1. Vellemus potius tacere, quae loquimur, cum sit quodammodo de plus
quam ciuili bello materia, dum alienae culpae dampnantes infamiam, genus
nostrum utcumque notabile cernimus et, preter uerbalis plagae conuitium,
quam aliis dampnantes infligimus, ex cuiusdam ydemptitatis lege, qua iungimur,
in nobis relinquimus cicatricem. 2. Sed ipsius casus instantia suggerente,
silentia rumpimus et ardui stili misterio
Henrici
primogeniti filii nostri nomen,
nepotica uobis sorte coniuncti, a genere prorsus generoso degenerans
et processus exponere cogimur, ac eiusdem ingratitudinis describere uitium,
calami pungentis officio, quem nonnumquam cuiuslibet nota diffibulat, instanter
urgemur. 3. Est etenim, quod ignominiosa relatione describimus, in
populi conuersus infamiam et, quibus uirtutum speculum et morum norma
fuisse debuerat, nunc ymaginarium uitiorum, nunc uulgare ridiculum publice
predicatur, dum mandata nostra frequentia, quibus ipsum ex patris debito
sepe pascebamus, obaudiens, dum honoris et loci, quibus in nostra curia
fouebatur, oblitus, dum nec diuersorum more nobilium, quibus ex pretorii
nostri culmine influitur, nec familiaritatis solitae, quae ipsum nostri lateris
sepe participem faciebat, dignitate contentus, ad rebelles nostros et hostes,
quibus potius ut hostis obstare debuerat, quibus etiam ipsum, ut sicut debitum
ab etate receperat, sic, si qua uirtus in ipso dormiret ex otio, armorum
exercitio suffragante resurgeret, opponere stimulum nostra deliberauerat
celsitudo, personae propriae fur factus et predo etate succumbente malitiae
fugiuitus effugit. 4. Et sic datus uulgo ludibrium, infectione suorum operum
peruersorum cicatrices Augusti sanguinis ac regalis infecit.
5. Videat igitur excellentia uestra regia, si paternis meritis ista rependere
filius, si auunculi beneficiis, immo patris, ista nepos debuit compensare. 6.
Attendat etiam regalis industria, qualis euentus qualisque fidei tam enormis
tamque rudis in iuuentute processus monimenta promittat in senio, qualis et
quantae, si uas tenerum tot patris monita, tot auunculi beneficia continere
non potuit, continentiae futurae presagia uetustas temporis prefiguret. 7. Ab
ipsius denique fructibus manifeste cognoscitur, quale fuerit eius preconceptae
uoluntatis initium, quod tam uilis finis explicuit, qualis eius pregnantis
propositi rumor extiterit, quem partus tam fetidus, tam dolosus excludit.
8. Vt super hiis igitur mentem uestram, quae – cum ad utrumlibet sit
auditus indifferens – sinistris forte relatibus rem aliter posset credere, quam
ueritas protestatur, rumoribus abiectis adulterinis, ueritatis scopa mundificet,...
et..., nuntios nostros latores presentium, ad uestram presentiam duximus
destinandos, ut quantae dilectionis iudicia erga eumdem filium nostrum
magnificentia nostra semper ostenderit, quantum et qualiter ipsum benigne
tractauerit, quantum per nos et nostros semper extiterit honoratus, quam
acerrime etiam, quam latenter, a latere nostro, et quam turpiter presentiam
subripuerit personalem, iidem nuntii nostri, tamquam eius hactenus in curia
nostra continue participes et fideles interpretes status eius, regalem animum
sufficienter informent.