
Arenghe di Federico II
date
(Marzo) 1206
title
Arenga 054
author
summary
Federico dona al monastero benedettino di Santa Maria di Montevergine un appezzamento di bosco nel territorio di Maddaloni per la costruzione di una chiesa.
bibliography
- MGH DDFII.1, documento 59, pagina 118
- MGH, Diplomata Friderici II (1198-1231)
teibody
Gloriose virgini dei genitric[i] Marie
Gloriose virgini dei genitric[i] Marie nostre dedicantes honorem et gloriam maiestatis, utinam eam semper preveniamus obsequiis, cuius adiuvamur presidiis, cuius suffragiis relevamur. Tunc enim melius nostri disponuntur iura regiminis, si grate devotionis obsequio matrem prevenimus salvatoris, ut nos in nostro regimine semper conservet incolumem, qui dat salutem regibus et quem fatemur et profitemur corde, voce et opere salvatorem, maxime autem, o virgo virginum, illud tuum duximus monasterium pia devotione colendum, quod speciali vocabulo de Monte Virginis dicitur, religione et nomine prerogativam optinens, loci positione in regno nostro veneratione prepollens, ut vere, sicut in puericia nostra didicimus, oleum effusum sit nomen eius, quod in viscera misericordie semper diffunditur, sanctitate attollitur, religione et gloria exaltatur.
notes alpha
notes int