae mensae nidore facile trahebatur, crebris ac splendidis inescato conuiuiis, aduersus electum Siracusanum eius animum irritauit; eumque sibi socium adhibens, archiepiscopum Salernitanum eiusdem ueneno conspirationis infecit, dicens electi Siracusani superbiam iam ulterius sustineri non posse, satis eum superque de rapinis pauperum ingentem coaceruasse pecuniam et inferendo multis iniurias, nec ipsis quidem episcopis pepercisse. 31.8 Nunc elaborandum, ut a curia separatus tandem intelligat alicuius eos esse momenti quos, in familiaritate regia constitutus, erecto collo rigentique ceruice, grandia uerba trutinans, tamquam sibi subiectos despexerit nulloque dignos honore putauerit. 31.9 Matheoque notario non difficile persuasum est, ut eidem se societati coniungeret, quem aduersus electum inuidiae pridem stimulus incitarat. 31.10 Occulte tamen id se facturum promisit, ne crudelitas nimia uideretur in eum repente sine manifesta causa patenter irruere, cuius diu socius extitisset. 31.11 Timebat enim ne forte res aliorsum ac opinabantur uergeret, ideoque se non audebat hostem apertum ostendere. 31.12 Enimuero, preter eas, quae dictae sunt, priuatas singulorum inimicitias, alia quoque causa suberat, quae in odium electi satis eos efficaciter inducebat: aiebant enim Transalpinae gentis superbiam, quae hactenus, potestate predita curiae fretaque regum amicitia, Longobardos impune multis exacerbasset iniuriis, deinceps a curia penitus excludendam, si prius electum amoueri contigerit. 31.13 Eo namque semel expulso, nec eius gentis quempiam in curia remansurum, ipsumque regem, cum ad etatem discretam peruenerit, eos habiturum familiares, inter quos nutritus fuerit et quos eum usus longeuus consuetudoque docuerit, neque peregrinis et aduenis, quorum mores ut ignotos abhorreat, dignitates curiae collaturum. 31.14 Ceperunt itaque cum gayto Petro singulis diebus equitare, frequenter ei assistere et honorem ac reuerentiam, ultra quam episcopalis pateretur dignitas, exhibere. 31.15 Inde familiarius eum admonent, ut notos et amicos circa se semper habeat, nec ignotum quempiam ad se patiatur accedere: nam electum Siracusanum, cum in curia superiorem pati non possit, cum quibusdam aliis inisse consilium, ut ipsum interfici faciat; ideoque dandam operam, ut illius possint insidiae precaueri. 31.16 Ille, ut erat pronus, quicquid sibi suggestum foret, credere, collaudans eos rem ad amicorum transfert notitiam, quorum consilio statuit non solum a curia Siracusanum electum expellere, uerum etiam eligere uiros, qui eum in ipsius ingressu palatii gladiis exceptum confoderent; interimque regis militibus eorumque comestabulis denuntiari precepit, ut nullus eorum cum electo deinceps equitare uel ad curiam euntem sequi presumeret. 31.17 Electus, licet multorum relatu, quae facta fuerant, agnouisset, neque se tamen aduersus eorum consilium aliquatenus premuniuit, neque segnius ob hoc ad curiam singulis diebus ascendit, ut, quicumque periculum rei cognouerant, securitatem illius et fiduciam mirarentur. 31.18 Cumque sepe palatium ingressus propositas insidias offendisset, eo uiso, gaytus Petrus, ut erat natura mitissimus, ad eius salutationem statim mutabat consilium, et a perpetrando scelere milites auertebat; illoque recedente, crebris episcoporum suggestionibus denuo stimulatus, spondebat se proculdubio, quod suaderent, facturum: ubi ad rem uentum erat, rursus a proposito decidebat. 31.19 Videntes autem episcopi Matheusque notarius rem inutiliter diu protrahi, persuaserunt ei, ut, quia uellet pius in impium esse, bonumque pro malo reddere decreuisset, saltem illum a curiae familiaritate semotum, ad episcopatum suum transmitteret, eiusque loco Salernitanum archiepiscopum subrogaret. 31.20 Quod ille se facturum promisit, parumque diligenter rem exequens, eorum animos expectatione longa speque dubia suspendebat, ceterique iam dilationis tedio fatigati, ab eo, quod inceperant, facile destitissent, nisi quod archiepiscopus Reginus continuis eos persuasionum stimulis incitabat. 31.21 Summo namque mane domos illorum incipiens circuire, ad perficiendum susceptum negotium singulos incitabat, et ne deficiendo tepescerent, hortabatur increpansque desidiam illorum et inhertes eos appellans, eiusmodi exhortationibus totum diei spatium consumebat et diffidentes animos in spem iterum erigebat. 31.22 Adhuc enim ob sanctitatis opinionem omnes eum uenerabantur et eius libenter admittebant consilium, nondum ipsius ypocrisi denudata. 31.23 Erat autem etate iam uergens in senium, statura procerus, ultima consumptus et extenuatus macie; uocem adeo debilem habens, ut quasi sibilus audiretur; faciem uero totumque corpus nigredini mixtus pallor infecerat, ut sepultis quam uiuentibus uideretur affinior, habitumque mentis color extrinsecus indicaret. 31.24 Laborem nullum difficilem estimabat, unde lucri quippiam speraretur; famis ac sitis ultra morem humanum patiens, ut sumptibus parceret; domi nunquam inter epulas letus, in alieno nunquam tristis conuiuio; totos sepissime dies ieiunus pertransiens, expectabat, ut eum aliquis inuitaret: frequenter enim consueuerat eum uocare episcopus Agrigentinus aliique, qui consuetudinem eius cognouerant. 31.25 Huius indesinenter monitis Salernitanus archiepiscopus eiusque socii, uelud quibusdam stimulis incitati, multas aduersus electum Siracusanum machinationum adinuentiones et uersutias consumebant. 31.26 Regina uero nichilominus eisdem consentiebat consiliis, nec illius ipsi persecutio displicebat, eo quod, adhuc uiuente marito suo, cum pro quibusdam negotiis suis aliquotiens electo preces porrigeret, ille, ut in prosperis semper elatus, contemptorem induebat animum, superbe nuntiis mordaciterque respondens, nunquam eius petitiones efficaciter admittebat. 31.27 Sed et Iohannes Neapolitanus, Ecclesiae Romanae cardinal, qui forte tunc aderat, uidens eo scismate curiam laborare, partes suas interponere studuit, et gayto Petro consentiens, electum a curia nitebatur expellere. 31.28 Quod eo consilio facere putabatur, quia gayto Petro deincepsque per eum reginae persuaderi posse credebat, ut Panormitanam Ecclesiam ei regendam committerent, ipsosque sperabat dissensionis actores ob inuidiam electi facile consensuros.

32.1 Dum ita Siracusanus electus graui persecutionis turbine quateretur, nuntiatum est Panormi Gilebertum, comitem Grauinensem, reginae consanguineum, post auditam regis mortem, ad curiam uenientem, Farum transiisse. 32.2 Quo permoti rumore, persecutores electi paulisper ab inceptis machinis quieuerunt, ad aliam necessario deliberationem traducti: constabat enim ob hoc uenire comitem, ut totius regni magister capitaneus constitutus, negotia curiae post reginam principe loco disponeret. 32.3 Sed neque reginae sic ferebat animus, ut gaytum Petrum, quem plurimum diligebat, secundo post aliquem loco poneret, nec ea comes uenerat premunitus manu militum, ut, ipsa nolente, ceteros posset a curia familiares excludere. 32.4 Electus ergo, missis ad eum occulte nuntiis, persecutionem suam, et quas passus esset iniurias, illi aperuit monuitque, ut circumspecte se habens, Siculorum precaueret fallacias, sciturus a gayto Petro ceterisque sociis eius proculdubio sibi paratum iri insidias. 32.5 Ad haec electo comes rescripsit, ut securus de cetero permaneret: nam se diligenter super his omnibus seipsius consilio prouisurum. 32.6 Cum autem Panormum uenisset, ceperunt ad eum gayti Petri fautores crebrius conuenire, studium eius et prudentiam laudare, quod, audita regis morte, sine dilatione reginam consolatum uenerit, dein assentantes illi blandiri, et se suaque uoluntati eius exponere. 32.7 Inter- ei latenter apud reginam, tum per se ipsos, tum etiam interposita carim dinalis auctoritate, detrahere. 32.8 Nam et ipsa postmodum prodente, cognitum est Iohannem Neapolitanum ei suggessisse et paratum fuisse iurare, quod comes illi balium et omnem imperandi facultatem auferre sibique transumere conaretur. 32.9 Comes, ubi certius expectationem suam animaduertit eludi neque bonum erga se reginam animum gerere, statuit asperioribus cum ea uerbis agere, eamque, presente gayto Petro, secretius alloquens, cum de rebus illam plurimis conuenisset, subiecit rem omnibus dignam uideri miraculo, quod non aliter curiam ordinaret, cum in eo statu non posset diutius permanere. 32.10 Iam enim uniuersos proceres indignari, quod, omissis comitibus aliisque uiris prudentibus, quorum oportebat consilio curiam regi, toti regno seruum effeminatum prefecerit! 32.11 Nec enim regem sanum habuisse consilium aut eius debere super hoc iussionem impleri, qui uiros contemptibiles, immo deuiratos homines, ad regimen regni putauerit posse sufficere. 32.12 Sed et hoc insanius esse, quod aduersus electum Siracusanum, prudentem uirum regnoque necessarium, ob quem solum inconsulta regis decreta uidebantur aliquatenus excusari, nescio qui conspiratores eam commouerint et ipsum a curia censeant amouendum. 32.13 At illa respondit regis ulti- uoluntatem quam maxime deceat obseruari, sua nunquam infirmam matum iri opera; quod, si gaytus Petrus ad amministrationem regni parum sufficiens putabatur, ipse cum eo familiaris in curia remaneret, ut auctoritate et prudentia sua, quod deerat, curiae suppleretur. 32.14 Tunc indignatus comes: «Bene», inquid, «honorem michi debitum ut consanguineo detulisti, preclarae michi locum reseruans dignitatis, quae seruo tuo parem me facere disponebas! 32.15 At ego mores ingeniumque tuum cognoui, neque me latet consilium tuum: scio te quidem facturam, ut ab amministratione regni turpiter expellaris: iam enim per totam Apuliam opera tua fama dispersit; iam hic etiam, quod plenius ibi dicta corroboret, intellexi!». 32.16 His aliisque non mitioribus eam uerbis aggressus, deincepsque paulatim in apertam uerborum contumeliam prorumpens, tandem ad lacrimas coactam nichilo tamen segnius eius proposito reluctantem deseruit, iratusque domum reuersus est. 32.17 At gaytus Petrus, cum aperte comitis animum ex ipsius dictis, ut presens aderat, cognouisset, arbitratus ei uiribus resistendum, cepit animos militum beneficiis sibi largisque donis allicere. 32.18 Erant tunc consiliorum eius participes duo uiri nobiles, in quibus maxime confidebat: Hugo, filius Atonis, uir tam prudens quam armis strenuus, quem militibus suis ipse prefecerat; et Richardus de Mandra, magister comestabulus, qui cum Roberto, comite Lorotelli, rebus diu bellicis insudauerat, audaciae plurimum habens, prudentiae parum. 32.19 Proceres ergo ceterique uiri nobiles, quicumque predia uel feudorum quippiam possidebant, comitem malebant preesse curiae capitaneumque constitui; milites uero stipendiarii cum comestabulo suo, preter paucos Transmontanos, gayti Petri munera sequebantur. 32.20 Qui, cum Ricardi comestabuli fidem multis sibi non ambigeret beneficiis obligatam, eo tendebat, ut eumdem factum comitem quasi propugnaculum quoddam aduersus comitem Grauinensem erigeret, ut uelud ex equo deinceps comes comiti plena posset auctoritate resistere: quod non difficile, porrectis super hoc reginae precibus, impetrauit. 32.21 Hic itaque, non sine multorum indignatione comes creatus, tubis tympanis cymbalisque de more sollempniter preeuntibus, Bouianum, Venafrum integreque uniuersa oppida, quae ad comitatum Molisii pertinebant, optinuit.

33.1 Cepit interea gaytus Petrus frequenter cum ingenti multitudine militum hostiariis sagittariisque precedentibus equitare; uniuersis ad se confluentibus multa largiri, et sibi, quos poterat, sacramentis astringere. 33.2 Comes autem Grauinensis haec omnia uelud negligere dissimulando paucorum comitatu contentus esse, eoque ipso gayto Petro suspectior fieri. 33.3 Coniectabat enim notae uirum industriae callidum dissimulare propositum et occulte cum electo Siracusano magnum aliquid machinari. 33.4 Ex ea demum suspicione timorem concipiens, comitis consilium per amicos diligentius inquirebat. 33.5 Cumque multi nichil esse timendum assererent, et addita spe, niterentur labantem eius animum roborare, plures ad eum secretius accedentes, parari sibi latenter insidias astruebant. 33.6 Ita uariis dissonisque concussum rumoribus eo desperationis impulerant, ut non aliter se quam nocturna fuga speraret manus comitis euasurum. 33.7 Itaque, sagitteam quanta potuit celeritate faciens preparari, nautis armis ceterisque rebus necessariis eam premuniit. 33.8 Cumque thesauros suos fecisset illuc sub noctis silentio comportari, sequenti die post occasum solis, fingens se nouum adire uelle palatium, quod in ea parte ciuitatis, quae uocatur Kemonia, nuper construxerat, cum paucis eunuchis, quos secum decreuerat adducendos, ad mare perrexit; ibique, dimissis equis, nauem conscendens ad Masmundorum regem in Affricam transfretauit. 33.9 Quod cum summo mane fama per populum dispersisset, eorum, qui partes eius secuti fuerant, animos inopinatae rei perturbauit euentus. 33.10 Gilebertum uero comitem eiusque fautores in amplioris spei fiduciam extulit, arbitrantes propositum suum nullo posse deinceps obstaculo prepediri. 33.11 Dicebant autem plerique, et haec erat plebis opinio, quod gaytus Petrus preter immensi ponderis aurum, de quo dubium non erat, plurima quoque secum abstulerat regiae dignitatis insignia; quod tamen regina constanter denegans, asserebat nichil eum penitus de thesauris regiis attigisse. 33.12 Cum ergo post haec ad palatium episcopi, comites et familiares curiae conuenissent, diuque super eo, quod acciderat, inuicem disceptantes causam modumque rei disquirerent, subintulit comes Grauinensis haec et deteriora se priusquam acciderent timuisse: nam insanum fuisse consilium seruum Saracenum, qui stolium quoque dudum prodiderat, in tantam attollere potestatem. 33.13 Illud quidem maiori dignum miraculo, quod non latenter introductis Masmundis in palatium, regem ipsum cum omnibus thesauris fecerit asportari; quod profecto decreuerat se facturum, si quidem ipsi liceret ea, quam usurpauerat, uti diutius potestate. 33.14 Haec et his similia comitis dicta moleste ferens Ricardus, comes Molisii, respondit gaytum Petrum seruum quidem -ut aiebat- fuisse, sed in testamento regis solempniter manumissum, eamque libertatis dationem noui quoque regis et reginae priuilegio roboratam. 33.15 Quod si uel ipse uel alius quilibet in eam prorumpere uelit audaciam, ut eumdem gaytum Petrum proditionis arguat, paratum se defensionem eius suscipere, et singularis pugnae iudicio fidem absentis adstruere. 33.16 Qui cum instans periculum et paratas insidias aliter euitare non posset, nichil mirandum, si timore mortis aufugiens, quocumque pacto uitae consuluit; in eum culpam refundi debere, qui minis eum et terroribus adactum fugere compulisset. 33.17 His itaque uelud quibusdam litigandi iactis seminibus, alterna responsione comitum eousque res processit, ut Ricardus, Molisii comes, eo quo loquebatur impetu, comitem Grauinensem timidum appellaret indignumque, cui regis committeretur exercitus, et nisi, qui aderant, sese medios iniecissent, inter eos orta discordia non sine partis alterius graui dispendio sopiretur. 33.18 Tunc iussu reginae precibusque magnatum curiae, remissis hinc inde uerborum iniuriis, ad concordiam sunt reducti; quae tamen inter eos deinceps perfecte nunquam potuit solidari. 33.19 Interea regina, persuasionibus Ricardi comitis et aliorum, qui gayto Petro fauerant, acquiescens, occasionem sibi desiderabat congruam exhiberi, ut Gilebertum comitem a curia remoueret, ita tamen, ne quid eius odio facere uideretur. 33.20 At Matheus notarius, qui ceteris omnibus astutia preminebat, ad Maionis artes confugiens, famam excitat aliquanto iam tempore quiescentem; rumores dispergit in populo; litteras falsas conscribit imperatoris Alemannorum aduentum certissime continentes, easque, uelud a remotis regni partibus regi transmissas, coram omnibus euoluit ac recitat: hoc enim ad eius officium pertinebat. 33.21 Hinc oportune regina quesitam occasionem eliciens, comiti Grauinensi precipit multumque blandiens exhortatur, ut, quia non negligenda necessitatis ingruat difficultas, cui potissimum ipse uideatur sufficere, maturet in Apuliam proficisci; aduersus imperatorem exercitum preparet; ciuitates, ne dubia fide uacillent, admoneat castellaque faciat premuniri. 33.22 At ille, tametsi non ambigeret hos aduersum se machinationum riuulos de Maionicis fontibus emanasse, uidens tamen se contra reginae uoluntatem nichil in curia profecturum, operae pretium ratus est eorum non aduersari consiliis, ne, si quod occulte se facturos sperauerant, uiderent secus accidere, posthabitis simulandi fallendique consiliis, aperte iam eum, licet reluctantem, utpote fortiores, expellerent. 33.23 Igitur Apuliae Terraequae Laboris capitaneus constitutus cum filio suo Bertranno, cui nuper Andriae comitatus datus fuerat, Farum transiit et in Apuliam reuersus est. 33.24 Eius autem loco regina Richardum Mandrensem, Molisii comitem, eo quod gaytum Petrum fidelissime dilexisset, curiae familiarem constituit et maiorem ei quam ceteris familiaribus contulit potestatem. 33.25 Qui, cum ob familiaritatem curiae tum ob precipitem eius audaciam, tum etiam quia militibus adhuc uelud comestabulus preerat, ab omnibus maxime timebatur. 33.26 Interea litem aduersus electum Siracusanum, quae timore comitis aliquanto tempore sopita fuerat, episcopi rursus instaurant, reginae suggerentes illius opera factum, ut gaytus Petrus aufugeret. 33.27 Nam Gilebertum comitem, eiusdem litteris ad curiam euocatum et in uia clandestinis nuntiis, quid agere deberet, edoctum, satis eum impune reginam totamque curiam offendisse, perturbasse magnisque obiectasse periculis; neque mirum, cum ipsa facinorum impunitas audendi, quicquid libitum fuerit, prestet illi fiduciam. 33.28 Quod, si solum ipsa consenserit, facile se facturos, ut litteris pontificis Romani citatum, oporteat eum Romam proficisci, nec in eam super hoc possit culpae quippiam retorqueri, cum nec eius factum uideatur consilio; post consecrationem uero suam, uelud iam curiae familiaritate priuatum, ad episcopatum suum recto tramite reuersurum. 33.29 Assentiente regina idque sibi gratum fore modis omnibus attestante, die constituto Iohannes Neapolitanus, harum machinationum princeps, uocatur ad curiam, paucisque de negotiis Ecclesiae Romanae, pro quibus uenerat, uerbis prehabitis, papae litteras demum ostendit precipientis, ut omnes electi Siciliae, quorum ad Romanum pontificem spectat consecratio, Romam pergerent consecrandi. 33.30 His in presentia regis ac reginae totiusque curiae perlectis, adiecit sibi papam precepisse, ut, quod litteris deerat, ipse suppleret, et prefatis electis ex parte sua certum, quo consecrari deberent, terminum prefiniret. 33.31 Ad haec electus respondit paratum se mandatum papae libenter, quam primum potuerit, adimplere; sed neque terminum, quem cardinal ipse prefixerit, recepturum, nec omnino, si quid preter litterarum tenorem superaddere uelit, facturum. 33.32 His aliquanta disputatione protractis, cum electus prudenter ad singula respondendo spem cardinalis aliquatenus elusisset, magna diei parte consumpta, simul e palatio descenderunt.

