Petrus de Vinea, Epistolarum libri VI

date

1252-1253

author

Petrus de Vinea

title

Ep. III 13 (Etsi ad perfectionem Studii generalis...)

summary

Corrado IV, chiarendo che il divieto di fare lezione nelle scuole locali non deve essere applicato anche all’insegnamento elementare della grammatica, ordina al destinatario dell’epistola di non impedire lo svolgimento di tale attività nell’ambito della sua giurisdizione.

bibliography

  • L'epistolario di Pier della Vigna, coord. di E. D'Angelo, ed. crit. a cura di A. Boccia, E. D’Angelo, T. De Angelis, F. Delle Donne, R. Gamberini, Soveria Mannelli 2014, p. 497
  • Par. lat. 8563, f. 48v, M, Pa, Pr, V

teibody

Iustitiario Terrae Laboris, ut non impediat magistros legentes particulariter in gramatica, occasione Studii generalis Neapolitani.

1. Etsi ad perfectionem Studii generalis, quod nuper in ciuitate Neapolitana prouidimus reformandum, particularia studia ubique per Regnum mandauerimus interdici, nostrae tamen intentionis non fuit, sic loca quaelibet depauperare doctoribus, ut artis saltim gramaticae rudimenta nouitiis, uelut lactantis matris ubera famelicis infantibus, precidantur, sed ad illos tantum extendi uolumus nostrae serenitatis edictum, qui auditoribus suis, ruditate deposita, in facultatibus aliis ingenia potiora petentibus, cibos iam possint scientiae solidos ministrare. 2. Eapropter fidelitati tuae precipiendo mandamus, quatenus magistris quibuslibet, qui per terras iurisdictionis tuae pueros in artis gramaticae primitiis edocent, nullam occasione predicta molestiam inferas, sed particularia eorum regere studia sine impedimento quolibet patiaris.

notes alpha

    notes int