Arenghe di Federico II

date

2 Aprile 1215

title

Arenga 157

author

Federico II di Svevia

summary

Federico prende sotto la sua particolare protezione la chiesa arcivescovile di Palermo, guidata dall'arcivescovo Berardo, che è un suo affiliato. Inoltre, le concede e conferma ampiamente tutti i diritti e le proprietà menzionati.

bibliography

  • MGH DDFII.2, documento 289, pagina 239
  • MGH, Diplomata Friderici II (1198-1231)

teibody

Etsi regi regum omnes famulari debeant reges terrae

Etsi regi regum omnes famulari debeant reges terrae, nos tamen, in quibus potentiae suae miracula suscitavit, cum reprobatis consiliis principum et cogitationibus populorum potente deposito nos erexit. Quanto de gratiae suae plenitudine plus accepimus, plus debemus et ideo nos, qui in sola spe gratiae caelestis innitimur, ne ostense nobis misericordiae reddamur indigni, si ingrati divini muneris existamus, dignum est, ut domino, qui bona tribuit nobis, gratis placere laboremus obsequiis, pietatis potissimum operibus insistendo, quae a viris ecclesiasticis et locis deo dicatis inter cetera frequentius a principe requiruntur. Quae cum circa omnes debeamus ecclesias exercere, circa illas maxime, quae regale solium sic attingunt, ut et ab ipso prodeant et a provisione regia non recedant.

notes alpha

    notes int