34.1 His diebus Willelmum regem, quem uiuentem uelud atrocissimum tirannum oderant, plurimi mortuum defleuere, uidentes priuatis inimicitiis regni posthaberi negotia, thesauros multis artibus inaniri, et contra dignitatem curiae regnique priuilegia plurima perpetrari. 34.2 Electus quoque, cum aliquando, multis presentibus, uellet eiusdem regis mortem dampnosam innuere, Catonis dicta presenti tempori coaptabat, qui, Pompei morte cognita, 34.3 «Ciuis obit», inquid, «multum maioribus impar Nosse modum iuris, sed in hoc tamen utilis euo». 34.4 Nec illud reticendum arbitror, quod cum ad cardinalem magnates curiae die quadam ceterique proceres et episcopi conuenissent, aderat inter eos notae loquacitatis et urbanae quidam insaniae, qui ob stultitiam suam libere quidem et nimis quandoque mordaciter in ipsos etiam familiares inuehi consueuerat, et assidue curiam sequebatur. 34.5 Hic, cum uniuersos solitis uerborum contumeliis afficiens ad risum singulos permouisset, tandem, omissis ceteris, Iohannem Neapolitanum intuitus: «Quot», inquid, «o cardinal, uidetur tibi miliariis Panormum ab urbe Romana distare?». 34.6 Cumque responsum esset quindecim dierum itinere: «At ego», inquid, «te uidens totiens tamque secure tanti difficultatem itineris quasi negligendo discurrere, non ampliori spatio nos ab Romanis abesse quam uiginti miliariis arbitrabar. 34.7 Nunc autem intelligo, qua spe lucri ductus pericula tanta contempnis, sentiens in manus stultorum thesauros palatii deuenisse! 34.8 Quod si Willelmus senior uiueret, neque Romam redires ita suffarcinatus auro Siciliae, neque Panormum totiens recurreres, ut contentiones et rixas in curia suscitares». 34.9 Hoc illius dictum cum astantibus placuisset, subito dispersum in populo, multam aduersus cardinalem plebis inuidiam excitauit, uersumque est in prouerbium: "Iohannem Neapolitanum ab urbe Romana usque Panormum uiginti miliaria computare". 34.10 Ille tamen, nichilo segnius electum Siracusanum contemptus arguens, propinquum ei consecrationis terminum assignabat, ut maturius iter arripere cogeretur. 34.11 Electus autem, uidens illum in proposito pertinacem, timensque ne, si contra cardinalem, aduersante regina, quae iura regni tueri debuerat, aperte libereque uelit contendere, Romani pontificis offensam incurrat, ad aliud se transfert consilium, et Ricardi comitis, qui plurimum apud reginam poterat, multa persuasionum instantia largisque muneribus gratiam sibi conciliat, et cum eo firmat amicitiam, ceterorum deinceps odia paruipendens. 34.12 Cum ergo rursus omnes ad curiam conuenissent, ceperunt fictis rogare precibus cardinalem, ut maiores electo daret indutias. 34.13 Qui cum id se facturum negaret, responderunt: eius oportere fieri uoluntatem, nec electum debere uel posse Romanae curiae iussionibus obuiare. 34.14 Tunc Ricardus comes ex abrupto, ut erat impetuosus, in uerba prorumpens: «Miror», inquid, «uos, utilitate regni posthabita, in eo fixos consilio, ut electum Siracusanum, uirum prudentem et curiae necessarium, uelitis expellere; cui rex et dum uiueret prae ceteris familiaribus honorem exhibuit, et in extremis agens, filios suos specialiter et attentissime commendauit. 34.15 Ego certe neque consilium istud approbo neque, salua fidelitate regis, id fieri posse perspicio; sed neque regina pati debet, ut idem uel consecrationis causa uel occasione qualibet a curia separetur!». 34.16 Ad haec uerba comitis, mirantibus aliis atque tacentibus, cum eum cardinal post consecrationem suam statim diceret reuersurum, regina, mutato consilio, respondit: electi presentiam curiae necessariam esse, nec eum ad presens posse quopiam proficisci; alias iturum, cum temporis oportunitas pateretur. 34.17 Sic hostium machinis dissolutis et consiliis redactis in nichilum, electus in curiae familiaritate permansit. 34.18 Per idem tempus Ricardus de Sagio Panormum ueniens, uxorem suam, sororem Bartholomei Parisini, secum adduxerat, ut, ea dimissa, neptem archiepiscopi Capuani, nobilissimam meretricem, cuius amore dudum captus fuerat, matrimonio sibi coniungeret. 34.19 Hic cum Apuliae diu capitaneus et magister comestabulus extitisset, totiens aliis rebellantibus, fidem inconcussam retinens, nunquam ab rege defecit; quem regina benigne suscipiens, dedit ei comitatum Ricardi de Aquila, Fundani comitis, qui sine spe reditus in Romanorum finibus exulabat. 34.20 De soluendo quoque matrimonio precepit curiae familiaribus, ut, conuocatis episcopis aliisque personis ecclesiasticis, et auditis utriusque partis allegationibus, quod inde dictaret equitas, expedirent. 34.21 At illi rogauerunt cardinales, ut eiusdem interessent examinationi negotii, eo quod ipsi promptiorem harum rerum haberent notitiam, cum Romana curia frequenter super huiusmodi causis cognosceret. 34.22 Iohannes ergo Neapolitanus eorum facile petitioni consensit; episcopus autem Hostiensis, uir honestatis non dubiae, cum socium suum uidisset muneribus et gratia precorruptum, eoque ipso recte iudicandi libertatem sublatam, nullis precibus adduci potuit, ut eorum uellet iudiciis interesse. 34.23 Causa uero, propter quam predictus Ricardus putabat oportere dissolui coniugium, haec erat: quod se, dudum ante contractum matrimonium, cum quadam uxoris suae consobrina rem habuisse dicebat; cuius rei testes processerant duo milites hoc se uidisse certissime protestantes. 34.24 Quod cum aduersa pars denegaret, essentque qui falsum eos perhibere testimonium se probaturos assererent, non quia causam huiusmodi crederent, etsi constaret, ad soluendum matrimonium posse sufficere, sed ut obiecti consanguineae suae criminis iniuriam propulsarent; cardinal rem breuiter satagens definire, predictos testes iurare precepit. 34.25 Inde, soluto matrimonio, et ab utraque parte de non coeundo deinceps prestito sacramento, Ricardo potestatem dedit ad secundas nuptias licite transeundi, illam autem iussit sine spe coniugii permanere. 34.26 In quo, licet eum ecclesiastici uiri, qui aderant, Ricardi de Sagio et amicorum eius gratiam secutum fuisse non ambigerent, illud tamen propensius mirabantur quod, uiro, qui deliquerat, absoluto, mulieri, quae nihil admiserat, perpetuam continentiam indixisset. 34.27 Cumque latenter eius impudentiam arguentes, temptandi gratia quererent ab eodem, utrum in causis paribus idem ius consequenter admitterent, respondit sibi licere, quod eis non liceret, neque nunc id se fecisse, ut ad consequentiam traheretur.

35.1 Tunc etiam Panormi morabatur quidam reginae frater qui, morte regis audita, nuper in Siciliam ex Hyspania transfretarat, multosque milites Hispanos spe lucri secum adduxerat. 35.2 Quem, ut eorum plerique, qui cum ipso uenerant, asserebant, rex Nauarrorum nunquam filium suum uel esse credidit uel dici uoluit, indignum existimans eum, quem mater multorum patens libidini uulgo concepisset, regis filium appellari. 35.3 Hunc ergo regina, cum antea Rodericus diceretur, idque Siculi nomen abhorrentes uelud ignotum et barbarum irriderent, Henricum appellari precepit, et ei Montis Caueosi comitatum integre dedit oppidaque Siciliae, quae cum eodem comitatu Gaufridus comes olim tenuerat. 35.4 Idem autem Henricus statura paruus, barbam habens rarissimam, sub pallida nigredine cutem, fedatus, indiscretus, elinguis, preter alearum ac tessarae ludum nullius sibi rei peritiam uindicabat nichilque aliud affectabat, nisi ut haberet, qui secum luderet et pecuniam, quam prodigus indiscrete ac temere posset effundere. 35.5 Hic aliquandiu Panormi commoratus, cum immoderatis sumptibus immensam pecuniam a regina sibi traditam facile consumpsisset, in Apuliam transire disposuit, ueniensque Messanam, multos ibi uiros, quales affectabat, inuenit. 35.6 Haec enim ciuitas ex conuenis, piratis, predonibus adunata, omne fere genus hominum intra menia sua conclusit, nullius expers sceleris, nullum abhorrens flagitium, nichil eorum, quae possit, putans illicitum. 35.7 Itaque latrones, piratae, scurrae, assentatores ceterisque flagitiis irretiti confluebant ad eum, et diem conuiuiis extrahentes, totis noctibus tessararum iactibus insistebant. 35.8 Quod ubi reginae cognitum est, durius eius temeritatem redarguens scripsit ei, ut Farum sine dilatione transiret; qui, suadentibus sociis, uix inde tandem auulsus in Apuliam iter instituit.

36.1 Emenso itaque post mortem regis annuo fere spatio, cum paulatim decidens procella curiae recedisset, proceres regni multis euicti reginae beneficiis interim quiescebant. 36.2 Vt enim incarceratorum multitudinem liberatam, seruos libertate donatos, ciuibus immunitates concessas, consuetudines, quae perniciose uidebantur explosas, ut uillas oppidaque multis nobilibus uiris donata preteream, octo comites eodem anno creauerat: Ricardum Mandrensem, Bertrannum, comitis Grauinensis filium, Richardum de Sagio, Rogerium Ricardi filium, Iocelinum, Symonem Sangrensem, Willelmum, Siluestri comitis filium, Hugonem de Rupeforti, consanguineum suum, hominem omnis uirtutis expertem, qui de Francia nuper aduenerat; Rogerium quoque, comitem Acerranum, et Rogerium, Auellini comitem, ab exilio reuocatos, pristinae restituerat dignitati. 36.3 His ergo multisque preterea beneficiis reginae liberalitatem experti, temptabant ab innata rebellandi consuetudine feroces animos cohibere. 36.4 Curiae uero status hic erat. 36.5 Ricardus, Molisii comes, ceteris familiaribus potestatis eminentia prelatus, apud reginam postulata facilius impetrabat. 36.6 Electus uero Siracusanus et Matheus notarius cancellarii gerebant officium. 36.7 Gaytus quoque Ricardus magister camerarius palatii et gaytus Martinus, qui duanae preerat, consiliis nichilominus intererant et cum predictis familiaribus negotia regni tractabant. 36.8 Porro Matheus notarius, cum sciret admiratum se non posse fieri ob multam eius nominis inuidiam, cancellariatum totis nisibus appetebat; electus autem in proximo se confidebat Ecclesiae Panormitanae regimen adepturum. 36.9 Sed regina longe diuersum fouebat propositum et eamdem dignitatem alii reseruabat: scripserat enim auunculo suo, Rothomagensi archiepiscopo, ut aliquem de consanguineis suis, uel Robertum de Nouo Burgo si fieri posset, uel Stephanum, comitis Perticensis filium, sibi transmitteret. 36.10 Quorum, quia sperabat alterum sine dilatione uenturum, interim tam electi Siracusani quam Agrigentini episcopi spem et desiderium eludebat; nec eam diu sua fefellit opinio. 36.11 Paucis enim interiectis diebus, fama precurrente, compertum est Stephanum, comitis Perticensis filium, in Siciliam uenientem ad comitem Grauinensem, fratris sui filium, diuertisse. 36.12 Quem ipse comes multis honoratum muneribus et de statu curiae diligenter instructum, ad saluberrima Siciliae loca transmisit, timens eum, cum iam estas ingrueret, ob intemperiem aeris in Apulia diutius detinere, simulque sciens reginam illius aduentum summo desiderio prestolari. 36.13 Cum igitur, transito Faro, Panormum accessisset, curiae familiares episcopique ac milites cum comestabulis illi obuiam exeuntes, ad palatium eum, ut iussi fuerant, perduxerunt. 36.14 Quem regina multo cum honore suscepit, et astantibus cunctis: «Ecce», inquid, «completum uideo, quod plenis semper uotis expetii. 36.15 Nec enim aliter quam fratres proprios diligere quidem et honorare debeo filios comitis Perticensis per quem, ut uerum fatear, pater meus regnum optinuit. 36.16 Nam idem comes patri meo terram amplissimam cum nepte sua, matre mea, dotem dedit, quam in Hyspania multis periculis ac diuturnis laboribus expugnatam, Saracenis abstulerat. 36.17 Nec ergo mirari debetis, si filium eius, matris meae consobrinum, loco michi fratris habendum censeam, et de remotissimis partibus ad me uenientem gratanter excipiam; quem quidem uolo iubeoque, ut, qui me filiumque meum diligere se fatentur, propensius diligant et honorent, ut eorum gratia erga nos ex hoc ipso fidei dilectionisque quantitatem emetiar». 36.18 Tunc omnes id se libenter facturos promptissime responderunt, licet inter eos essent nonnulli, quibus illius aduentus maxime displiceret. 36.19 Interea regina uoluntatem eius diligenter inquirens, cum intellexisset eum nolle diutius in Sicilia commorari, summa ope niti cepit, ut hoc eius propositum immutaret et gloriam ei diuitiasque, quas habiturus erat, si remaneret, ostentans; simulque Transmontanorum inopiam ei frequenter obiciens, socios quoque ipsius, propositis ingentibus premiis, hortabatur, ut cum eo se promitterent remansuros, intelligens non posse mentem illius aliter ad id, quod postulabat, inflecti. 36.20 Quod ubi plurima precum instantia multisque promissionibus uix tandem optinuit, constituto die cunctis, qui tunc aderant, episcopis proceribusque conuocatis ad curiam, cancellarium eum instituit, iussitque, ut uniuersa curiae negotia deinceps ad eum principaliter referrentur. 36.21 Nec multo post cum eum archiepiscopus Salernitanus subdiaconum ordinasset, missi sunt, qui canonicis Panormitanis dicerent regem ac reginam, precibus eorum, quas sepe porrexerant, exauditis, liberam eis concedere potestatem, ut Ecclesiae suae pastorem eligerent, et ad palatium uenientes, quem sibi putarent ydoneum, iuxta consuetudinem in curia nominarent. 36.22 At illi, nulla super hoc inter eos, quod raro contingit, oborta controuersia, concordes atque unanimes cancellarium elegerunt, gaudente populo, et quod actum fuerat approbante Willelmo Papiensi, Romanae Ecclesiae cardinali, qui Panormum nuper uenerat in Gallias transiturus.

