
Arenghe di Federico II
date
Maggio 1207
title
Arenga 066
author
summary
Federico conferma all'eletto Rinaldo di Capua i doni che i suoi genitori avevano fatto un tempo all'arcivescovo Matteo di Capua.
bibliography
- MGH DDFII.1, documento 71, pagina 141
- MGH, Diplomata Friderici II (1198-1231)
teibody
Licet imperialia et regalia
Licet imperialia et regalia queque munera perpetuo robore fulciantur, ea tamen ius digne perpetuat, illis favor assurgit inviolabilis firmitatis, que personis venerabilibus et sacrosanctis ecclesiis pia consideratio principum elargitur. Non enim decet esse temporale premium, per quod hereditas obtinetur eterna, cum reponatur illis in celis meritum, qui deum in suis honorant ecclesiis largitate donorum.
notes alpha
notes int