Nos Iulianus Petrucii de Labella de Potencia ad contractus per totum regnum Sicilie regia auctoritate iudex, Berardinus de Centum Manibus puplicus ubilibet per totum iddem regnum Sicilie regia auctoritate notarius, notarius Sollempnus de Cannillo, Iulius de Vineola, Silvester de Nole, Orlandus de Clappo et Iohannes de Sansa testes licterati de Potenciaet aliunde ad hoc specialiter vocati, habiti et rogati presenti scripto puplico instrumento fatemur, notumfacimus et testamur, quod pretitulato die in nostri quorum supra presentia personaliter constitutis Bartholomeo Scontrino de Ferraria, cive et habitatore dicte civitatis Potencie, agente ad infrascripta omnia pro se, heredibus et successoribus suis ex parte una, et Margarita, uxore Ioannis de Padula, stante cum auctoritate dicti Ioannis, eius viri et legitimi mundualdi, presentis et auctoritatem et consensum pariter et assensum prestantis, agente dicta Margarita ad infrascripta omnia pro se, heredibus et successoribus suis ex parte altera. Predicte ambe partes asseruerunt coram nobis quod temporibus preteritis dictus Bartholomeus tenuit in filiam spiritualem in domo sua ipsam Margaritam que eidem Bartholomeo et eius uxori et operibus domus ipsorum serviebat tamquam filia spiritualis propter quod dictus Bartholomeus ipsam Margaritam maritavit et dedit eidem in virum dictum Ioannem de Padula, cuius matrimonii contemplatione dictus Bartholomeus promisit eisdem coniugibus nonnullas res dotales et pecuniarum quantitates, prout apparere dixit per contractum factum manu notarii Galieni de Lauro, et quia dictus Ioannes de Padula desponsaverat ipsam Margaritam in faciem ecclesie cum benedicione sacerdotali secundum ordinacionem Romane ecclesie, petiebat a dicto Bartholomeo satisfieri de dotibus promissis quia non licebat substinere onera matrimonii dotibus non receptis. Et dictus Bartholomeusasserebat non teneri ad assignandum dotes dictis coniugibus opponendo ipsam Margaritam debere servire eidem Bartholomeo annis tribus completis, prout convenerunt tempore quo ipsam recepit in filiam spiritualem, propter quod erant tracti ad iudicium coram Ioanne Nicolao de Inganulo, iudice specialiter delegato per excellentem dominum comitem Potencie, coram quo litigantes fatigabantur sumptibus et expensis. Quibus partes ipse volentes parcere ac amicabiliter vivere tamquam de patre in filiam ac comunium amicorum interveniente tractatu, ad infrascriptam conventionem, transsactionema et concordiam devenerunt, videlicet quod dictus Bartholomeus teneatur et debeat de dictis dotibus promissis dictis coniugibus dare et assignare uncias tres de carlenis argenti et lectum unum fornitum, videlicet cum uno mataratio pleno capitiis, uno chyummatio, pari uno de linteaminibus et una cultra, quas uncias tres et lectum fornitum, ut supra, dictus Bartholomeus dare teneatur dictis coniugibus in hiis terminis, videlicet hinc et per totum mensem septembris proximo futurum proximi futuri anni sexte indictionis, unciam unam de carlenis et dictum lectum fornitum, et dictas reliquas uncias duas infra alios duos annos completos numerando a dicto mense septembris dicte sexte indictionis, videlicet omni anno unciam unam. Volentes partes ipse expresse dictum contractum factum manu notarii Galieni predicti per presentem instrumentum cassum, irritum et annullatum esse, ita quod nullam fidem faciat de cetero in iudicio nec extra. Quietantes, liberantes et absolventes partes ipse una alteram et altera alteram vicissim et econtrario per Aquilanam stipulationem precedentem et acceptilationem inde sequtam de omnibus rebus forte debendis ad invicem et servimentis et specialiter quod dicta Margarita non possit amplius petere de dotibus preter suprascripta et in terminis suprascriptis et similiter dictus Bartholomeus non possit petere certa bona que dederat ipsis coniugibus nec illa excomputare possit in dictis unciis tribus et lecto fornito quia sic est inter partes specialiter conventum. Promictentes et obligantes se ambe partes per se et eorum hederes et successores, dictus Bartholomeus conventionem, transsactionem et concordiam ac omnia super et infrascripta ratas, gratas et firmas ac rata, grata et firma habere, tenere, adimplere et in nullo contrafacere vel venire aliqua ratione, causa vel ingenio de iure vel de facto, et litem vel controversiam una alteri non inferre nec inferenti consentire sub ypotheca et obligatione omnium bonorum eorum mobilium et stabilium, presentium et futurorum contraque non facere vel venire ad penam et sub pena dupli pecunie et bonorum suprascriptorum, medietatem videlicet ipsius pene si eam commicti contingat curie regie vel alteri curie competenti coram qua forte ex hoc fuerit reclamatum, et reliquam ipsius pene medietatem parti servanti et servare volenti premissa applicandum cum integra refectione, restitutione et emenda omnium damnorum, expensarum et interesse, me quoque dicto notario tamquam persona puplica nomine et pro parte ipsius curie et omnium et singulorum quorum vel cuius inde interest, intererit et poterit interesse dictisque presentibus pro ipsis et eorum heredibus et successoribus penam et obligationem ipsas sollempniter et legitime stipulantibus, que pena totiens commictatur et exigatur realiter et cum effectu quotiens contra premissa vel premissorum aliquod fuerit contraventum aut contraveniri temptatum. Quibus quidem pena dampnis, expensis et interesse solutis vel non solutis, in totum vel in partem aut gratiose remissis, presens nihilominus instrumentum cum eadem adiectione pene et omnibus in eo contemptis semper in suo robore firmitatis perseveret. Et ad maiorem cautelam firmitatemque ipsarum partium dicte ambe partes manibus tactis scripturis in manibus mey prefati notarii ad sancta Dey evangelia fecerunt et prestiterunt debitum iuramentum servare et adimplere omnia et singula supra et infrascripta et contra ipsa vel ipsorum aliquod nullatenus veniendum, super quibus omnibus et singulis dicte partes una alteri et altera alteri vicissim et econtrario renunciaverunt exceptionibus doli mali, vis, metus, fraudis et in factum, generalis et specialis erroris, exceptioni non sic celebrati contractus, rey predicto modo non geste vel aliter geste quam scripte, exceptioni dicte conventionis non facte nec realiter subsequte, beneficio restitutionis in integrum si locum haberet, legi qua confexis infra biennium subvenitur, iuri per quod deceptis ultra dimidiam subvenitur, iuri prohibenti penam in contractibus adhiberi et adhibitam exigi prohibet et commicti et generaliter et specialiter omni alii iuri et legum auxilio tam canonici quam civilis, iuri scripto et non scripto, promulgato et promulgando, cuilibet consuetudini et rescripto impetrato vel de novo impetrando, per quod seu que aliqua ipsarum partium uti seu iuvare se posset et a premissorum observantia aliquatenus se tueri ad infringendum premissa vel aliquod premissorum et specialiter iuri prohibenti generalem renunciationem fieri et factam non valere. Certiorate prius ambe partes, ut dixerunt, de iuribus, legibus et exceptionibus ipsis et eorum effectibus antequam renunciarent eisdem et voluerunt quod presens instrumentum cum omnibus in eo contemptis in iudicio productum vel non productum possit et valeat de defectu alicuius sollempnitatis obmisse per me prefatum notarium corrigi, emendari atque suppleri ad consilium sapientis veritatis tamen substantia in aliquo non mutata.
Così A.
Così A.
Così A.