37.1 Itaque duas regni maximas dignitates adeptus, totius curiae post reginam onus et honorem suscepit. 37.2 Domui uero suae prefecit Odonem Quarrellum, Carnotensem canonicum, qui remanendi consilium ei dederat, et cum eo duobus annis se spoponderat remansurum, donec amicos in Sicilia probatae fidei repperisset, aut aliquos de propinquis et amicis suis, quibus eque consilia sua crederet, ad eum de Francia uenire contingeret. 37.3 Nam eumdem Odonem plurimum diligens consilium illius, ultra quam expediret ei, in maximis quoque negotiis admittebat. 37.4 Quem cum neque litterarum exornaret scientia, neque prudentiae secularis utilitas commendaret, tantae nichilominus cupiditatis erat, ut nec in extorquenda pecunia modum attenderet, et in conciliandis amicitiis, uirtutis fideique ratione posthabita, solam quantitatem munerum sequeretur. 37.5 Cum autem uillarum reddituum atque prediorum ad cancellariatus iura pertinentium multa Siracusanus diu tenuisset electus, a rege sibi dudum ad tempus concessa, eo quod circa curiam moraretur, cancellarius, uolens beneficiis eius animum mitigare, quem alia quoque de causa satis commotum esse cognouerat, duas ei uillas optimas, quae Siculi casalia uocant, eorum uice quae tenuerat, dari fecit, eo tenore, ut illarum altera, quamdiu moraretur in curia, non careret, et alteram uero eius successores in perpetuum possiderent. 37.6 Sed quanta celeritate curauerat electi spem ac petitionem, collato beneficio, preuenire, tam mature compensationis improbae uicem electus ei studuit redibere. 37.7 Quidam enim uiri de remotis partibus ad curiam uenientes, his quae postulauerant impetratis, cum pro litteris suis Petro notario, consanguineo Mathei notarii, quod eis iustum uidebatur, offerrent, ille uero multa maiora petens, oblata sibi respueret, rem ad cancellarii notitiam pertulerunt. 37.8 Qui precepit uni ex astantibus notariis, ut alias litteras super eodem negotio scriberet ipsaque die predictos uiros absolueret. 37.9 Petrus autem notarius uidens eos, qui prius importune instare consueuerant, ad se iam non reuerti, persensit illos litteras suas ab alio notario recepisse, assumptisque quot uisum est sociis, uiam, qua transituri erant, obseruans, cum in eius insidias incidissent, litteras regias illis ablatas, rupto sigillo, frustatim discerpsit, ipsosque contumeliis et uerberibus affecit. 37.10 Quod ubi cancellario cognitum est, precepit eosdem sibi uiros in curia presentari, uocatoque Petro notario, cum factum negare non posset, iussit eum carceri mancipari. 37.11 Tunc electus Siracusanus nimis mordaciter respondit contra ius et rationem eum sententiam eiusmodi protulisse, et in Francia forsitan ita solere discerni, sed in Sicilia nequaquam hoc iudicium optinere; non leuis auctoritatis esse notarios curiae, nec eos oportere tam facile condempnari. 37.12 Ea res non parum cancellarii permouit animum, cum eum, cui preter opinionem omnium duo casalia nudius tertius dari gratis fecerat, tanta nunc in se uideret asperitate uerborum insurgere, neque sibi saltem in curia deferre, ut eum super hoc secretius aut moderatius conueniret. 37.13 Nichil tamen ei respondit, sed iniuriam suam patienter dissimulans, Ansaldum, palatii castellanum, accersiit, iussitque notarium Petrum in carcerem sine dilatione retrudi, donec examinaretur attentius cuiusmodi penae subiacere deberet, quem et contra regni pacem egisse et regiae maiestati specialiter iniuriam constaret ac dedecus intulisse. 37.14 Post paucos uero dies, rogatus a familiaribus curiae, liberum eum abire dimisit, prohibens tamen, ne deinceps notarii fungeretur officio. 37.15 Hac igitur occasione, primo notariorum enormem studuit rapacitatem ad mensuram redigere, certumque modum, quid a singulis deberent accipere, pro negotiorum diuersitate constituit. 37.16 Sed et stratigo nichilominus eorumque, qui prouinciis uel singulis oppidis preetorum rant, perniciosam licentiam refrenauit, quia plebem impune multis dampnis et iniuriis atterebant. 37.17 Iusticiae uero rigorem eatenus uoluit obseruari, ut nec amicis quidem aut ipsis magnatibus curiae parcendum crederet, nec a potentibus uiris subiectos opprimi pateretur, nec omnino quamlibet iniuriam pauperis dissimulando transiret. 37.18 Cuius rei fama totum regnum breui peruadens, plebisque gratiam et fauorem ei concilians, tanta nomen eius celebritate diffudit, ut omnes assererent uelud consolatorem angelum a Deo missum, qui, curiae statu in melius immutato, aurea secula reuexisset. 37.19 Vnde contigit ad curiam ex omnibus regni finibus tantam uirorum ac mulierum turbam confluere, ut et iudices examinandis litibus, et notariorum numerus, licet nuper adauctus esset, uix litteris scribendis sufficeret. 37.20 Interea, qui ob confirmandam electionem missi fuerant, redeuntes litteras Romani pontificis affectuosissimas attulerunt, asserentes promotionem se cancellarii gratanter audisse et eius electionem modis omnibus approbatam uelle ratam et stabilem permanere. 37.21 Requisiti ergo suffraganei episcopi canonicique, ut ipsi cancellario securitatis sacramentum prestarent, assensum facile prebuerunt. 37.22 Cumque Mazariensis episcopus et Maltensis iuxta propositum sibi modum iurassent, episcopus Agrigentinus, ut affectuosius et ex animo uideretur iurare, nouis quibusdam et expressioribus uerbis ipse sibi iurandi modum instituit. 37.23 Qui quanto ceteris iurauit expressius, tanto postmodum, quod iurauerat, deterius obseruauit. 37.24 Verum haec alias, nunc ad rei seriem reuertamur.

38.1 Videntes ergo Panormitani cancellarium neque precibus neque premiis aut gratia cuiusquam ab equitate posse deflecti, multos apud eum accusauerunt apostatas de Christianis Saracenos effectos, qui sub eunuchorum protectione diu latuerant; quorum ille neminem, quem tanti criminis reum esse constaret, impunitum dimisit. 38.2 His animati, magna pars ciuium ad accusandum Robertum Calataboianensem audacter prosiliunt; concursus fit ad cancellarium; omnes ingenti clamore deposcunt hominem sceleratissimum meritis deputari flagitiis. 38.3 Alii domos, alii uineas iniuste sibi conqueruntur ablatas, plerique fratres aut consanguineos in carcere diuturnis cruciatibus interfectos; quaedam etiam mulier filiam suam uirginem ab eo dicebat illata uiolentia constupratam. 38.4 Nec deerant, qui assererent eum in castello Maris antiquissimum Saracenorum templum propriis sumptibus renouasse; quod minime testibus indigebat, cum hoc ipsa res patenter ostenderet. 38.5 Preter haec autem obiectum est illi plerosque uini uenditores quamdam ab eo domum enormi pretio conduxisse, ut ibidem sub eius patrocinio Saraceni et Christianas feminas licite constuprarent et pueris abuterentur impune, ceteraque flagitia perpetrarent, ex quibus inhonesta lucra cauponibus accedebant cum ipso domus domino diuidenda. 38.6 Tantorum ille criminum obiectione pulsatus, cepit primo rem paruipendens negligere, interminari accusatoribus suis, deterius eis postmodum se facturum sibique facilem huius accusationis exitum polliceri. 38.7 Dehinc, ubi pecuniam oblatam respui datisque uadibus rem districtius agi uidet, ad eunuchorum patrocinia se conuertit. 38.8 At illi regis regineque pedibus prouoluti, cum lacrimis eos exorant, ne patiantur uirum regno pernecessarium, qui curiae semper fidelissime seruire studuerit, condempnari, nichil mirandum asserentes aduersus eum tumultus eiusmodi suscitari, cum certum sit neminem populo placiturum, qui fideliter curiae iussis obtemperare uoluerit. 38.9 Harum regina precum assiduitate permota, cancellarium primo rogat, deinde renitenti precipit, ut neminis aduersus Robertum Calataboianensem accusationes admittat: rapinas enim et homicidia, quae fecisse dicatur, non ei sed gayto Petro, cuius ea iussu fecerit, imputanda; qui cum preesset curiae, manifestum quoniam idem Robertus eius non potuerit iussionibus obuiare. 38.10 Inter has cancellarius angustias deprehensus ignorabat, quorsum animum inclinaret aut quid sibi potissimum faciendum eligeret. 38.11 Hinc enim populus acclamabat non oportere sceleratissimum hominem impunitum dimitti, negligenter a cancellario tepideque rem geri, uideri muneribus eum aut gratia corruptum a bono proposito decidisse; uerum hac in re certissime cognitum iri, utrumne iuris amorem, cuius hactenus formam pretenderit, perpetuo uelud innatum debeat conseruare, an ad tempus ex industria simulatum, ut nouae potestatis auspicium oculis plebis obiecerit. 38.12 Hinc illum urgebat regina precipiens ut, plebis loquacitate posthabita, porrectas accusationes dissimulando negligeret. 38.13 Sed et curiae familiares Roberti Calataboianensis partes, quantum poterant, tuebantur, tam ut eunuchis ipsique reginae prestare uiderentur obsequium, quam ut aduersus cancellarium plebis odium excitarent. 38.14 At ille mediam quamdam eligens uiam, ut et reginae satisfacere uideretur, nec omnino populi spem et expectationem deluderet, reginae pollicitus est omissurum se questiones ad curiam pertinentes, quae penam capitis irrogabant; super his autem, quae ad Ecclesiae iura pertinere constaret, districtissime cogniturum: ipsumque Robertum, si conuictus foret, quatenus ecclesiasticae seueritatis censura permitteret, puniendum. 38.15 Quod si niteretur ipsa postmodum impedire, facilius quidem se utraque priuatum iri dignitate quam ab hac posse sententia detorqueri. 38.16 Conuocatis ergo curiae familiaribus et episcopis aliisque personis ecclesiasticis, Robertus sub multa frequentia plebis introducitur, omissisque furtis, rapinis, iniuriis ciuium, homicidiis et illata constupratae uirgini uiolentia, periurii, incestus, adulterii questio uentilatur. 38.17 Cumque multis testibus obiectorum ueritas patuisset, de iure dictum est Robertum Calataboianensem publice loris cesum in carcerem denuo detrudendum, bonis eius fisco addictis. 38.18 Sed quoniam per urbem sub uoce preconis sollempniter circumduci non poterat, eo quod populus omnes uiarum angustias obseruabat, ut lapidibus transeuntem obrueret, decretum est, ut circum ambitum ductus ecclesiae populum falleret expectantem. 38.19 Licet autem illum ensibus accincti milites sequerentur et preirent et ex utroque uallarent latere, uix tamen potuerunt accurrentis furorem populi declinare. 38.20 Post paucas ergo dies, cum pecuniam, quam curiae spoponderat se daturum, reddere nollet aut, ut aliis uidebatur, non posset, ad castellum Maris ductus est et carceri datus, in quem multos olim ipse coniecerat, ubi diuersis consumptus penis interiit. 38.21 Hoc factum omnibus Siciliae populis maximeque Lombardis, quos innumeris ille malis attriuerat, adeo placuit, ut uniuersi faterentur, si necesse foret, pro cancellario se mortis periculum subituros.

39.1 Curiae uero magnates ceterique potentes uiri, qui iam non poterant libere solitam in subiectos tirannidem exercere, cum omnia lucra curiae uiderent ad cancellarium eiusque familiares transisse, sibique de tanta munerum affluentia uix modicos arescentesque riuulos superesse, ceperunt familiariter inter se, uelud inuicem se consolando, conqueri, minus caute contumeliosa uerba iacere, dicentes indignum esse puerum hunc alienigenam, maximis curiae dignitatibus occupatis, in tantam prorupisse presumptionis audaciam, ut neminem sibi socium adhibere dignetur, solus uelit tanti regni curam gerere et singularis priuilegio potestatis omnibus preminere. 39.2 Se uero, qui iam in seruitio curiae consenuerint, qui difficultates plurimas et pericula consilio suo propulsari uel precaueri docuerint, nunc humiles abiectosque despici nulloque dignos honore censeri. 39.3 Reginam, cum Hyspana sit, Francum hunc consanguineum appellare, nimis ei familiariter colloqui et uelud rapacibus eum oculis intueri; uerendum, ne sub nomine propinquitatis amor illicitus occultetur. 39.4 Gaytus quoque Ricardus illi cum ceteris eunuchis infestissimus erat, eo quod Robertum Calataboianensem contra uoluntatem eius dampnauerat. 39.5 Nec minus Bulcassem, inter Saracenos Siciliae nobilissimus ac prepotens, multam illi Saracenorum conflarat inuidiam, cum eum ab initio plurimum dilexissent. 39.6 Indignabatur enim, quod gaytum Sedictum, ditissimum Saracenum, cum quo priuatas habebat inimicitias, cancellarius nimis familiariter admitteret et eius consilio multa facere uideretur, et inde se, cum ei dona plurima contulisset, putabat contempni, nec eius posse gratiam promereri. 39.7 Cancellarius, cum haec omnia persensisset, cepit rem dissimulans blandius eosdem ac familiarius alloqui et multis eos beneficiis attemptare, nec interim tamen, quod ad tuitionem sui necessarium uidebatur omittere. 39.8 Nam Berengario, magistro comestabulo, trans Farum in terram, quam ei curia dederat, abeunte, Rogerium Tironensem, de quo plurimum confidebat, illi substituit. 39.9 Qui, cum multa generis nobilitate polleret et uirtutis esset haud dubiae, fidem quoque seruare studuit eatenus inconcussam, ut non solum aduersus regem neque conspirauerit neque conspirantibus unquam consenserit, sed amicis quoque semper eque robustam fidem seruauerit. 39.10 Hic igitur et Robertus de Sancto Iohanne, cuius supra mentio facta est, cum plurimos haberent amicos, neque Panormi facile posset aliquid cura dignum accidere, quod non ad eorum notitiam perueniret, conspirantium machinamenta cancellarium edocebant, et quibus oporteret ea consiliis prepediri. 39.11 Quorum si quidem ipse monitus Odonis Quarrelli consilio pretulisset, emergentes ab initio motus facile compressisset; uerum, tanta cupiditas eiusdem Odonis mentem inuaserat, ut ex sola munerum quantitate fidem omnium metiretur. 39.12 Inde factum est, ut auri gemmarumque splendore seductus, salubre consilium amicorum neglexerit, et uelud angues in sinu fouens, nonnullos hostium ualde familiares habuerit.

