Arenghe di Federico II

date

Aprile/Maggio 1206

title

Arenga 057

author

Federico II di Svevia

summary

Federico prende sotto la sua speciale protezione il monastero di San Giovanni degli Eremiti a Palermo, impoverito a causa di guerre e altre circostanze, e che non può più ricevere come in passato vestiario, cibo e la macinazione gratuita dal regio palazzo. Su richiesta dell'abate Guglielmo e del convento, conferma al monastero i privilegi concessi dai suoi predecessori e gli assegna un mulino sul fiume Oreto.

bibliography

  • MGH DDFII.1, documento 62, pagina 124
  • MGH, Diplomata Friderici II (1198-1231)

teibody

Inter cetera preclare laudis preconia

Inter cetera preclare laudis preconia, que inmortalis memorie titulis thronum regie maiestatis adornant, illud celesti regi a rege terreno, illud inmortali a rege aliquando morituro recte rectius offertur et rectissime ad honorem et gloriam dedicatur, quod in conspectu summi regis absque tedio permanet, sine defectu durat, sine termino perseverat. Indignum est siquidem ei non negare que dam, qui dedit omnia, et plus quam indignum est, quia ingratum, largitorem omnium non agnoscere, qui preter salutis et vite, quam conferre dignatur, gratiam et salvare reges per secula et opibus habundare facit et gloria, ut merito bonum sit in gazofhilatio tam inmensi tributoris munifici nonnulla de temporalibus collocanda decerpere, que retributione quantalibet unusquisque, dum valet, studeat conpensare, quia vere sibi thesaurum in celis preparat, qui sic discernit, dum vixerit, quod in eterna peritura commutat. Et licet ob reverentiam regis regum, qui regit reges et salvat omnes, ecclesiis regni nostri omnibus et singulis debitores simus ad regimen et tutelam, ut omnes et singule et protectione gaudeant et regie largitatis incrementa cognoscant, eas tamen, quas regis oculus contemplatur cotidie, benignus illustrat et inter vicinas illas vicinius contuetur, que a regis solio prodierunt, ut fierent, et que sic in regia manu creverint, quod de m[en]s[a] regia vite semper nutrimenta sumpserunt.

notes alpha

    notes int