
Arenghe di Federico II
date
Giugno 1222
title
Arenga 312
author
summary
Federico pone il monastero cistercense di Santa Maria di Casanova, con i beni e le libertà elencati, sotto la sua speciale protezione, rinunciando espressamente alla clausola di salvaguardia (salva-formula).
bibliography
- MGH DDFII.4, documento 915, pagina 605
- MGH, Diplomata Friderici II (1198-1231)
teibody
Si de mammona iniquitatis et rebus
Si de mammona iniquitatis et rebus labentibus et caducis iuxta consilium domini facimus nobis amicos, qui in tabernacula nos eterna recipiant, facimus, quod debemus, quia de perituris duratura bona mercamur et prudenti mercimonio, que liberaliter offerimus sacrosanctis ecclesiis, transeunt in substantiam solidorum et nostris utilitatibus plus accrescunt. Specialis igitur est dilectionis inditium, cum de generalitate fratres Cisterciensis ordinis virtutum viros excipimus et pluris apud nos sunt, qui pro vite sue meritis apud dominum plus merentur.
notes alpha
notes int