40.1 Interea, cum Matheum notarium cursores suos cum litteris ad fratrem suum, Cathaniensem episcopum, sepissime preter consuetudinem mittere compertum esset, putabatur ei conspirationis modum in eisdem litteris aperire, et quid eum facturum uellet, in partibus Cathaniensium edocere. 40.2 Volens autem cancellarius certis hoc experimentis cognoscere, misit Robertum Bellismensem cum quibusdam aliis, ut uiarum transitus obseruaret et predictos cursores, quos sciebat nuperrime Cathaniam fuisse directos, in reditu caperet eisque litteras, quas deferebant, auferret. 40.3 Quo uias negligentius obseruante, qui litteras ferebat, pertransiit; socium autem eius tardius subsequentem cepit et cum se niteretur defendere, uulnerauit. 40.4 Ea re cognita, Matheus notarius illatam cursoribus suis moleste tulit iniuriam, sibi quoque non parum timendum existimans, cum opinionem suam apud cancellarium lesam agnosceret. 40.5 Nec multo post, cum Robertus Bellismensis cepisset febrili molestia fatigari, Salernus medicus, Mathei notarii plurimum familiaris, cuius etiam opera Salernitanae urbis iudex fuerat institutus, ipsum cancellarium instantius admonebat, ut illum diligentiae suae sanandum committeret. 40.6 Porro cancellarius, ob familiaritatem Mathei notarii suspectum eum habens, timensque, ne sub hac occasione uellet acceptam nuper iniuriam uindicare, noluit, ut ad illum accederet, sed alios ei iussit medicos prouideri. 40.7 Salernus tamen, contra uoluntatem eius, latenter egrum adire disposuit, uelud in inuitum beneficia collaturus, summaque diligentia domum, in qua iacebat, perquirens, eum aliquotiens uisitauit. 40.8 Quo postea rebus humanis non sine magno cancellarii dolore sublato, mirabantur, qui aderant, uidentes capillos eius sponte defluere cutemque liuidam ad tactum manus auelli et a carne facillime separari; dicebant ergo uenenum ei fuisse sine dubio propinatum; quod cum ad aures cancellarii peruenisset, statuit rei ueritatem modis omnibus explorare. 40.9 Sed quoniam putabatur idem in quibusdam egritudinibus posse contingere, misit archiepiscopum Salernitanum, uirum in fisica probatissimum, et episcopum Maltensem, aliosque prudentes et discretos uiros, qui rei modum et causam agnoscerent. 40.10 Hii autem, uisa re, constanter asserebant nunquam eiusmodi posse corruptionem ex ea, quam passus fuerat, egritudine prouenire. 40.11 Cum ergo quesitum esset, utrum aliquis ad eum medicus preter eos, qui ad hoc deputati fuerant, accessisset, dictum est ab his, qui egro assidebant, Salernum iudicem quiddam ei quasi siroppum in uase uitreo porrexisse. 40.12 Quorum unus manum ostendens late patenti uulnere sauciatam, dicebat hoc sibi ex eiusdem siroppi malitia contigisse. 40.13 Aiebat enim quia, forte sociis recedentibus, solus in domo remanens uoluisset ex eadem potione latenter accipere, sicut imprudentium quorumdam mos est uelle, quaecumque uiderint, attemptare, maxime cum ad expellendam egritudinem, quam passus nuper fuerat, illam sibi crederet profuturam; quam tamen, sic ferente fortuna, concauae manui prius infudit, digito manus alterius ipsam aliquamdiu confricando. 40.14 Cumque paulo post eam in terram effudisset, cutem, dicebat, multis lesam apparuisse scissuris, eamque paulatim, ut patebat, postmodum decidisse. 40.15 Sed et Willelmus notarius, qui ante aduentum cancellarii Matheo notario seruierat, dicebat quemdam ex hominibus eiusdem Mathei sepius ad se uenisse, et ex parte domini sui rogasse importunius, ut ei domum, in qua Robertus Bellismensis iacebat, ostenderet. 40.16 Haec omnia cum audisset cancellarius, conuocatis in domum suam electo Siracusano, Matheo notario, Ricardo Molisii comite, Rumoaldo, Salernitano archiepiscopo, ceterisque episcopis ac plerisque proceribus, rem eis totam exposuit iussitque Salernum eorum consiliis accersiri. 40.17 Qui cum interrogatus esset, utrum ipsi Roberto medicinam aliquam obtulisset, audacter et prompte respondit nunquam ei quippiam se dedisse. 40.18 At ubi, productis testibus, falsum dixisse conuictus est, adicit nichil ei se dedisse, quod lesionem posset inferre: nam siroppum rosatum simplicem fuisse, quem dederat, et eum quidem non a se factum, sed emptum ipsa die a quodam apothecario, Iusto nomine, fatebatur. 40.19 Vocatus autem Iustus, respondit eo toto mense, qui transierat, nichil ei se penitus uendidisse. 40.20 Ita Salernus in omnibus, quae dixerat, fallax inuentus, obiecti criminis suspicionem magnopere roborauit. 40.21 Sequenti uero die, congregata curia uocatisque magistris iustitiariis, cum sollempniter accusaretur, conscientiae flagitio prepeditus, ita misere respondebat obiectis, ut plenam iudicibus fidem faceret hoc eum maleficium perpetrasse. 40.22 Itaque, prolata in eum sententia, decreuere bonis omnibus spoliatum capitali supplicio subiacere, solum ei uiuendi spem in misericordia curiae relinquentes. 40.23 Qui detrusus in carcerem multis adactus est minis et promissionibus attemptatus, ut fateretur, cuius id prece uel consilio fecisset, sed hoc ei persuaderi non potuit.

41.1 Cum hanc in Siciliae partibus fortuna conspirationis seriem ordiretur, aliam interim in Apulia multorum roboratam confederatione texuerat. 41.2 Cum enim multi proceres indignarentur Ricardum, Molisii comitem, tantae subito dignitatis esse culmine sublimatum, Henricum fratrem reginae, Montis Caueosi comitem, aduersus illum stimulauerant, dicentes inhertem eum a multis et timidum appellari, qui dedecus et iniuriam sibi totique regno simul illatam uel nimis patienter sustineat, uel consentiendo dissimulet. 41.3 Nec enim ambigi parum honestam intercessisse causam, ut regina, quam primum regni balium adepta est, Ricardum de Mandra, nullius uirum consilii, nobilissimo Molisii comitatu donatum prae ceteris omnibus sibi familiarem asciuerit. 41.4 Quod si ipse, quem res ad uindictam specialiter exposcebat, a predicto Ricardo tantae uellet presumptionis penas exigere, suum ei nequaquam defuturum auxilium. 41.5 Ad hoc comes id hactenus se nescisse respondit: ignorantiae non timiditati, quod uindictam distulerit, ascribendum; nunc iam ipsi, quid actum iri uelint, confidenter edicant; prompte se facturum, quidquid decreuerint, neque sororis suae dedecus ultra passurum. 41.6 At illi Ricardum, Molisii comitem, uel interfici, uel a curia saltem amoueri censebant; regni uero curam ad eum, qui reginae frater et regis esset auunculus, pertinere. 41.7 His ille ductus consiliis, multos milites Hyspanos, qui partim cum eo uenerant, partim ad eum nuper confluxerant, armis premuniens, quam mature posset, in Siciliam transire disposuit; plerosque etiam procerum, quorum hoc agebat instinctu, secum ducturus. 41.8 Nam Boamundus, comes Monopoleos, uir prudens et facundus, Willelmus de Gisoaldo, Ricardus Balbanensis aliique plures eum sequi decreuerant, sperantes si quidem propositum suum adimpleri contingeret, facile se per eum quod a curia peterent adepturos. 41.9 Necdum enim, cum huiusmodi consilia pertractarent, cancellarii potestatem eo peruenisse cognouerant, ut omnibus in curia premineret. 41.10 Quod ubi paulo post fide non dubia perceperunt, primum ab incepto paulisper absterriti, deinde resumptis animis ad propositum nichilo segnius peragendum accincti, tandem in Siciliam peruenerunt. 41.11 Quorum aduentu comperto causaque simul aduentus precognita, Ricardus comes cancellarium adit; Henrici comitis et Apulorum ei consilium aperit, rogatque obsecrans, ne patiatur hominem insanum, et eos, qui cum ipso uenerint, sola stimulatus inuidia, temeritatis suae uotum explere. 41.12 Si quidem enim in curia eis seditiones impune liceat excitare, et in eos, qui curiae seruiunt, conspirationibus factis, licite debachari, ipsi culpam oportere specialiter imputari et in eum iniuriam redundare, qui, cum administrationem regni susceperit, improborum debeat contumaciam cohercere. 41.13 Cancellarius autem, licet illum sibi suspectum multorum fecisset opinio, ne tamen ipse contempni uideretur, aut ea regnum occasione perturbari contingeret, seditiosos a curia tumultus arcere disposuit et improbis Apulorum consiliis obuiare. 41.14 Missis itaque litteris regiis Henrico comiti, qui iam Thermas usque peruenerat, iussum est ad urbem eum accedere; Boamundum uero comitem aliosque, qui cum eo erant, Thermis interim mandatum curiae prestolari. 41.15 Venientem ergo comitem, cancellarius benigno uultu suscepit et post multam collocutionem blandioribus eum uerbis aggressus, hortari cepit ac diligentius ammonere, ne rebellandi multis occasionem daturus, haud facile reparabilem regni quietem quibuslibet seditionum motibus exturbaret, nec Apulorum fabulis traheretur, quorum in eo semper hesisset consilium, ut regnum aliquatenus perturbarent. 41.16 Nichil esse, quod eum exasperare debeat, cum et opes ei affluenter suppetant et inter maximos regni proceres loco sit non impari constitutus; id ei maxime cauendum, ne reginam offendere presumat, aut contra uoluntatem eius quippiam agere, per quam haec adeptus fuerit et maiora putetur, nisi per eum steterit, adepturus. 41.17 Ita multis assertionibus ex illius animo conceptum in Apulia furorem eliminans, uixque tandem ad innatae stoliditatis simplicitatem eum retrahens, indignationem eius compescuit, et Ricardum comitem accersiens, pacem inter eos et concordiam renouauit. 41.18 Reginae quoque nichilominus erga eumdem comitem animum mitigauit, quam plurimum quidem offenderat, multis in Apulia perperam ac temere contra mandatum curiae perpetratis. 41.19 Promisit autem se deinceps consilium in omnibus habiturum cancellarii, nec ulterius reginae uoluntatem in aliquo transgressurum. 41.20 Tum demum cancellarius litteris suis Boamundum comitem eiusque socios, qui Thermis morabantur, accersiit, eisque benigne susceptis, cum aduentus causam inquireret, dixerunt id sibi principale fuisse propositum, ut uisitarent eum, optantes ab eo cognosci et inter fideles eius milites computari, simulque ut per eum quaedam, quae petituri erant, apud maiestatem regiam optinerent. 41.21 At ille sibi gratum esse, quod uenerint, opemque suam illis non defuturam, respondit; suum tamen esse consilium, ne quid ad presens a curia peterent, alias eorum petitionem efficacius admittendam. 41.22 Sic ergo Panormi paucis diebus commorati uidentesque rem secus ac prouiderant accidisse, tandem in Apuliam redierunt. 41.23 Boamundus tamen comes, ut erat uir non negligendae prudentiae, multa cancellario familiarius colloquendo, fauorem et amicitiam eius optinuit; quam postmodum non ea, qua solent Apuli leuitate uel inanibus uerbis, sed fide non dubia certisque rerum argumentis excoluit.

42.1 Henricus autem comes cancellarii penitus uoluntatem et consilium sequebatur, eique tanta se familiaritate coniunxerat, ut cum eo balneum frequenter intraret, cum eo singulis diebus ad curiam ascenderet, indeque reuertentes, magnam diei partem secretius colloquendo transmitterent. 42.2 Qui uero conspirauerant aduersus cancellarium, uidentes, si concordiam illam inter eos perseuerare contingeret, machinationes suas sperato non posse fine concludi, modis omnibus perquirebant, quibus possent artibus eam amicitiam et familiaritatem dissoluere. 42.3 Primoque mentem comitis quibusdam insinuationibus pertemptantes, aiebant non oportere reginae fratrem in curia quempiam superiorem admittere, nec eius frequentare domum et inherere uestigiis, a quo potius ipse debuerat uisitari; nam ad eum potestatis prerogatiuam et totius regni curam merito pertinere. 42.4 Quibus ille Francorum se linguam ignorare, quae maxime necessaria esset in curia, nec eius esse respondebat industriae, ut oneri tanto sufficeret; cancellario curam hanc rectissime debere committi, qui discretus esset et prudens summeque nobilis, regi quoque nichilominus ac reginae non dubia propinquitate coniunctus. 42.5 Hac illi repulsa non contenti, milites Hispanos, quos ei maxime familiares esse cognouerant, ceperunt secretius conuenire, dicentes multae mansuetudinis et patientiae comitem esse, qui cancellarium, quem uelud hostem deberet persequi, potius diligat et honoret propensiorem ei reuerentiam exhibendo. 42.6 Et hoc eum forte uideri prudenter agere, quod sororem nolens offendere, docuerit animum patienter omnia sustinere, nisi patientiam hanc grauis infamia sequeretur. 42.7 Nunc reliquum quidem esse, ut, aut inhonestis reginae uotis deseruire credatur ipsiusque cancellarii libidini seu potius incestui consentire, aut illicitam eorum familiaritatem se nescire fateatur. 42.8 Patere autem omnibus hanc esse -ut dici solet- nimis crassam ac supinam ignorantiam, ut, quod omnes predicant, solus ignoret: haec igitur a multis frequenter audita milites ad aures comitis pertulerunt. 42.9 Qui, cum primum mente dubia uacillaret, dehinc ab ipsis rei principibus, qui confinxerant ea, cumulatius eadem audiens, plenam his, quae sibi dicta fuerant, fidem adhibuit, relictoque cancellario, consiliis eorum adhesit, quod inde suaderent, se facturum pollicitus. 42.10 At illi rem quam multum desiderauerant adsecuti, non distulerunt eum, prestitis hinc inde sacramentis, quibus uisum est, pactionibus obligare. 42.11 Haec ergo conspiratio iam eo usque processerat, ut amicis cancellarii plurimum terroris incuteret: nam gaytus Ricardus, magister palatii, quem eisdem constabat esse sacramentis astrictum, magnas conspiratoribus uires addiderat. 42.12 Nec enim contentus militibus suis, quibus ipse stipendia dabat, maximam partem militum regis et uniuersos curiae sagittarios ita sibi donis ac beneficiis multis illexerat, ut eius in omnibus uoluntatem et imperia sequerentur. 42.13 At cancellarius, aduersus eorum insidias sese premuniens, statuit non iam omnes, ut consueuerat, indifferenter admittere, sed certas horas constituit, quibus ad eum omnibus pateret accessus, militesque suos eisdem horis paratos adesse precepit. 42.14 Sed et quinquaginta uiros eligens, qui post primam ianuam in uestibulo domus cum armis parati semper assisterent, numerum quoque militum studuit adaugere, plurimosque etiam milites Transmontanos, qui de Francia nuper uenerant Ierosolimam transituri, secum detinuit. 42.15 Inter quos erat Iohannes de Lauardino, cuius acta cancellario non parum attulerunt incommodi, quemadmodum sequentia manifestius declarabunt.

43.1 Post aliquantum uero temporis cancellarius cupiens, patefactis hostium consiliis, ad uindictam accingi, reique statum prius diligenter considerans, animaduertit nondum tantas sibi uires suppetere, ut auderet sollempni iudicio coniurationis principes accusare, ne latentes et occultas insidias in apertam seditionem conuerteret. 43.2 Sed nec oportere rem dissimulando diutius occultari, ne, cum amplius uirium collegissent, difficile posset eorum machinationibus obuiari. 43.3 Ad aliud ergo traductus consilium, regi reginaeque persuasit, ut Messanam proficiscentes instantem hyemem ibidem transigerent; deinceps, si uisum foret, ad primam ueris temperiem in Apuliam transituri. 43.4 Huius autem diem et causam itineris Gileberto, comiti Grauinensi, missis litteris indicauit, scribens eidem ut, negotiis omnibus ad presens posthabitis, quam mature posset, Messanam ueniens Farum transiret. 43.5 Caueret autem ne, sicut tempore gayti Petri fecerat, ad curiam inhermis accederet, sed ita militibus armisque premunitus, ne tamen exercitum ducere uideretur. 43.6 His diebus tanta contigerat inundatio pluuiarum, quanta per multum temporis in Sicilia uisa non fuerat; unde curiae familiares, occasionem nacti, persuadere nitebantur cancellario, ut in proxime uenturam estatem iter propositum differretur. 43.7 Quod cum optinere non possent, sperabant tamen regem ac reginam ipsumque cancellarium ob imbres continuos et itinerum difficultatem ab eo, quod proposuerant, absterrendos. 43.8 At ille, nichilo segnius, misso cum litteris regis hostiario per uniuersa, quae in transitu erant, oppida, iussit dilatari uiarum angustias et abrupta precidi, omniaque transituro regi necessaria iuxta consuetudinem preparari. 43.9 At uero circa prefixum terminum repente contra spem omnium celi facies immutata, quanta prius imbrium horruerat densitate, tantae serenitatis indicio gratam cepit deinceps spondere temperiem. 43.10 Itaque rex, quinto decimo die Nouembris, ut constitutum fuerat, Messanam proficiscitur, relictis Panormi militibus ad ipsius custodiam ciuitatis. 43.11 Erat tunc Messanae Robertus, comes Casertinus, cum filio suo Rogerio, Tricarici comite, et regis ibidem prestolabatur aduentum. 43.12 Audierat enim Willelmum de Sancto Seuerino, consobrinum suum, qui nuper ab exilio reuocatus fuerat, a regina multis amicorum precibus impetrasse, ut ei terra sua, quam extra regnum fugiens amiserat, reddere- 43.13 Eaque de causa cum aduocatis suis ad curiam uenerat preparatur. tus, ut Montorium et castrum Sancti Seuerini ceteraque oppida, quae predictus Willelmus tenuerat, sibi de iure pertinere contenderet, ipsiusque Willelmi patrem iniuste ac uiolenter eadem possedisse. 43.14 At cancellarius, cum neque Willelmum, quem sibi fidelem agnouerat, iacturae uellet quippiam sustinere comitemque timeret offendere, ne suspectae uiro fidei malignandi preberetur occasio, et huic patrimonium suum integre fecit restitui, et illi terram aliam in Apuliae partibus eo tenore concedi ut, ea quam aduersus Willelmum intendebat actione sopita, nunquam super hoc de cetero controuersiam suscitaret. 43.15 Paucis autem diebus post aduentum regis maiores ciuium cum magnis muneribus cancellarium adeuntes, rogabant eum instantissime, ut priuilegium eis reddi faceret, quod olim Rogerius rex supra quibusdam ciuitatis immunitatibus factum, postea, penitentia ductus, eis abstulerat. 43.16 At ille, ratus sua plurimum interesse, ut eorum sibi conciliaret animos, noluit oblata dona suscipere, sed eorum gratis petitionem impleuit.

