Petrus de Vinea, Epistolarum libri VI

date

123

author

Petrus de Vinea

title

Ep. II 32 (Tot sunt opera fidei et deuotionis indicia...)

summary

Corrado IV si rivolge alla città di Aversa, per chiedere un sostegno economico per le sue imprese belliche, ed in particolare per l’ultimo assedio portato a conclusione, in modo che i cittadini possano acquistare ai suoi occhi un motivo di gratitudine, nella splendida pace che seguirà a questi torbidi.

bibliography

  • L'epistolario di Pier della Vigna, coord. di E. D'Angelo, ed. crit. a cura di A. Boccia, E. D’Angelo, T. De Angelis, F. Delle Donne, R. Gamberini, Soveria Mannelli 2014, pp. 348-9
  • Par. lat. 8563, ff.

teibody

Communi ciuitatis..., ut subueniant ei in aliquo ad solutionem debitorum.

1. Tot sunt opera fidei et deuotionis indicia, quae continuatis successibus pro nobis ostendistis, tot sunt seruitiorum gratitudines, et onerum factiones, quas in uobis semper actualiter inuenimus, quod dum quietis plenae solacia, quae uobis et aliis fidelibus nostris utiliter preparare disponimus, infra nos ipsos assidua meditatione pensamus et inuiti, teste Deo, nouas sarcinulas humeris uestris adiungimus, quin immo casus et causas iugiter cogitamus, per quas uestrorum preteritas passiones grauaminum, de quibus uobis, teste Deo, tota mentis affectione compatimur, utiliter alleuiare possemus. 2. Sed cum firmum sit maiestatis nostrae propositum, quod rerum euidentius promittit euentus, finem laboribus nostris imponere, ut, conculcatis undique rebellionis obstaculis, nichil supersit uel modicum, quod nobis et uobis de cetero inquietas pariat actiones, nunc ad complementum operis, ad cuius prosecutionem nostra libenter onera supportastis, deuotionis uestrae constantiam inuiti quantumlibet euocamus. 3. Cum igitur in uictorioso exercitu nostro firmato dudum in obsidione ciuitatis, de qua nobis et fidelibus nostris triumphum prestitit diuinae bonitatis clementia, post labores tam in armatione felicis stolii, quam in stipendiis bellatorum et aliis, quae circa expeditionem exercitus oppugnationis qualitas requisiuit, sic erarium nostrum ipsius rei gloriosus effectus exhausit, ut ad solutionem multiplicium debitorum, quae propterea Camera nostra contraxit, sine uestro subsidio fisci nostri non suppetant facultates, fidelitatem uestram, quam semper inuenimus ad nostra beneplacita preparatam, requirimus et rogamus attente, mandantes quatenus, firma concepta fiducia, quod breuis erit inantea uestrorum causa grauaminum, quae nunc etiam a uobis, si negotii natura permitteret, tolleremus ad requisitionem..., iustitiarii regionis ipsius, cui exinde scribimus, circa subuentionem propterea nobis utiliter et deuote prestandam, sic uoluntates uestras promptas et hylares offeratis, ut deuotionis uestrae principia laudandis continuetis successibus, ut, dum in preparatae iam uobis quietis deliciis, sub nostra pacifica possessione, gaudebitis, et nos erga uota uestra statuatis, propterea debitores ad gratiam et fauoris et laudis titulos in conspectu nostri culminis acquiratis.

notes alpha

    notes int