Petrus de Vinea, Epistolarum libri VI

date

estate 1248

author

Petrus de Vinea

title

Ep. II 51 (Etsi prouenientium nobis de partibus...)

summary

Federico II si rivolge ad un nobile del Regno, comunicandogli il vittorioso procedere della sua campagna bellica in Italia settentrionale, con la promessa di nuovi successi per il futuro, che consentiranno di porre fine alla guerra.

bibliography

  • L'epistolario di Pier della Vigna, coord. di E. D'Angelo, ed. crit. a cura di A. Boccia, E. D’Angelo, T. De Angelis, F. Delle Donne, R. Gamberini, Soveria Mannelli 2014, p. 413
  • Par. lat. 8563, f. 39v

teibody

Significat cuidam nobili de Regno suo processus prosperos et felices.

1. Etsi prouenientium nobis de partibus istis ad uota successuum iam frequens ad te celsitudinis nostrae littera relatiua peruenit, ut tuae tamen expectationis affectus noua prospera status nostri continuata letificent, presentium tibi tenore describimus, quod terris omnibus nostrorum rebellium urgentissima depopulatione uastatis, castra eorum, quae potentiae nostrae processibus uidebantur obsistere, ferro flammaeque subiecimus, et cuncta nobis, ut te breuiter alloquamur, in partibus istis ad placitum desiderabili successione respondent. 2. Hoc siquidem scire te uolumus, et presentis lectionis sapore percipere, ut non solum tibi materiam huiusmodi iucunditatis exhibeant, sed uelut uera presagia futurae letitiae firmam fiduciam representent, quod ea tuis auribus infra dies paucissimos offeremus, ex quibus manifeste perpendere poteris laboribus nostris in proximo finem laudabilem imponendum.

notes alpha

    notes int