44.1 Videntes interea Messanenses de totius regni partibus ad curiam multam uirorum ac mulierum turbam confluere, neque suo quempiam iure fraudari, sed in omnibus iudiciis districte rigorem obseruari iustitiae, ad accusandum Ricardum, Messanae stratigotum, audacter prosiliunt: libellos accusationis conscribunt eosque cancellario porrigentes, ingenti clamore postulant iudicio rem committi. 44.2 Alii rapinas, homicidia, furta, incendia consensu illius asserunt a maleficis, accepta pecunia, perpetrari; alii uineas aut domos sibi conqueruntur ablatas; multi stupra uirginum, adulteria, plerique etiam iudiciorum ei subuersionem obiciunt. 44.3 Cancellarius autem, cum uiri prudentiam et ingenium agnouisset, arbitratus eum parti suae plurimum roboris allaturum, si mentem illius beneficiis sibi posset allicere, temptabat rem aliquandiu protrahendo furentis plebis iram compescere. 44.4 Illi uero, nichil ex dilatione mutato consilio, uidentes cancellarium negligentius ac tepidius respondere, rursus accusationes in scripta redigunt, eaque a summitatibus harundinum suspendentes, ante palatium ingentem clamorem attollunt, miserum esse dicentes, ceteris omnibus ius suum consequentibus, solos Messanenses, qui regi fidelissimi semper extiterint, haberi ludibrio et eorum uoces in curia non audiri. 44.5 Tunc regina clamorem uulgi non ferens, cancellario precipit, ut eorum scripta recipiens, negotium hoc sine dilatione definiat. 44.6 Cancellarius autem magistris iustitiariis causam delegat, precipiens itidem, ut Ricardo stratigoto diem dicant et nunquam a districti iuris tramite recedentes, controuersiam ipsam legitimo fine concludant. 44.7 Qui, die constituto, diligenter allegationibus utriusque partis auditis, cum post ipsius negotii examinationem stratigotus multorum reus criminum patuisset, lata sententia, decreuerunt eum, post bonorum amissionem, carceri mancipandum. 44.8 Messanenses igitur ob redditum sibi priuilegium et stratigoti dampnationem cancellarii nomen multis laudibus extollentes, eius se beneficio libertati redditos fatebantur, paratos se dicentes ipsius gratia quantaelibet difficultatis onus suscipere. 44.9 Verum exitus rei fidem eorum ostendit tam Greca perfidia quam leuitate piratica uacillare.

45.1 Paulo post enim magna pars ciuium Henrico comiti, suadente Bartholomeo Parisino, qui plurimum apud Messanenses poterat, occulte iurauit. 45.2 Multi quoque Calabrorum, qui Messanam audito regis aduentu confluxerant, eisdem erant sacramentorum nexibus irretiti, nec incertum erat Gentilem, Agrigentinum episcopum, a cancellario defecisse, neglecto quod ei prestiterat sacramento. 45.3 Interea Gilebertus, comes Grauinensis, ex insperato superueniens coniuratorum repressit audaciam, et incipientem iam apertis indiciis apparere compulit intra suas iterum latebras occultari. 45.4 Centum enim milites non dubiae uirtutis secum adduxerat, armis, ut premonitus fuerat, diligenter instructos, quos de nominatissimis Apuliae ac Terrae Laboris militibus multis cognitos bellis elegerat. 45.5 Tota uero ciuitas uariis iam ceperat rumoribus fluctuare, et plebem multosque milites aduersus cancellarium preter eam, quae iam plurimum inualuerat, conspirationem e uicino quoque causa suppetens, instigabat. 45.6 Nuper enim ad eum de Francia Normanniaque clientuli multi confluxerant, qui, ut eorum mos est, in contumeliosa uerba precipites et curiae patrocinio licentius abutentes, Grecos et Longobardos proditores appellabant, multis eos iniuriis lacessentes. 45.7 Henricus ergo comes, crebris eorum, qui conspirauerant, exhortationibus et consiliis animatus, terminum certum constituit, ut in cancellarium a curia redeuntem irrueret improuisus et incautum occideret. 45.8 Cumque dies instaret, qua id sibi faciendum decreuerat, a multis occulte iusiurandum interim exigebat; inter quos Rogerium, unum de iudicibus ciuitatis, nocte quadam accersiens, petiit itidem ab eo, ut iuraret uoluntatem comitis se facturum. 45.9 Qui cum respondisset nequaquam adeo se temere iuraturum, nisi rem ei manifestius indicaret, comes ei de morte cancellarii propositum suum aperuit, dicens multos proceres et episcopos magnamque partem Messanensium in idem sacramento sibi prestito consentire, diemque nichilominus ad hoc communi consilio deputatam eidem exposuit. 45.10 At ille gratum hoc sibi fore simulans asserensque nemini sapienti displicere rem tantorum procerum consiliis approbatam, sed indiscreti ac precipitis esse animi sine deliberatione rem tantam inconsulte promittere, uix tandem in crastinum indutias impetrauit, interposita fide, quod creditum sibi consilium nemini reuelaret. 45.11 Summo uero mane cancellarium adiens, omnia illi uerba comitis enarrauit, multos inquiens aduersus eum Siciliae proceres coniurasse; mature deliberandum, qualiter improbis eorum consiliis obuietur; unius ad hoc diei spatium indulgeri: diem enim crastinam ad peragendum eorum propositum certissime constitutam. 45.12 Tunc cancellarius, uocatis ad se Gileberto, comite Grauinensi, Boamundo, comite Monopoleos, Rogerioque, Auellini comite, de quibus maxime confidebat, rem eos ex ordine totam edocuit. 45.13 At illi, periculum imminens attendentes, Rogerio iudici preceperunt, ut ad comitem rediens eius satisfaceret uoluntati, ne, si iurare nolens aduersus eum confidentius loqueretur, ex hoc ipso quippiam illi suspicionis ingereret; neque uero periurium incurrere uereretur, per quod ipsius regis iniuriam totiusque regni dedecus et obprobrium propulsaret. 45.14 Id cum ille non secus ac iussus fuerat peregisset, uisum est cancellario regem ac reginam super his conuenire eosque consilium et acta comitis edocere; quod ubi regina cognouit, anxia cepit distrahi sollicitudine multaeque fluctuationis estibus agitari. 45.15 Durius enim in fratrem decernere quippiam, tantamque presumptionem animaduersione digna punire crudele quidem tirannidique proximum uidebatur; sed et si fratri parceret, intelligebat cancellario non dubium capitis periculum imminere, neque posse proditores ab eo, quod ceperant, absterreri. 45.16 Simulque considerabat indignum eum esse, cui fraternus exhiberetur affectus, qui sororis posthabita reuerentia, qui tot eius beneficiorum immemor id solum agere decreuisset, quod ad eius dedecus et infamiam non ambigeret retorquendum, multisque rebellandi prebens materiam, regni pacem et quietem niteretur modis omnibus impedire. 45.17 Huic ergo deliberationi iusta succedens indignatio fraternam ab eius animo clementiam exturbauit, placuitque, congregata curia, comitem sollempni iudicio conueniri, conuictumque uel confessum interim in aliqua munitionum seruari, donec eius indicio ceteri possent proditores agnosci. 45.18 Missis igitur hostiariis, curiae familiares, episcopi, comites ceterique proceres cum magistris iustitiariis ad curiam conuocantur. 45.19 Quibus admissis, ceteri omnes ab ingressu palatii prohibentur, preter paucos milites cancellarii, quos ipse iusserat introduci, timens, ne tumultus in curia uel seditio quaelibet oriretur. 45.20 Cum enim sciret plerosque procerum, qui aderant, Henrici comitis fauere partibus, timebat ne, si cum eo districtius agi cepisset, rem in seditionem conuerterent, ideoque sub tunica lorica indutus, predictos milites paratos ibidem adesse iusserat et a quibusdam clericis suis aliquot enses latenter inferri. 45.21 Cumque iam omnes in curia consedissent, Henricus comes, ut a complicibus suis edoctus fuerat, indigentiam suam cepit exponere, dicens multis se debitis coartari; comitatum Montis Caueosi sumptibus uel angustiis non posse sufficere, petiitque principatum Tarenti uel comitatum, quem in Sicilia Symon comes olim tenuerat, sibi concedi, quasi iustam habiturus aduersus cancellarium occasionem, si quidem haec ei petitio negaretur. 45.22 At Gilebertus, comes Grauinensis, ex illius uerbis oblata sibi copia respondendi, «Haec», ait, «quae uelud ense stricto preces porrigens, timide nunc improbeque postulas, facile dudum impetrare potueras, si in animum induxisses erga regem ac reginam te, qualem oportuerat, exbibere. 45.23 Nunc autem hanc eorum animis de te non iam opinionem, sed firmam stabilemque sententiam iniecisti, ut non solum indignum te credant, qui ad altiora debeas promoueri, uerum etiam id tibi dando, quod possides, magnopere se fuisse deceptos existiment, neque dignum censeant in regno suo quicquam a te deinceps possideri. 45.24 Vt enim immensam pecuniae quantitatem in usus turpissimos temere prodigeque consumptam, ut oppida, quae tibi data fuerant, domesticis rapinis et iniuriis multis attrita preteream, ausus es etiam in ipsum regem eiusque matrem nequitiae tuae uenenum aspergere, ut reginae consuleres castella sua munire, eoque thesauros suos, dum liceret, transferre, dicens incertum esse, quem erga ipsam animum rex esset postmodum habiturus. 45.25 Regi uero persuadere temptabas, ut regni tibi curam et administrationem concederet; asserebas enim reginam priuatas utilitates sectantem, regni statum in deterius commutare; ciuitates oppidaque large distribuere; regios paulatim exhaurire thesauros; multa demum agere, quae et regnum euidenter pessundarent et honori filii derogarent, et maternum prorsus affectum excludere uiderentur! 45.26 Rex uero temeritatem tuam agnoscens respondit, ubi matrem suspectam haberet, multo se tibi difficilius crediturum. 45.27 Sic inter matrem et filium discordiam seminans, tranquillitati regni, quam deflebas pessundari, prouide consulebas; heu michi falsitatem impudenter coneris obicere! 45.28 Haec eorum me scias indicio cognouisse; ecce, presentes sunt ambo, quod utrique dixisti, coram utroque nega, si potes! 45.29 Nunc autem ad aliud deuolutus consilium et proditionis furiis agitatus, eo te sceleris immersisti, ut cancellarii sanguinem tibi proponens hauriendum, eligensque tantis non solus inuolui flagitiis, cum id te facturum iurasses, multos idem iurare fecisti. 45.30 Velim ergo te palam in presentia regis edicere, quod cancellario crimen intendas, cuius eum sceleris arguas, quid demum causae sit, quod tam atroces in eum inimicitias excitauit. 45.31 An tibi debitam hereditatem subripuit, aut patrimonii tui fines inuasit? 45.32 Numquid eum tibi dampni uel iniuriae quippiam intulisse conquereris? 45.33 An, quod uerius est, inuidia stimulatus in eius odium exarsisti? 45.34 Indignaris nimirum eius arbitrio curiam regi; moleste fers eum uice regis omnibus regni populis imperare: si parem gloriam affectas, uirtute prudentiaque illi te parem exhibeas, et ambitam tibi dignitatem ultro concedimus. 45.35 Et si temeritatis innatae preiudicio condempnatus, eo aspirare non potes, neque nos certe patiemur sub rectore temerario regni periclitari fortunam. 45.36 Sed ad haec michi forte respondes te semper in curia uiros prudentes ac strenuos habiturum, et quod industria tua non possis hoc eorum facturum consiliis. 45.37 Quod id quibusdam forsitan uere dicere putareris, nisi terrae tuae, quam opulentissimam recepisti, presens calamitas argumento nobis esset, quid in te sit spei ac fiduciae reponendum. 45.38 Quod ergo iure tibi negandum palam non ausus es postulare, id, facta coniuratione, per te ipsum ausu temerario subripere conabaris. 45.39 In quo et regni quidem inuentus es perturbator et contra maiestatem regiam contumax ac rebellis, eoque ipso meruisti non solum terram, quam possidebas, amittere, sed et capitalem subire sententiam, nisi ueniam tibi uelit regia benignitas indulgere!». 45.40 Henricus itaque comes audiens ex insperato palam esse cuncta quae gesserat, tanti se criminis obiectione pulsari, neque dari sibi copiam, ut quamlibet dilationis interim causam opponeret, inter metum ac stuporem anxie deprehensus, tarde timideque respondit nunquam se contra cancellarium conspirasse. 45.41 At Rogerius iudex, productus in medium, quod ille negabat, se probaturum asseruit, dicens seipsum minis adactum nuper ei iusiurandum de morte cancellarii prestitisse. 45.42 Quibus uerbis adeo comitis mentem et ingenium perturbauit, ut nec illius dicta refelleret nec obiecta negaret, sed in contumeliae uerba prorumpens, Rogerium iudicem proditorem appellabat ac periurum, qui, iureiurando neglecto, consilia sibi credita prodidisset. 45.43 Ita sua ipsius confessione dampnatus, intra palatium iussus est custodiri; subitoque nuntiatum est in curia milites Henrici comitis armatos in domum illius se recepisse; totam urbem esse in motu; multos ciuium ad arma concurrere. 45.44 Tunc cancellarius milites comitis Grauinensis suosque iussit armari et ante palatium conuenire; missique sunt per urbem hostiarii, qui ciues ab armis iuberent discedere populique metum sedarent. 45.45 Inde uoce preconia denuntiatur Hyspanis, ut omnes eadem die Farum transeant, alioquin in crastino, quotquot eorum inuenti fuerint, in carcerem retrudendos; at illi, relictis armis, ut eis imperatum fuerat, prout quisque celerius poterat, in Calabriam transierunt. 45.46 Greci uero, quod Messanae gestum fuerat audientes, spe lucri fugientibus occurrebant et multis eos uerberibus affligentes, tandem saucios, nudos omniumque rerum inopes dimittebant. 45.47 Quorum magna pars in Solaniae siluae niuibus perierunt hyemis asperitate consumpti.

