Arenghe di Federico II

date

Luglio 1199

title

Arenga 003

author

Federico II di Svevia

summary

Federico concede alla chiesa di Mazara del Vallo la decima dei proventi del porto nella zona della diocesi, con l'eccezione di quei generi alimentari e delle altre merci destinate alla corte reale.

bibliography

  • MGH DDFII.1, documento 4, pagina 9
  • MGH, Diplomata Friderici II (1198-1231)

teibody

Regie munificentie gloria sue digne laudes

Regie munificentie gloria sue digne laudes […] laudabilis fama semper acrescit eum in factis suis largitorem munerum humiliter recognoscens et ipsum habet pre oculis et subiectorum merita et qua retributionis lance pensatur. Licet igitur universas regni nostri sacrosanctas ecclesias illius intuitu, a quo regni moderantiam accepimus, teneamur diligere et earum utilitatibus benignius providere, illas tamen oculo benigniore respicimus, quarum prelatos ad servitia nostra devotos cernimus et eorum voluntatis affectum erga magnitudinis nostre profectus ferventiorem esse sentimus.

notes alpha

    notes int