
Petrus de Vinea, Epistolarum libri VI
date
agosto 1252
author
title
Ep. III 20 (Geminari uidentur in nobis augmenta congaudii...)
summary
bibliography
- L'epistolario di Pier della Vigna, coord. di E. D'Angelo, ed. crit. a cura di A. Boccia, E. D’Angelo, T. De Angelis, F. Delle Donne, R. Gamberini, Soveria Mannelli 2014, p. 512
- Par. lat. 8563, f. 50r, M, Pa, Pr, V
teibody
1. Geminari uidentur in nobis augmenta congaudii, si festinos felicitatis nostrae sucessus ad fidelium nostrorum corda transferimus et in aures uestras, precipue quas attentas letitiae nostrae confidimus et ex fidei puritate deuotas, nouis tripudiis deriuamus. 2. Illo nichilominus affectibus nostris inherente proposito, quod haec et alia, quae scribimus, quaelibet delectaret, nos potius uobiscum presentes serenitatis nostrae festa peragere, quam interpretis scripturae misterio nuntiare: ut et nos uestra uicinitas, diutius affectata, reficeret et uos nostrae uisionis indubitata placiditas refoueret. 3. Sed, pro firmo tenentes, quod in nobis uelut in populo honorificato sit tanta deuotio, quod apud uos celebres nostrae serenitatis euentus localis distantia nullo intercompede minuat nec labentis protractio temporis interdicat, ad notitiam uestram perducimus, quod, licet ex generositate sanguinis, qua nos a primis componentibus natura dotauit, et ex dignitatis officio, quae duorum regnorum nos solio gratia diuina prefecit, nobis militaris honoris auspicia non deessent, quia tamen militiae cingulum, quod reuerenda sanxiuit antiquitas, nondum serenitas nostra susceperat, die... presentis mensis Augusti, cum sollempnitate tyrocinii, latus nostrum eligimus decorandum, ut ex hoc etatis nostrae uictoriosa floriditas signa maioris strenuitatis induceret et originalis nobilitatis gratiam renouaret nouae militiae claritudo. 4. Qua etiam die, ut honoris nostri sollempnia dignis militantium studiorum titulis ornaremus, preter celebrata magnificae festiuitatis insigna, quae tanti boni iucunditas et personae nostrae magnificentia requirebant, ad locum uictoriosi exercitus nostri castra perduximus, ut abinde, sub felicitatis futurae presagio, pace data plene fidelibus, contra hostes nostros continuatis gressibus procedamus.
notes alpha
notes int