
Arenghe di Federico II
date
_
title
Arenga 470
author
summary
Federico ordina a un conte non nominato di recarsi immediatamente a Capua da lui e di rispondere del crimine che ha commesso, ossia di essersi alleato con i Gaetani e di aver loro procurato accesso a rifornimenti di cibo, nonché di marchiare con ferro rovente tutti i criminali trovati nella sua provincia e nel regno, secondo il trattamento riservato agli schiavi, e di venderli in schiavitù.
bibliography
- MGH DDFII.6, documento 1327, pagina 343
- MGH, Diplomata Friderici II (1198-1231)
teibody
Cum data lex Iustiniana a fonte Romane sapiencie
Cum data lex Iustiniana a fonte Romane sapiencie cum decretis sanctorum patrum videatur ad omnia consonare et lex veteris testamenti penitus concordet cum novo, quecumque homo seminaverit, hec et metet. Legimus enim, quod per superbiam extitit Lucifer expulsus e celo, Adam per inobedienciam a paradisi gaudiis exulavit et uterque inferni penas et tormenta gustavit. Abraham vero mandata domini devote et cum summa diligencia percumplendo, dum vellet deo unicum filium inmolare, adeptus est beatitudinem et gloriam paradisi. Ysaac propter veram pacienciam, quia volebat de se pacienter fieri holocaustum, meruit cum patre in eadem gloria collocari. Iudas apostolus et discipulus Ihesu Christi fide magistri sui et domini denegata vendendo dominum traditor est effectus et ob hoc per se mortem sibi intulit suspensivam et factus diabolo hostia in inferno. Latro vero meritis et aetibus condempnatus in crucis patibulo dominum confitetur et veniam meruit peccatorum et eadem hora cum Christo paradisi gloriam intmivit. Et simile videtur accidere fidelibus et hominibus regni nostri.
notes alpha
notes int