
Arenghe di Federico II
date
Giugno 1219
title
Arenga 191
author
summary
Federico prende sotto la sua speciale protezione l'arcivescovo Tancredi, che si è recato da lui in Germania, e la Chiesa di Otranto, confermandole i suoi antichi privilegi.
bibliography
- MGH DDFII.3, documento 526, pagina 195
- MGH, Diplomata Friderici II (1198-1231)
teibody
Laudabilia sunt in principe quelibet opera pietatis
Laudabilia sunt in principe quelibet opera pietatis, sed illud laudabilius creditur, quod sacrosantis ecclesiis, viris religiosis et personis ecclesiasticis et fidelibus exhibetur. Dignum enim est et deo satis acceptum, ut nostrorum largitate munerum semper accrescat facultas ecclesiarum et, que eis donata sunt et concessa et nostrorum privilegiorum munimine confirmata, ratihabicione firmentur in posterum, ut tractu temporis roboris obtineant firmitatem.
notes alpha
notes int