Arenghe di Federico II

date

Luglio 1208

title

Arenga 075

author

Federico II di Svevia

summary

Federico concede all'abate Bernardo e al convento del monastero cistercense di Santa Maria della Sambucina un feudo a Cosenza, che un tempo apparteneva a Palagano di Venosa e successivamente era passato al demanio reale, entro i confini specificati.

bibliography

  • MGH DDFII.1, documento 80, pagina 158
  • MGH, Diplomata Friderici II (1198-1231)

teibody

Laudabilia sunt in principe quelibet opera pietatis

Laudabilia sunt in principe quelibet opera pietatis, set illud laudabilius creditur, quod viris religiosis et personis ecclesiasticis exhibetur. Proinde quoque satis á liberalitate regia illud dei servis munus impenditur, quo tam ipsi, qui assidue militant domino, quam hospites, qui numquam desunt monasterio, sustententur. Dignum quidem est, ut, qui pro deo relinquunt omnia, plura pro eius nomine recipiant etiam in hac vita et dum habundantia supplente inopiam fit equalitas, sic deo duce omnes simul per bona transeant temporalia, ut cum gaudio perveniant ad eterna.

notes alpha

    notes int