46.1 Vrbis ergo tumultu sedato, Bartholomeus Lusciensis cancellarium adiens, ultro confessus est eiusdem se conspirationis fuisse participem, ueniamque postulans et congruam satisfactionem offerens, Egidii Venusini abbatis precibus impetrauit, ut extra regni terminos aliquanti temporis sustineret exilium, donec, uniuersis proditoribus expulsis integraeque paci curia restituta, regis eum indulgentia reuocaret, terra ipsius interim ab eodem Egidio possidenda. 46.2 Huius secutus exemplum, Rogerius Sorellus se quoque manifestauit iurasse cum aliis, multis persuasionum fraudibus circumuentum; sed idem, uenia non impetrata, carceri datus est, eo quod id tarde confessus fuerat, cum iam omnes coniurationis auctores Henrici comitis indicio proderentur. 46.3 Hostibus itaque cognitis, ingens cancellarium sollicitudinum turba concusserat ambigentem, cui se consilio potissimum inclinaret. 46.4 Amicorum enim eius plerique coniuratorum numerum et potentiam attendentes, periculosum estimabant in singulos uindictam extendere, nec eo modo posse malum hoc radicitus amputari, cum certe, pluribus eorum uel omnibus qui conspirauerant captis, semper tamen superesse contingeret, qui propinquorum uellent iniurias uindicare. 46.5 Ideoque cancellario suadebant, ut eos deinceps mitigare potius quam persequi conaretur; eisque simul ad curiam conuocatis, in presentia regis ignoscens, impunitatem concederet et innocentiam suam paucis exponens, adderet se quidem ad uindictam uiribus uti posse, sed malle uincere beneficiis quam in uiros nobiles, quos honorare proposuerat, tirannice deseuire. 46.6 Porro Gilebertus, comes Grauinensis, cuius sententia preualuit, his omnino contraria sentiebat, neque censebat oportere quempiam illorum impunitum euadere, quos tanti sceleris participes aut conscios esse constaret, maxime cum aduersus Ricardum, Molisii comitem, qui eum a curia dudum expulerat, uideret ultionis sibi tempus congruum occurrisse. 46.7 Alii terrae ipsius consuetudinem et tirannidem plenius agnoscentes, cum futura diligentius prouiderent, aiebant illos oportere uel omnino non capi, uel captos in pelagus demergi, aut alias latenter interfici, uel membris saltem principalibus mutilari: hoc enim modo Rogerium, regem prudentissimum, regno suo pacem olim integram peperisse. 46.8 Vtilis quidem et securitatis plena sententia, sed tantam crudelitatem in misericordiam pronior cancellarius abhorrebat. 46.9 Post paucas igitur dies, cum ad curiam uocati comites aliique proceres ex ordine consedissent, Boamundus Tarsensis, frater Carbonelli, adolescens egregiae uirtutis et nobilitatis preclarae, surgens in medio procerum, dixit Ricardum, Molisii comitem, inter familiares curiae regis ac reginae beneficio constitutum, erga eos parum fideliter se gessisse, cum his, qui aduersus cancellarium iurauerant, consensisset. 46.10 Ipsum enim non solum ex ore Henrici comitis eorum agnouisse propositum, sed et consilium approbasse nec, ut debuerat, aduersus eorum insidias curiam premunisse; quod si quidem ipse negare contenderet, se probaturum nichilo segnius asserebat. 46.11 Comes autem, audacter ei falsitatem obiciens et oblatam probationem prompta defensionis instantia subsecutus, iurabat nunquam se contra cancellarium mali quippiam cogitasse et, ut erat impotens irae, uelud ex indignatione prorumpens in lacrimas clamabat susceptam cum Boamundo monomachiam sibi esse pro minimo; nam se quidem aduersus illum aliosque duos eis similes confidentissime pugnaturum! 46.12 Sed hinc eius animo iustam doloris causam ingeri, quod id de se cancellario persuaderi potuerit, cui deuote semper obsequi studuisset, et nisi comitis ei Grauinensis obfuisset odium, facile potuerat a cancellario ueniam impetrare, cum nec eum iurasse constaret, neque iurantibus quicquam uirium ministrasse. 46.13 Dum haec aduersus comitem agerentur, Robertus, comes Casertinus, adiecit eumdem auctoritate sua dudum in Apulia Mandram et quaedam oppida regis in Troianorum finibus inuasisse furtimque adhuc, eadem, ignorante curia, possidere. 46.14 Ad haec ille respondit, quod gaytus Petrus, qui tunc preerat curiae, Mandram ei tenendam ad tempus eo tenore dederat, ut inde singulis annis curiae certam redderet pecuniae quantitatem; oppida uero, quae in partibus Troianorum inuasisse dicebatur, itidem sibi a Turgisio, terrae illius camerario, fuisse concessa. 46.15 Interrogatus idem Turgisius, qui tunc forte presens aderat, negauit eum haec oppida sua licentia tenuisse. 46.16 Iussi itaque sunt proceres omnes, preter curiae familiares, in partem secedere, super his, quae aduersus comitem dicta fuerant, iudicialem sententiam prolaturi. 46.17 Erant autem hii, qui ad iudicium faciendum surrexerant: Boamundus, Monopolis comes, Robertus de Lauro, comes Casertinus, Rogerius eius filius, Tricarici comes,Rogerius comes Auellini, Symon, comes Sangrensis, Rogerius, comes Giracii, Rogerius Tironensis, magister comestabulus, Florius Camerotensis, iudex quoque Tarentinus et Abdenago, Hannibalis filius, qui magistri erant iustitiarii. 46.18 Quibus inuicem super his disceptantibus, uisum est Ricardum, Molisii comitem, antequam gaytus Petrus fugeret, Mandram, quam ab eo acceperat, licentia curiae tenuisse. 46.19 Post illius autem discessum, cum eam teneret occulte neque rem, ut oportebat, ad regis notitiam referret, non iam precario possidentem, sed inuasorem rectius estimandum, ut qui sua tantum auctoritate, non consentiente sed ignorante curia, possideret; eumque de tota terra, quam tenuerat, in misericordia regis esse tum propter id, tum propter predicta oppida, quae constabat eum sua itidem auctoritate contra fidem regi debitam occupasse. 46.20 Hanc igitur sententiam, uice consensuque omnium, Boamundus comes, ut erat uir eloquens, in presentia regis exposuit. 46.21 Tunc Ricardus comes exclamauit iniuste grauari; odium equitati manifeste preferri; paratum se probare, quod iniquam falsamque protulisset sententiam. 46.22 Quibus uerbis Boamundus comitem prohibuit curiae respondere, dicens iniuriam hanc non in eos, qui iudicauerant, sed in capud regium principaliter redundare. 46.23Dehinc iniunctum est archiepiscopis et episcopis, qui aderant, ut in auctorem tantae contumeliae, quod equum esset, de iuris seueritate decernerent. 46.24 At illi, iuxta Constitutiones regum Siciliae, decreuerunt Ricardum comitem non solum de terra sua, uerum etiam de membris et corpore regis misericordiae subiacere, eo quod iudicium curiae falsum dicere presumpsisset. 46.25 Captus igitur et militum custodiae deputatus, Taurominium iussus est perduci et ibidem in castello, quod in ardua rupe positum oppido supereminet, summa diligentia custodiri.

47.1 His itaque duobus uiris potentissimis ita captis, nemo iam coniuratorum supererat, quem sibi crederet cancellarius formidandum. 47.2 Episcopus autem Agrigentinus, dum haec in curia gererentur, presentiam suam interim curiae subtrahebat, graui se fingens egritudine molestari. 47.3 Nec multo post Iohannes de Sinopoli et Bartolomeus Parisinus eiusdem criminis condempnati sunt et in principatu Salerni per loca munitissima distributi. 47.4 Galterius autem Modicensis super eadem coniuratione sollempniter accusatus, pacta cum accusatore suo monomachia datisque fideiussoribus, diem constitutam iussus est expectare. 47.5 Interea, mortuo Symone, Sangrensi comite, Ricardus, frater eius, illi substitutus cancellarii partem totis uiribus tuebatur. 47.6 Hannibal quoque puer, Rainaldi comitis filius, comes creatus, integre terram patris optinuit. 47.7 Gilebertus uero, comes Grauinensis, considerans cancellarium opera sua tot hostium insidias euasisse, omnia sibi prospere cedere nullumque, ut estimabat, iam superesse periculum, in tantam est precipitatus audaciam, ut Lorotelli comitatum a curia postulans impetraret, eligeretque stabilem, in quo erat, gradum non dubio precipitio commutare. 47.8 Hoc enim facto, multorum in se procerum et ciuitatum Apuliae congessit inuidiam et inexorabiles inimicitias suscitauit. 47.9 Nam, accepto comitatu Lorotelli, Roberto comiti, cuius omnes reditum summis desideriis exoptabant, obstruxisse uidebatur aditum reuertendi et spem, quae diu fouerat eos, penitus sustulisse. 47.10 At cancellarius, licet nonnullos familiares curiae aliosque multos contra se factae coniurationi consensisse non ambigeret, tamen erga illos blandius agens, eorum facta dissimulare proposuit, ne rem atrocius persequi uideretur; simulque sperans eos aliorum penis admonitos a scelesto proposito posse facile reuocari. 47.11 De Henrico uero, comite Montis Caueosi, reginae consilium fuit, ut, datis ei mille auri unciis, in Hyspaniam eum ad fratrem remitteret. 47.12 Iussit ergo septem galeas armari, quae Odonem Quarrellum in Franciam transiturum et sub eius custodia comitem usque in Arelatensium fines transueherent. 47.13 Interim autem in castello Regii seruabatur, quae ciuitas ex opposito Messanae super Farum in extremis Ytaliae finibus sita est, ut inde promptius eum et facilius galeae susciperent, quam primum rex Panormum rediturus ab urbe Messanensi discederet. 47.14 His itaque dispositis, duodecimo die Martii rex iter arripiens, uigesimo die mensis eiusdem Panormum peruenit. 47.15 Gilebertus autem comes Farum transiens cum militibus suis in Apuliam reuersus est. 47.16 Odo uero Quarrellus Messanae remansit, multum a cancellario preinstructus et diligenter admonitus, ut, omni dilationis occasione sublata, statim post discessum regis galeas intraret.

48.1 Interea gaytus Ricardus, magister palatii camerarius, Matheus notarius et Gentilis, Agrigentinus episcopus, aliique, quibus cancellarius rem dissimulando scelerum impunitatem indulserat, semel conceptam rabiem nitebantur ad effectum urgere. 48.2 Nec illius erant beneficiis emolliti, sed ex absentia comitis Grauinensis considerantes cancellario multum subtractum esse uirium, facile suis eum patere iam estimabant insidiis, tamquam improuidum et incautum et, uelud omni difficultate superata, nichil ultra periculi formidantem. 48.3 Itaque nouas ex integro pactiones instituunt mutuisque se rursus obligant sacramentis; dehinc adimplendo proposito dies certa prefigitur, et iureiurando prestito, milites eliguntur, qui dominica in Ramis Palmarum, ubi rex e palatio iuxta consuetudinem exierit, cancellarium gladiis in ipsa turba confodiant. 48.4 Sed et multos ciuium tam Panormi quam in quibusdam aliis oppidis aduersus cancellarium instigauerant, multa dando multaque pollicendo; quibus non difficile persuaserant cancellarium, si diu perseuerauerit in eo culmine potestatis, uniuersis populis Siciliae libertatem, quam hactenus habuerant, sublaturum. 48.5 Cuius rei magnum illis uisum est argumentum, quod Iohannes de Lauardino, cui rogatu cancellarii terra Mathei Bonelli nuper data fuerat, oppidanos suos tantis affligebat iniuriis, ut omnium rerum mobilium, quas habebant, medietatem ab eis exigeret: hanc enim esse terrae suae consuetudinem asserebat. 48.6 At illi libertatem ciuium et oppidanorum Siciliae pretendentes, nullos se redditus aiebant, nullas exactiones prebere, sed aliquotiens dominis suis, urgente qualibet necessitate, quantum uellent sponte et libera uoluntate seruire; Saracenos autem et Grecos eos solum, qui uillani dicantur, soluendis redditibus annuisque pensionibus deputatos. 48.7 Cumque nichil haec allegando proficerent, rem ad cancellarii notitiam pertulerunt. 48.8 Qui, Roberti de Sancto Iohanne Rogeriique Tironensis magistri comestabuli neglecto consilio, maluit quorundam, quos de Francia secum adduxerat, temeritate seduci, qui super hoc nullam illis iustitiam oportere fieri decernentes, dicebant intolerabilem hanc esse rusticorum audaciam, et si quidem eos id, quod postulent, optinere contigerit, multis inde perniciosum exemplum datum iri, ut aduersus dominos suos contumaces ac rebelles existerent. 48.9 Itaque nichil eorum, quae spe impetrantes, coacti sunt iniuriam suam patienter interim sustirauerant, nere. 48.10 Ea res hostibus cancellarii plurimam oportunitatem attulit, ut aduersus illum multorum ciuium et oppidanorum odia suscitarent, dicentes id eum proponere, ut uniuersi populi Siciliae redditus annuos et exactiones soluere cogerentur, iuxta Galliae consuetudinem, quae ciues liberos non haberet. 48.11 Cancellarius autem, agnitis eorum consiliis, ubi nulla uidit eos mansuetudine, nullis beneficiis a proposito reuocari, primo Matheum notarium, qui ceteris astutia preminebat, congregata curia, iudicio sollempni postulatum, neque defensionem congruam offerentem, recipi iussit in carcerem. 48.12 Inde capti sunt plurimi milites, quos de morte ipsius iusiurandum prestitisse constabat. 48.13 Cumque regina nullatenus consentiret, ut gaytus Ricardus caperetur, qui coniurationis capud erat et principium, uix tandem cancellarius id solum optinuit, ne liceret ei extra palatium egredi, neque copiam haberet militibus colloquendi. 48.14 Episcopus Agrigentinus, captis sociis, nichil spei reliquum uidens, ut ad peragendum propositum facinus tot partibus mutilata conspiratio conualescat, statuit aduersus cancellarium urbis Agrigentinae et adiacentium oppidorum populos commouere et apertas in eum inimicitias profiteri, confidens Rogerium, comitem Giracii, eiusdem coniurationis socium, et eius hortatu multos alios consilium suum facile secuturos; simulque sperans Willelmum Leluciensem in Calabria, iuxta quod inter eos conuenerat, idem facturum. 48.15 Itaque, sine licentia curiae, cum paucis militibus clam discedens, occulta quadam uia peruenit Agrigentum, conuocansque populum, Mathei notarii et aliorum eis captionem exponit, dicens hoc esse propositum cancellarii, ut omnes Siciliae proceres, quotquot ei non consenserint, primo capiat; inde ueneno regem extinguens, regnum ipse sibi transumat, cum regina, quam propinquam suam nunc appellat, matrimonium contracturus. 48.16 Eo uentum esse necessitatis, ut oporteat Siculos omnes, qui fidem regi seruare uoluerint, unanimiter proditorem aduersus insurgere, et antequam tam detestabile perpetretur flagitium, consiliorum eius machinas preuenire. 48.17 Haec et Agrigenti publice concionatus est et Messanensi populo scripta transmisit; uerum Agrigentinis horum nichil persuaderi potuit, neque satis iusta uisa est occasio rebellandi. 48.18 Rex autem ac regina fugam episcopi cognoscentes, Burgundium iustitiarium cum litteris regiis Agrigentum miserunt, precipientes Agrigentinis, ut episcopum tamquam proditorem sub eiusdem Burgundii custodia Panormum transmitterent. 48.19 Qui cum ad curiam ueniens ea, quae palam gesserat, quibusdam niteretur ambagibus excusare, multorum conuictus testimonio, ductus est in castello Sancti Marci, quod in ualle Demeniae situm est, ibidem interim seruandus, donec operum eius series ad Romanum pontificem perferretur.

