
Arenghe di Federico II
date
Giugno 1210
title
Arenga 115
author
summary
Federico conferma all'Ordine dei Templari il feudo di Partinico, donato loro da Malgerio d'Altavilla.
bibliography
- MGH DDFII.1, documento 123, pagina 240
- MGH, Diplomata Friderici II (1198-1231)
teibody
Cum domini terra sit et plenitudo eius
Cum domini terra sit et plenitudo eius, decet eos, quos principes orbis terre constituit, quod illi retribuant aliquid, qui eis tribuit universa, presertim dum commutent felici commercio, quod sic conferunt, eterna pro temporalibus et pro caducis perpetua recepturi. Hoc igitur tunc credentes [dignius] facere, cum locis venerabilibus et maxime, ubi specialiter religio militie Templi militat Iesu Christo, munificentie nostre dona largimur.
notes alpha
notes int