1. Multa sunt, quae uobis et uestris libenter placere nos ammonent, dum
multipliciter hactenus uos et uestros nobis placuisse recolimus, et placituros
in antea firmiter arbitramur. 2. Sed ex hiis debitum tantummodo mutuae
dilectionis assumimus, ut, a quibus nos amari prospicimus, eos amicabiliter
diligamus. 3. Vnum uerumptamen ad hoc expresse nos excitat et quodammodo
necessario nos inuitat: quod dudum L., illustrem regem Francorum,
et alios filios uestros, quos purae mentis affectione diligimus, non sine prouidentiae
uestrae consilio, quo salubriter regnum
Franciae gubernatur,
Terrae Sanctae
negotium tam libenter quam utiliter conspicimus assumpsisse.
4. Ad prestanda sibi super hoc munificentiae nostrae suffragia tanto libentius
inuitamur, quanto per id publico bono fidei Christianae consulitur, quantoque
negotium ipsum nos prae ceteris orbis terrae principibus quasi quadam
specialitate sollicitat ac etiam super hoc nostrum specialiter interesse
uersatur.
5. Vellemus etenim, teste Deo, ad prosecutionem tam sancti propositi
personaliter nosmetipsos adducere, ut qualiter et quantum nos eiusdem
negotii cura perangat, tantorum principum comitiua suffulti, personaliter
monstrare possemus. 6. Sed concepta iam dudum, uel obstinata, quin potius
papae nostri, durities, durus Christianae Sedis antistes, cui excidia tot et tanta
uix displicent, dum eisdem uoluntarius se immiscet, prout uniuersalis haec
notio publicat, et uestrae serenitatis industria, sicut pro firmo credimus, non
ignorat, impedimenta continua nostris processibus obicit et expleri nostra
desideria non permittit. 7. Vellemus nichilominus, dum personalia non possumus
adiuuamenta porrigere, rerum uictualium posse subsidio subuenire,
nisi caristia uictualium, quae duobus iam preteritis annis in Regno nostro
inualuit et presentem etiam non omisit, nostrae prouisionis ordinem, quem
semper super hoc liberalitas nostra libenter exposuit, prepedisset. 8. Nec
tamen propterea pati potuimus, quin, uestra et filiorum uestrorum dilectione
commoti, tamque salubris negotii commodo persuasi, uellemus potius
nobis ipsis et fidelibus nostris regnicolis in ipsorum uictualium erogatione
deficere, quam predictis filiis uestris et aliis regni uestri fidelibus, qui per se
uel nuntios suos per Regnum nostrum transitum habuerunt, in tam laudabili
et felici peregrinatione deesse.
9. Nuper, etiam uestrorum interuentu precaminum, quae nolumus nec
nouimus obaudire,
A. comiti Pictauiensi,
filio uestro, per... et..., nuntios suos,
mille saumas frumenti et totidem ordei de horreis nostris et sexaginta bonos
dextrarios de liberalitatis nostrae munificentia duximus destinandos.
10. Concessa sibi nichilominus a maiestate nostra licentia, quae, ad opus
eiusdem comitis, necessaria quaelibet in Regno nostro libere ualeat emere,
prout suis et familiae suae usibus uiderit oportuna.
11. Ad haec profecto, quae diximus, quae uestra et filiorum uestrorum
augmenta respiciunt, in quantum negotiorum et temporum qualitas patitur,
nos in antea uotis ardentibus promptos et beniuolos offeremus.