
Arenghe di Federico II
date
Aprile 1211
title
Arenga 132
author
summary
Federico conferma all'arcivescovo eletto Parisio di Palermo e alla sua chiesa, secondo il privilegio concesso da suo padre, il diritto alla decima proveniente dalle tonnare reali di Palermo.
bibliography
- MGH DDFII.1, documento 143, pagina 276
- MGH, Diplomata Friderici II (1198-1231)
teibody
Inter cetera preclare laudis preconia
Inter cetera preclare laudis preconia, que immortalis memorie titulis thronum adornant regie maiestatis, illud celesti regi a rege terreno devote conceditur, ea inmortali a rege aliquando morituro recte rectius offeruntur et rectissime ad honorem eterni regis et gloriam dedicantur, que in conspectu domini absque tedio permanent, sine defectu durant, sine termino perseverant. Indignum est siquidem ei negare quedam, qui dedit omnia, et plus quam indignum, quia ingratum, largitorem omnium non agnoscere, qui preter salutis et vite, quam conferre dignatur, gratiam et salvare concedit reges per secula et gloria facit et opibus habundare. Licet igitur ob reverentiam regis regum, cui specialiter nostra devocio dedicata consistit, ecclesiis regni nostri proponamus extendere nostre dexteram largitatis, ecclesia tamen Panormitana utpote specialis mater nostra tanto benignius munificentie nostre debet incrementa cognoscere, quanto vicinius ceteris eam noster occulus intuetur et nostre maiestatis presentia gaudet frequencius illustrari.
notes alpha
notes int