49.1 Ita iam metu reique difficultate sublata, uiribus omnino destituta conspiratio deinceps respirare non poterat, nisi nouus denuo casus emergens nouum induxisset periculum, et multorum prudentium uirorum industria sopitum extinctumque pene malorum fomitem unius uiri temeritas suscitasset. 49.2 Nam, cum Odonem Quarrellum Messanae diutius morari post constitutum abeundi terminum cancellarius comperisset, quod futurum erat presaga mente concipiens, minis et contumeliis plenam ei direxit epistolam, precipiens, ut infra triduum post susceptas litteras, omni lucri spe neglecta omnique dampni posthabita ratione, discederet. 49.3 At ille, fatali iam imminente precipitio, cupiditatis tenebris excecatus, nullis inde minis aut precibus, nullo poterat genere persuasionis auelli, ob id solum tanto se periculo negligenter obiciens, ut a nauibus in Siriam transituris extorqueret pecuniam, non aliter eis indulta copia transeundi. 49.4 Hanc exactionem ciues molestissime ferentes, ceperunt inter se primum occulte conqueri, deinde licentius ac manifestius indignari, suamque ipsorum temeritatem et ignauiam accusare, qui predones alienigenas paterentur regni thesauros et de ciuium iniuriis conquisitam pecuniam in Franciam asportare. 49.5 Sed et Odonis Quarrelli clientes, qui per urbem ebrii uagari consueuerant, forte Grecos in domo quadam ludentes inuenerunt, eorumque ludos improbe perturbantes, cepere multis eos uerborum iniuriis irritare; qui ob timorem cancellarii patienter aliquamdiu sustinentes, rogabant eos, ut abscederent uel ab iniuria temperarent. 49.6 At ubi iam ira iugibus accensa contumeliis, propulsato metu, patientiam eos dedocuit, raptis fustibus, illos aggressi improbam eorum loquacitatem multis uerberibus represserunt. 49.7 Odo Quarrellus, ea re cognita, stratigotum accersiit ipsosque sibi captos Grecos exhiberi precepit. 49.8 Stratigotus autem respondit uariis urbem concussam rumoribus et ad seditionem pronos ciuium animos non oportere nunc amplius asperari, sed hanc interim quasi negligendo dissimulandam iniuriam, et ultionem in tempus congruum differendam. 49.9 Tum ille, ut semel ad iram motus nullum admittebat consilium, subintulit: quicquid acturi essent reliqui, istos impresentiarum ob illatum sibi dedecus puniendos; inefficaciter eiusmodi causas pretendi, ut factum hoc sequeretur impunitas; nichil sibi de rusticorum confederatione timoris innasci; expedire nunc, ut eorum exemplo ceteri terrerentur. 49.10 Cum ergo stratigotus eius uoluntati satisfacturus ad locum, ubi res acciderat, peruenisset, plurimam ibi Grecorum multitudinem conglobatam inuenit. 49.11 Quos cum cepisset asperius conuenire, responderunt non esse tempus hoc, quo stratigoti ciuibus debeant minari, sed blandiri; neque dicto segnius in eum pariter irruentes, cum equi rapiditate fretus in fugam se uerteret, multas post eum lapides proiecerunt. 49.12 Videntes Latini, qui ob nauium redemptionem in odium Francorum inducti fuerant, Grecos quoque aduersus eosdem nouis iniuriis lacessitos, ceperunt ad seditionem eos hortari, asserentes Francis id esse animi ut, omnibus Grecis expulsis, ipsi domos eorum, uineas ceteraque predia possiderent; reginam uero nupsisse cancellario, neque satis adhuc constare, quid regi contigerit, sed eum, si quidem uiuat, magno discrimini subiacere. 49.13 Itaque tota iam ciuitas falsis rumoribus perstrepebat, et euidens rebellandi pretendens indicium, eo rerum turbine laborabat, ut neque stratigotus neque iudices contra uoluntatem plebis auderent iuris quippiam exercere. 49.14 Quod ubi regi reginaeque cognitum est, falsa ciuitatem opinione delusam, immensis tumultuum fluctibus agitari, Messanensibus in hunc modum scriptam epistolam direxerunt:

50.1 Willelmus, Dei gratia rex Siciliae, ducatus Apuliae et principatus Capuae, una cum domina Margarita, gloriosa regina matre sua, Andreae stratigoto et iudicibus et uniuerso populo Messanensi, fidelibus suis, salutem et dilectionem. 50.2 Certum est eos maiestatis crimen admittere, non solum si quos tanta uis furoris exagitat, ut ausu nefario uitae salutique nostrae insidiari presumant, uerum etiam quos in familiarium nostrorum necem aliquid clam palamue moliri contigerit, quicquid aduersus eos, qui negociis nostris inuigilant, quorum ope et consilio regnum nostrum feliciter gubernatur, impietatis suae machinas putauerint erigendas. 50.3 Quod genus hominum, cum ad totius regni perniciem natum appareat, meritis quidem expedit deputari suppliciis, et quod in alios nitebantur atrociter exercere, in capud eorum iustissime retorqueri. 50.4 Inde est, quod Gentilem, Agrigentinum episcopum, gaytum Ricardum, Matheum notarium, quos contra Stephanum, dilectum consanguineum nostrum et cancellarium, conspirasse manifestis rerum argumentis agnouimus, in presentia nostra conuictos dampnatosque carcerali iussimus custodiae mancipari. 50.5 Statuit autem maiestatis nostrae serenitas eiusdem Stephani precibus erga eos misericorditer agere, citraque iuris seueritatem punitis, uiuendi copiam indulgere. 50.6 Haec idcirco fidelitatem uestram latere noluimus, ne forte uos, fallaci cuiuspiam suggestione deceptos aut aliis quibuslibet rumoribus perturbatos, contra uoluntatem nostram agere fidemque, quam erga nos hactenus inconcussam seruastis, aliquatenus uiolare contingeret. 50.7 Itaque, scitote nos sanos et incolumes in palatio nostro summa tranquillitate gaudere, omnesque de ciuitate uestra seditionum motus et occasiones excludite, ut nostram possitis gratiam uberius promereri.

51.1 Has litteras recipiens, stratigotus iussit ad ecclesiam Nouam populum conuenire, ut eas faceret coram uniuersis ciuibus recitari. 51.2 Cumque, moram eo faciente, populus diutius expectaret, ceperunt inuicem colloquendo uarias opiniones confingere. 51.3 Alii Stephanum cancellarium asserebant proculdubio regem factum, et hanc eius epistolam, quam audituri uenerant, regias litteras appellari; nam Willelmum regem interfectum esse; Henricum fratrem eius, cum paucis militibus in castello Maris clausum, obsidione uallari. 51.4 Alii, quibus ratione magis utentibus tam aperta falsitas huius rei fidem subtraxerat, uelud moderatius astruebant non ipsum cancellarium, sed Gaufridum, quemdam eius fratrem, regnaturum, et ob hoc Odonem Quarrellum cum ingenti pecunia transiturum in Gallias, ut eius opera ductuque predictus Gaufridus in Siciliam transfretaret, et Constantiam, Rogerii regis filiam, uxorem duceret: inde sibi dandam occasionem existimans, ut uideretur regnum iustius occupare. 51.5 Cum ergo iam murmur inualesceret et plebis indignatio multiplicatis rumoribus augeretur, exclamauit quidam, ad eius uocem facto silentio, solum hoc in tanto turbine superesse consilium, ut Odonem Quarrellum primo interficerent, dehinc Henricum comitem, qui Messanenses plurimum semper dilexerat, liberarent. 51.6 Tunc uniuersi, qui aderant, non aliter quam si consiliis illius se paritum ire iurassent, ad expugnandam Odonis Quarrelli domum, neglecto stratigoti mandato, concurrunt. 51.7 Sed cum primo impetu nichil agere potuissent, ad portum repente se transferunt, et septem galeas ibi repertas uiris et armis complentes, Regium, traiecto Faro, perueniunt. 51.8 Regini uero consilio Iohannis Calomeni, qui tunc Calabriae camerarius erat, portas Messanensibus aperientes, eorum societati se, iureiurando prestito, coniunxerunt. 51.9 Inde ad castellum, ubi comes sub paucorum militum custodia seruabatur, confidentius accesserunt, dicentes militibus, qui ad defensionem parati muros ascenderant, ut comitem sibi redderent; alioquin ipsos, si ui capti forent, tamquam proditores illico suspendendos. 51.10 Sed nec eos posse quidem euadere, nam si forte, quod uix accidere possit, ea tota die sustinuerint, in crastino Messanae sexaginta galeas armatum iri seque machinas ad expugnandam turrim necessarias allaturos. 51.11 At illi, primo neglectis eorum minis, instantes acerrime repellebant, et importunitatem piraticam multiplicatis lapidum iactibus proturbabant. 51.12 Inde uero se paucos admodum esse considerantes, nec in toto castello tantum esse uictualium, quod per triduum eis posset sufficere, Messanensibus instantissime comitem sibi reddi poscentibus responderunt: homines ignotos, qui sine duce, sine rectore uenerint, non oportere super his, quae postulabant, audiri. 51.13 Si uero stratigotum uel iudices uel omnino quospiam de maioribus ciuitatis adducerent, eorum se uerbis facile credituros. 51.14 Quod illi statim se facturos polliciti, Messanam reuersi sunt, et Iacob hostiarium, qui ad armandum stolium a curia missus fuerat, nolentem reluctantemque Regium perduxerunt. 51.15 Milites igitur, omni spe fiduciaque resistendi sublata, tandem illis comitem reddiderunt. 51.16 Quo post Fari transitum a Messanensibus non sine totius ciuitatis concursu multaque plebis alacritate suscepto, iurauerunt omnes Henrici comitis de cetero se per omnia secuturos imperium, nec ei uita superstite defuturos.

52.1 Interim autem Odo Quarrellus in palatium regis, quod domui suae proximum erat, cum omnibus rebus suis se contulerat. 52.2 Ibique uirorum multitudine circa muros excubantium circumseptus, nec ipse poterat exire neque per litteras cancellario, quod ei contigerat, indicare: nam et palatii custos, cum aliter irruentis populi furorem arcere non posset, eum se capitis sui periculo spoponderat seruaturum. 52.3 Comes igitur, missis cum notario suo plerisque ciuium, uniuersam illius pecuniam, aurum, argentum, gemmas uestesque sericas scripto consignari fecit et in interiore parte palatii summa diligentia custodiri. 52.4 Ipsum autem Odonem lintri sub silentio noctis impositum, ad castellum Vetus, quod in portu secus ecclesiam Nouam situm est, iussit transferri. 52.5 Interea Messanenses, ueriti, ne comes illum ea spe custodiri faceret, ut, eo curiae reddito, ueniam impetraret, eorumque societati se fraudulenter subtraheret, optimum arbitrati sunt ipsum Odonem interficere: hoc enim perpetrato, non posse comitem erga curiam deinceps excusari. 52.6 Itaque, magna uirorum multitudine conuocata, comitem adeunt postulantes, ut Odonem Quarrellum eis traderet puniendum; non enim eo captum fuisse consilio, ut incolumis seruaretur, sed ut, eo diris excruciato suppliciis, tam regis quam suas iniurias uindicarent. 52.7 Comes autem, ne uideretur eorum ingratus beneficiis, simulque uidens, etsi reluctari uellet, plebis tamen oportere desiderium adimpleri, noluit eorum petitioni moras opponere, licet ei plurimum displiceret. 52.8 Timebat enim, ne speratum finem non posset res inconsulte cepta sortiri. 52.9 At illi repente castellum adeunt, et Odonem Quarrellum a castellano sibi traditum exuentes, asino, quem ad hoc preparauerant, eum imponunt, pedibus eius in anteriorem asini partem porrectis, capite uero in partem contrariam acclinato. 52.10 Dehinc uniuerso populo ad hoc spectaculum confluente, per medium urbis eum cum ingenti clamore deducunt, contumeliis interim ac uerberibus insistentes. 52.11 Vbi ad portam ciuitatis uentum est, quidam eorum cultrum Pisanum quantis potuit uiribus illius immergens cerebro, cruorem, qui ferro adheserat, sub omnium aspectu lingebat, ad inexorabilis odii magnitudinem exprimendam! 52.12 Cuius exemplum secuti, ceteri membratim Odonem innumeris confossum uulneribus discerpserunt: capud autem eius affixum lanceae per urbem diutius ostentantes, ad ultimum illud in cloacas publicas proiecerunt; quod inde furtim sublatum est et traditum sepulturae. 52.13 Inter haec autem Greci Transalpinos, quotquot inuenire poterant, occidebant, donec Henricus comes id fieri cum interminatione penae prohibuit. 52.14 Messanenses igitur, ut uenturo regis exercitui, quatenus poterant, aditus uiarum obstruerent, primo Rimetulam, castellum fortissimum, occuparunt, castellani fide promissis facile precorrupta. 52.15 Inde Tauromenium tam dolo quam uiribus aggressi sunt, ut Ricardum, comitem Molisii , liberarent, et oppido quidem non difficile potiti sunt; castellum autem nullis poterat uiribus expugnari. 52.16 Sed et Mathei castellani fides, licet multa premiorum pollicitatione multisque minis attemptata, nusquam tamen a propositi soliditate roboris excidebat; demum autem uxoris eius frater a Messanensibus missus exorabat eum cum lacrimis, ut tantae consilio crudelitatis abiecto, misereretur uxoris ac liberorum, quos in carcerem missos preceperant Messanenses interfici, nisi Ricardum comitem mature reddi contingeret. 52.17 At ille respondit non solum necem illorum sibi tolerabilem fore, uerum etiam se ipsum morti paratum audacter occurrere, antequam huiusmodi proditione uitam fedaret, quam hactenus nullius infamiae nota resperserat. 52.18 Tum is, qui missus fuerat, cum intelligeret illius animum ab eo, quod dixerat, non posse deflecti, gauarreto ipsius castelli, quem dudum nouerat, interposita fide, multa pollicitus persuasit ei, ut quam primum temporis oportunitas pateretur, Ricardum comitem solueret et hostium ei carceris aperiret. 52.19 Quadam ergo die, dormiente Matheo castellano, gauarretus, ut spoponderat, Ricardum comitem a uinculis expeditum eduxit. 52.20 Cumque mox ad castellanum itinere recto contenderet, ille, ad strepitum pedum excusso sompno, cum uidisset comitem, repente perterritus ensem arripuit, et sibi paratas insidias in capud illius facile retorsisset, nisi proditor, cuius id opera patratum fuerat, amplexus improuidum, ferientis conatum eluderet, et illi cultro, quem tenebat, superiorem dorsi partem inter humeros transfixisset; manu tamen comitis, quam ensi sublato pretenderat, uulnerata. 52.21 Ita Matheo multis confosso uulneribus, Messanenses Taurominii castellum ipsumque comitem alacres receperunt.

53.1 Haec ubi cancellario nuntiata sunt, tanto repente turbatus infortunio, consilium amicorum, quod diu neglexerat, tum demum expetiit. 53.2 Visumque est persuadere regi, ut, exercitu congregato, Messanam obsessum pergeret, quod ille facile pronaque uoluntate concessit, ad educendum exercitum certo ab astrologis termino constituto. 53.3 Interim autem Cathaniensibus scripsit, ut nichil omnino uictualium Messanam deferrent, neque naues Messanensium ibidem onerari permitterent, omnesque insuper Cathaniensium naues ad terram subduci precepit, singulis earum carinis singulas tabulas subtrahendo. 53.4 Ea res, annonae comportandae subtracta copia, Messanensibus famis necessitatem indixerat, cum nullum aliunde super hoc solatium expectarent. 53.5 Calabria enim eius anni sterilitate dampnata, uix sibi sufficere poterat. 53.6 Interea Randacini, Vacarienses, Capiciani, Nicosiani, Maniacenses ceterique Lombardi, qui cancellarii partes ob multa eius beneficia tuebantur, haud dubiam proditorum inuidiam ac scelera detestati, legatos Panormum miserunt, rogantes cancellarium, et ei modis omnibus persuadere nitentes, ut aduersus Messanenses exercitum confidenter educeret; nam eum quidem de solis Lombardorum oppidis uiginti milia pugnatorum, ubicumque preciperet, habiturum. 53.7 Quorum laudata fide, cancellarius terminum eis constitutum ad hoc exposuit iussitque, ut interim se rebus necessariis premunirent. 53.8 Rogerius autem, Giracii comes, ubi uidit denuo conspirationem multum ex improuiso uirium collegisse, rebellandi desiderium, quod hactenus dissimulans occultauerat, apertis cepit indiciis profiteri. 53.9 Castellaque sua muniens, Cephaludium adiit et cum eiusdem ciuitatis episcopo colloquium habens, persuasit ei, ut iuraret nunquam opem suam aduersus cancellarium Messanensibus defuturam; adiecitque, ut ab uniuersis ciuibus suis idem iusiurandum acciperet. 53.10 Cancellarius tamen eiusdem urbis arcem munitissimam preoccupauerat, cum iam ab initio fidem episcopi dubiam agnouisset, et ad ipsius arcis custodiam Andream hostiarium deputarat.

54.1 Matheus autem notarius, cum in palatio clausus teneretur, audiens, quod Messanae gestum fuerat, simulque uidens Ansaldum castellanum, amicum cancellarii, in superiori parte palatii ualitudine detineri, ex illius absentia datam sibi perpetrandi, quod optabat, oportunitatem agnouit. 54.2 Et Constantinum eius socium, penes quem solum custodiendi palatii cura tunc erat, multis persuasionibus eo impulit, ut uniuersos palatii seruientes, qui fere quadringenti erant, iurare faceret, quod die tertia, quam eis prefixerat, cancellarium ad curiam uenientem, et cum eo Iohannem de Lauardino et Rogerium, Auellini comitem, inter primam ac secundam portam interficerent. 54.3 Iam tunc ergo conspiratoribus in spem et audaciam rursus erectis, in partes scissa ciuitas uariis assensibus laborabat. 54.4 Sed et plerique uiri rapinis assueti, qui circa uiam Coopertam et in superiori parte uiae Marmoreae commanebant, uidentes rixas et seditiones inter curiae familiares exortas, societatis inter se fedus inierant. 54.5 Non quia fauore partis utriuslibet traherentur, sed lucri spem sequentes, iurauerant in illum quidem impetum se facturos, in quem primum acclamari contingeret. 54.6 Optabant autem eum fore cancellarium, eo quod in domo illius multam arbitrantes congestam esse pecuniam, credebant se, quod optauerant, ibidem uberius et facilius effecturos.

