
Petrus de Vinea, Epistolarum libri VI
date
1222-1250
author
title
Ep. III 29 (Scire potest uestrae serenitatis integritas...)
summary
bibliography
- L'epistolario di Pier della Vigna, coord. di E. D'Angelo, ed. crit. a cura di A. Boccia, E. D’Angelo, T. De Angelis, F. Delle Donne, R. Gamberini, Soveria Mannelli 2014, p. 537
- Par. lat. 8563, f. 52v, M, Pa, Pr, V
teibody
1. Scire potest uestrae serenitatis integritas, quod, cum inter nos et uos uigeat deuotionis affectus, uestri honoris augmenta non minus quam propria totis semper desideriis affectamus, ad nullius umquam supplicis instantiam mouemur uobis preces uel scripta dirigere, per quae forsitan, uel famae uestrae minorari preconia, uel honoris uestri fastigio detrahi crederemus, utpote qui nostris auspiciis adici ratione probabili reputamus, quicquid de uestris euentibus in gremio nostrae fortunae succedit. 2. Credentes igitur fidelem nostrum dignum nostris apud uos precibus adiuuari, dum satis dudum uestris se asserit uacasse seruitiis et uestram meruisse gratiam, rogati nuper attente pro eo, affectionem uestram requirimus fiducialiter et rogamus, quatenus, si eius penes uos merita nostro rogatui non obsistant, uxorem et filios, quos in partibus ipsis habet, ipsos ad presens sine impedimento transfretare uestra serenitas patiatur. 3. Vel, si forsan id exigente qualitate negotii, uoluntati uestrae non consonat, eumdem paratum uestris inherere seruitiis, ne culpae suae grauitas aditum precludat ueniae et reconciliationis unguenta respuat post reatum, presentis nostrae hortationis obtentu et nostri amoris intuitu ad uestri fauoris gratiam reuocetis.
notes alpha
notes int