1. Ad reserandam uobis strictae obsidionis seriem et naturam ac impugnationis
hostilis instantiam, famis et sitis penurias, necessitatum multiplicium,
quas patimur et passi sumus miserias et pressuras, scribere nostri
calami diutius laborarunt, quod iam pergamenum et atramentum deficeret,
et utinam quod tanta instantia profuisset. 2. Sed totiens, proh dolor!, uenerunt
incassum, quotiens fuerunt litterae destinatae, quia nec dominum
Casertanum, nec uos ad succurrendum nobis cura sollicitat, ut uidemus, sed
comedentes panem in saturitate et super ollas carnium residentes, solatiis
intenditis et quieti, et utinam quod pleno stomacho de nostris ieiuniis pensaretis.
3. Excusatis autem uos, quod uicinum aduentum principis expectatis,
ut nobis habundantius et tutius succurratis, uestris uiribus iunctis suis.
4. Sed timemus, ne illius uulgaris prouerbii locus adueniat, et utinam non
supersit!: «Dum herba crescit equus moritur, et dum fugans canis mingit,
fugiens lupus uadit». 5. Dolemus autem de prefato domino comite, sed de
uobis non minus, qui ad consilium eius estis, quod ea que ad Imperii spectant
honorem, sibi non suggeritis ut debetis. 6. Ad quid ergo uenistis, si non
succurritis prouinciae atque nobis etiam qui perimus? Laudabilius fuisset
uobis in Apulia,
quam in Tuscia ducere in solatio dies uestros. 7. Sola enim
ante aduentum uestrum ciuitas Viterbiensis fuerat ab imperiali fide subuersa,
sed, postquam uenistis, uersa est pars maxima regionis: dudum etenim homines
de uestro succursu spem et fiduciam habuerunt, et steterunt in fide,
sed postquam uiderunt uos desides, discedentes et patientes, ac uires uestras
ad eorum auxilium non extendere quas habetis, a fide protinus recesserunt.
8. O, quam uobis et nobis pro uobis dolendum est, quod pusillanimitas
sacerdotum tantas uires uestras sine prelio sic eneruat! Sane honorem
imperialem et gloriam uestri nominis minoratis, quia dum uix ducentos
milites tales, quales habeat cardinalis, uos cum mille quingentorum militum
comitiua ei non resistitis prouinciam occupanti, nec nobis, ad quorum confusionem
intendit, succurrere festinatis. 9. Quod, si uobis de prouincia non
est cura, de nobis tamen curare debetis, quia caro de carne uestra et os de
ossibus uestris sumus. 10. Numquid nescitis, quod propter uias subterraneas,
quas fecerunt rebelles, maior pars castri
Viterbii de hora in horam ruitura
speratur, et nos ex hoc inspicimus loci posse accidere captionem? Numquid
nostram penuriam ignoratis: cunctis enim et comestibilibus iam consumptis,
muli et equi clauas sentiunt propter escas? 11. Numquid non scripsimus,
quod aqua fontium suis meatibus nobis est extorta, nobis tantum tres putei
remanserunt in castro, prebentes aquam hominibus et iumentis, et unus ex
eis per scissuras absconditas a rebellibus est infectus? 12. Numquid notum
non fecimus uobis, quod non solum uiri, sed etiam dominae castri hiis diebus
et noctibus non quiescent, insultibus et impugnationibus hostium lacessite?
13. Verum, quamquam ad inuocandum uestrum auxilium et succursum
multas uacuas preces fuderimus et fundamus. 14. Ad nostram tamen excusationem,
uos adhuc uice ista ex imperiali parte instantissime requirimus, sub
fide et sacramento, quo imperiali coronae tenemini, quatenus, uisis litteris,
dictum dominum comitem adeatis, omnimode inducentes eumdem, ut nulla
mora protracta, nec alio consilio postulato, ad nostrum succursum uestris
et aliis ac suis uiribus se accingat, et ne ad tantum opprobrium pereamus,
statim post intellectum tenorem presentium signa moueri et gentem faciat
subsequenter, ut hodie ante castrum imperiales aquilas uideamus, scituri,
quod si secus comes et uos duxeritis faciendum, nos Dei et hominum testimonium
inuocamus, quod in nobis culpa non est, sed ex uestra desidia et
neglectu imperialis diadematis honor perit.
15. Quia nos ultra non possumus, nouit Deus.