55.1 Inter has rerum ambiguitates et pericula cancellarius deprehensus, ab Ansaldo castellano statuit sciscitari, quid ei potissimum in tanto turbine faciendum decerneret. 55.2 Cuius consilium fuit ut, neglecto termino quem astrologi prefixerant, cum militibus suis in aliquam munitionum Siciliae se reciperet, et tam Lombardos quam ceteros, quos sibi fideles nouerat, accersiens, quantum posset exercitum congregaret, ibique regis prestolaretur aduentum. 55.3 Nam eum, si Panormi diutius moraretur, uix tantas hostium insidias euasurum. 55.4 Preualuit tamen Roberti, comitis Mellenti, ceterorumque Francorum sententia, qui proditorum astutiam et curiae consuetudinem nescientes, Panormi morari tutius asserebant, nec oportere cancellarium sine rege quopiam proficisci, ignorantes nusquam aptius insidias, quam in ipso palatio preparari, ubi nemini liceat armis se uel militibus premunire. 55.5 At, ubi iam constituta dies aderat, seruientes palatii, sperantes cancellarium mane iuxta consuetudinem ad curiam ascensurum, parati ante ianuam consistebant, ut eum uenientem cum paucis admittentes, milites eius excluderent. 55.6 Odo uero, magister stabuli, cum eorum intellexisset consilium, repente descendens e palatio, cancellarium, quod ei periculum imminebat, edocuit. 55.7 Qui paucos amicorum secum retinens, milites et hostiarios, qui ante domum eius conuenerant, ut euntem ad curiam sequerentur, iussit abscedere. 55.8 Constantinus itaque castellanus, ubi spem et opinionem suam elusam animaduertit, mittens plerosque palatii seruientes, quos ciuibus notissimos esse cognouerat, per singulas urbis regiones eos distribuit, iussitque clamare, ut uniuersi ciues ad arma concurrerent et domum cancellarii, qui paratis iam nauibus cum thesauris regiis fugere decreuerat, obsiderent. 55.9 His urbe commota rumoribus, Herueus Floridus, quem non tam familiaritas cancellarii quam ipse de se plurimum loquens palatinis suspectum fecerat, cum Rogerio, comite Auellini, secus palatium equitabat. 55.10 Quem cum uidissent clientes gayti Ricardi ac plerique alii uiri, qui iam illuc armati confluxerant, irruerunt in eum et equo deiectum gladiis transfoderunt. 55.11 Inde comitem persequentes, cum extra portam urbis in planum, quod palatio adiacet, peruenissent, fugiendi spe sublata iam in eum lanceas intendebant, cum rex, ut ad fenestras palatii, quid tumultus esset, prospectum uenerat, exclamans multum illis interminatus est, nisi sibi uiuum illum et incolumem assignarent. 55.12 Sic eorum impetu uix compresso, cum aliter comitem liberare non posset, iussit eum in castello Maris summa diligentia custodiri. 55.13 Tunc uero sagittarii curiae, qui nunquam in seditionibus, ubi lucri spes appareat, ultimi consueuerunt occurrere, cum his, quos superius coniurasse diximus, magnaque preterea confluentium uirorum multitudine, domum cancellarii circumuallant. 55.14 Symon autem Pictauensis, cuius diligentiae domus eiusdem cura commissa fuerat, milites peditesque, prout locorum oportunitas exigebat, per murorum disponens ambitum, singula loca congrua defensione premunit. 55.15 Militum uero maximam partem repentinus plebis concursus excluserat. 55.16 Cancellarius ubi rem uidet in id discriminis peruenisse, cum plerisque uiris nobirius, libus, quos a se non passus erat discedere, per ecclesiam, quae domui suae erat contigua, in campanarii fortissimam, ut in plano, munitionem se recipit. 55.17 Erant autem, qui semper ei familiarius adherebant: Carbonellus et Boamundus Tarsenses, Willelmus de Sancto Seuerino, Alduinus Cantuensis, Hugo Lupinus, Robertus quoque Mellenti comes, cum quibusdam Francis militibus. 55.18 Interea Rogerius Tironensis, magister comestabulus, cum militibus suis superueniens, uiros, quos ibi repererat, acerrime proturbabat. 55.19 At ubi iam multitudo populi confluentis in immensum excreuit, resumptis animis, in eum pariter irruentes, tam ipsum quam ipsius milites fugere compulerunt, domumque cancellarii, quae multo distendebatur ambitu, ceperunt ex omni parte totis uiribus oppugnare. 55.20 Obsessi uero non solum de locis sibi deputatis nichilo segnius instantibus resistebant, uerum etiam apertis aliquotiens foribus erumpentes, totam multitudinem audacissime repellebant longiusque cogebant absistere. 55.21 Matheus quoque notarius et gaytus Ricardus de locis, in quibus clausi fuerant, exeuntes, pristinae se dignitati, nemine prohibente, reddiderant. 55.22 Qui, seruis bucinariis accersitis, preceperunt eis, ut ante domum cancellarii tubis ac tympanis personarent. 55.23 Tunc uniuersa ciuitas tam Saraceni quam Christiani signum belli notissimum audientes, iussu regis id fieri crediderunt, moxque cum ingenti clamore ac strepitu concurrentes, ceperunt instare uehementius, uidentesque se diutius insistendo nichil proficere, tandem ad portam ecclesiae magna lignorum strue composita, decreuerunt ignem supponere. 55.24 Cumque, iam redactis in carbones foribus, liber patuisset introitus, plerique milites cancellarii, quibus uniuersa uirtus periculi metum sustulerat, opposuerunt se conantibus introire. 55.25 Ibi diu multumque summa uirtute pugnatum est, his quidem urgentissima necessitate uires et audaciam ministrante, illis autem indignantibus, quod paucissimi uiri tantae multitudinis impetum sustinerent. 55.26 Preualente uix tandem multitudine, fatigati se milites in campanarium contulerunt. 55.27 At illi per ecclesiam in domum cancellarii libere transeuntes, milites peditesque, qui muris defendendis operam dabant, repente captos uinctosque castellanis palatii transmiserunt; quos autem reppererant de locis adhuc munitioribus resis- tentes, ut se dederent bonis conditionibus, effecerunt. 55.28 Inde ad expugnandum campanarium redeuntes, cum iam multis eorum uulneratis acrius instando nichil agerent, uariis huc illuc consiliis agebantur. 55.29 Alii, multa lignorum coaceruata congerie, supponendum ignem censebant: nam ex eiusmodi saxis constructum esse campanarium, quae, perseuerante diutius igne, facile dissoluantur; alii machinas ocius inferendas; alii, cratibus inuectis, suffodiendum ab imo campanarium decernebant.

56.1 Interea, cum rex ad matris petitionem e palatio uellet exire, ut ab obsidione populum amoueret, Matheus notarius ceterique conspiratores qui aderant, prohibuerunt egredi, dicentes non esse tutum illuc accedere, nam sagittarum ac lapidum circumquaque turbinem agitari. 56.2 Cumque uiderent nullatenus ea die posse campanarium expugnari, timuerunt ne, si res produceretur in crastinum, plebis tepescerent animi, uel penitentia ducti desisterent ab incepto, cum id regi displicere cognoscerent. 56.3 Statuerunt ergo cum cancellario pacisci, ut, abiurato regno Siciliae, liceret ei in quam eligeret terram libere transmeare. 56.4 Missis itaque nuntiis, qui hanc ei conditionem proponerent, ita demum inter eos transactum est, ut armata galea cancellarius cum paucis, quos eligeret, traduceretur in Siriam, comiti uero Mellenti ceterisque Francis ad transfretandum nauigia pararentur. 56.5 Nobiles autem uiri de regno Siciliae, qui cum eo in campanario erant, terras suas secure ac libere possiderent, militibus stipendiariis indulta licentia uel in curia commorandi, uel ad alium locum quemlibet transeundi. 56.6 Hoc ita sine dolo factum iri iurauerunt Ricardus, Siracusanus electus, Matheus notarius, gaytus Ricardus, Rumoaldus, Salernitanus archiepiscopus, Iohannes, episcopus Maltensis; ipsaque nocte galeam preparari fecerunt. 56.7 Mane uero cancellarium e campanario cum paucis sociis extrahentes, ad portum eum Gallicum perduxerunt; cumque galeam ascenderet, canonici panormitani qui aderant rogabant eum, ut a sacramento fidelitatis eos absolueret: at ille rem dissimulans, nichil respondit. 56.8 Tum curiae familiares ceperunt eum primo blandius hortari, dehinc acrius et importunius comminantes instare, ut electioni renuntians, eligendi pastoris canonicis copiam daret. 56.9 Ille uero uidens armatam circumfremere multitudinem, tumultuari milites, magnates indignari, quod necdum reuertendi uideretur animum abiecisse, metu compulsus, renuntiauit electioni. 56.10 Moxque galeam ingressus, iussit eam a terra propelli, suspectum habens populum magno illuc impetu confluentem. 56.11 Itaque curiae familiares ad campanarium regressi, comitem Mellenti ceterosque Francos eduxerunt, plebisque seditiosos impetus et aduentum Messanensium formidantes, in duobus castellis, Partenico Carinulaque, fecerunt illos interim commorari, donec eis ad transfretandum nauigia prouiderent. 56.12 At cancellarius a portu, quam primum potuit, auulsus, per Mazariensium fines Australem Siciliae partem circumiens, Lecatulam peruenit, quod castellum in finibus Agrigentinorum situm est. 56.13 Ibi necessario coactus ad terram egredi, premisit episcopum Maltensem, qui dux ei datus fuerat, ut oppidanis ex parte regis preciperet, ne illum aliquatenus impedirent. 56.14 Iam enim galea, procelloso maris turbine fatigata, dissolutis compagibus, naufragium minabatur. 56.15 Cumque breui temporis interuallo congrue resarciri non posset, neque sine certo capitis periculo liceret cancellario triduum ibi transigere, nauem onerariam in eodem inuentam littore a Ianuensibus emit, eisdemque nautis conductis, in Siriam prospere transfretauit.

57.1 Interea Gentilis, Agrigentinus episcopus, qui in uallem Demeniae missus fuerat, reuocatur et curiae familiaris efficitur. 57.2 Henricus, comes Montis Caueosi, et Ricardus, Molisii comes, cum plerisque Messanensium, uiginti quatuor galeis armatis, Panormum perueniunt, uiribusque freti, curiae statum innouant, et decem familiares instituunt: Ricardum Siracusanum electum, Gentilem Agrigentinum episcopum, Rumoaldum Salernitanum archiepiscopum, Iohannem Maltensem episcopum, Rogerium comitem Giracii, Ricardum comitem, Henricum Montis Caueosi comitem, Matheum notarium, gaytum Ricardum, Galterium decanum Agrigentinum, regis preceptorem. 57.3 In eo statu curia constituta, decernitur in primis, uti Gilebertus, comes Grauinensis, cum filio suo Bertranno comite pellatur e regno, saluus tamen et incolumis, si quidem his curiae mandatis ultro parere uoluerit. 57.4 Quod si uiribus uti et militibus adunatis reniti presumpserit, cum eo deinceps hostiliter agi, et tamquam proditorem totis regni uiribus oppugnari. 57.5 Hoc autem negotium Rogerio, comiti Albensi, Ricardoque de Sagio, Fundano comiti, delegatur; qui de totius Apuliae ciuitatibus immensum congregantes exercitum, Gilebertum comitem in castello quodam, quo se cum uxore receperat, obsederunt. 57.6 Nam, audito curiae mandato, uniuersi milites ab eo discesserant. 57.7 At ille multam in se procerum attendens inuidiam, ciuitatum atrox odium nichilque spei sibi relictum intelligens, elegit se Ricardo, comiti Fundano, cum thesauris suis eo pacto dedere, ut liceret ei cum uxore ac liberis in partes Siriae transmeare. 57.8 Eo sic expulso, cogitabant etiam curiae magnates Hugonem, comitem Catacensem, quia cancellarii consanguineus erat, expellere. 57.9 Sed quia nullius consilii audaciae homo erat, ut uel occulte paraturus insidias, uel ex precipiti magnum ausurus aliquid timeretur, maluerunt ei parcere, sperantes eo ipso posse reginae indignationem aliquatenus mitigari. 57.10 Post paucos dies Galterius, decanus Agrigentinus, conducta plebis multitudine metuque compulsis canonicis, consentiente curia, non tam electus quam uiolenter intrusus Panormitanae regimen suscepit Ecclesiae. 57.11 Ea res his, qui cancellario fouerant, ipsique reginae plurimum spei subtraxit. 57.12 Sperabant tamen Romanum pontificem id, quod actum fuerat, ratum non habiturum, cum non sponte cancellarium, sed capitalibus minis adactum electioni renuntiasse constaret; quod autem ui metuue gestum fuerit, ratum non habere pretorem; eiusmodi uero metum intercessisse, qui et in constantissimum uirum cadere posset, nulli dubium erat, neque tam manifesta res ullis testibus indigebat. 57.13 His accedebat, quod Petrus Caietanus, Romanae curiae subdiaconus, certissime promiserat electionem hanc nichil roboris habituram, septingentasque auri uncias opera studioque reginae acceperat Romano pontifici deferendas. 57.14 Pars autem contraria, cuius opinio preualuit, asserebat in eo statu Romanam esse curiam, ut uoluntati pro- cerum Siciliae non audeat obuiare, neque censeat immensam pecuniam ob confirmandam electionem sibi oblatam in eo necessitatis articulo contempnendam. 57.15 Hoc itaque negotio paucis diebus protracto, ne uideretur precipitari sententia, demum Romanus pontifex electionem ratam habuit, ipsumque iussit electum a suffraganeis episcopis consecrari. 57.16 Qui tantae dignitatis culmine sublimatus, repente statum immutauit curiae, summamque sibi potestatem retinens, Matheum notarium et Gentilem, Agrigentinum episcopum, sub se familiares instituit.

58.1 Eodem anno, quarta die Februarii,circiter primam horam eiusdem diei, uehemens terrae motus tanta Siciliam concussit uiolentia, ut in Calabria quoque circa Regium oppidaque proxima sentiretur. 58.2 Cathaniensium opulentissima ciuitas usque adeo subuersa est, ut ne una quidem domus in urbe superstes remanserit. 58.3 Viri ac mulieres circiter quindecim milia cum episcopo eiusdem ciuitatis maximaque parte monachorum sub ruina sunt edificiorum oppressi. 58.4 Leontium, nobile Siracusanorum oppidum, eadem terrae concussione subuersum oppidanorum plerosque ruentium edificiorum mole consumpsit. 58.5 Multa preterea in finibus Cathaniensium ac Siracusanorum castella diruta sunt; multis in locis terra dehiscens et nouos protulit fontes, et ueterum nonnullos obstruxit, eaque pars Ethnei cacuminis, quae Taurominium respicit, uisa est aliquantulum subsedisse. 58.6 Siracusis Aretusa, fons nominatissimus, quem ab Elide Greciae ciuitate fama est in Siciliam occultis meatibus deriuari, de limpido turbulentus effectus, saporem salsum multa maris admixtione contraxit. 58.7 Taius fons quidem aquis uberrimus, qui de Pedemontis iuxta Casale Saracenorum egreditur, quasi duarum horarum spatio manens obstrusus, aquas continuit, magnoque dehinc erumpens impetu, sanguinei coloris latices per unius spatium horae mirantium oculis indigenarum exhibuit. 58.8 Messanae uero mare, cum tranquillissimum esset, in seipsum primo se contrahens paulisper cessit a litore, deinde pedetemptim rediens, prefixas littoris metas transiliit, murosque ciuitatis alluens, ipsis etiam se portis infudit. 59.1 His aliisque prodigiis curiae familiares eorumque fautores perterriti, arbitrabantur nouitatem hanc rerum magnam Siculis calamitatem portendere. 59.2 Timebant ergo ne cancellarius, ope et consilio Constantinopolitani imperatoris, qui legatos eius ut ferebatur benigne susceperat, regnum Siciliae, collectis uiribus, occuparet. 59.3 Nec enim dubium erat plerosque regni comites ac proceres illius aduentum auidissime prestolari. 59.4 Credebant autem etiam Robertum, comitem Lorotelli, reginae uoluntatem et imperium, cuius opera nuper ab exilio reuocatus fuerat, proculdubio secuturum. 59.5 Dum igitur aduersus ea, quae accidere poterant, multis se consiliis et artibus premunirent, repente de morte cancellarii certissimus rumor ad curiam perlatus, et reginae prorsus animum deiecit, et partem contrariam in id roboris ac securitatis euexit, ut nichil sibi deinceps estimarent difficultatis ac periculi formidandum. 59.6 Itaque summa regni potestas et negotiorum cognitio penes Galterium, archiepiscopum Panormitanum, erat; qui sibi regem eatenus suspecta satis familiaritate deuinxerat, ut non tam curiam quam regem ipsum regere uideretur.