Arenghe di Federico II

date

Settembre 1209

title

Arenga 101

author

Federico II di Svevia

summary

Federico prende sotto la sua protezione il monastero delle monache di San Salvatore a San Marco d'Alunzio e conferma, elencando le singole proprietà, i privilegi concessi da sua madre, dal re Guglielmo II e dalla madre di quest'ultimo, Margherita.

bibliography

  • MGH DDFII.1, documento 106, pagina 204
  • MGH, Diplomata Friderici II (1198-1231)

teibody

Inter cetera pietatis opera

Inter cetera pietatis opera, quibus regiam intendere condecet maiestatem, illud specialiter dignum eterne retributionis premio creditur, si sacrosanctas ecclesias et monasteria, ubi dominus assidue laudatur et colitur, pia consideracione respicimus et ut ab omni vexacionis molestia conquiescant, ex collata nobis regie dignitatis potencia sollicite procuramus. Licet enim ecclesiis regni nostri adesse teneamur ad salutem et pacem, speciali tamen favore sanctimoniales favere volumus et tanto libencius eorum paci benignius providemus, quanto devocius pro nostra salute apud dominum humiliter intendunt.

notes alpha

    notes int